صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

regem sublimato anno III; astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. Signum Radulphi Viromandorum comitis et dapiferi nostri, S. Gulielmi buticularii,

- S. Hugonis camerarii. cancellarii.

S. Hugonis constabularii,

Data per manum Algrini

(Cartul. A. n° 17).

Confirmation des donations de Louis VI,
par le roi Louis VII.

1137.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Amen. Ego Ludovicus Dei misericordia in regem Francorum et ducem Aquitanie sublimatus, notum fieri volumus futuris et presentibus, quod hec que sequuntur a gloriosissimo patre nostro Domino Ludovico ecclesie Montis martyrum misericorditer collata et concessa, nos pro remedio anime ipsius et antecessorum nostrorum eidem ecclesie in perpetuum tenenda et possidenda concedimus et confirmamus: Villam ante sanctum Clodoaldum sitam que vocatur Mansionillum, eum omnibus appendiciis suis, vineis et pratis et nemore ad suos et suorum usus; molendinum apud Clipiacum cum conclusione aque et molitura totius ville; in civitate Parisius furnum quem ibi habebamus, cum omnibus consuetudinibus; in silva quoque nostra que Vulcenia vocatur cotidie vehiculatam unam mortuorum lignorum eis concessimus; domum preterea Guerrici et staciones et fenestras ibi adstructas, et ejusdem terre vicariam predictis sanctimonialibus libe

ram prorsus ab omni consuetudine et quietam perpetuo habendam dedimus. Omnibus si quidem innotescere volumus quod Guillelmo Silvanectensi, cujus erat illius terre vicaria, statum unum inter veteres status carnificum et fenestras duas ex alia parte vie Parisius in commutationem donavimus. Eisdem insuper sanctimonialibus dedimus hospites tres in foro nostro Parisius prorsus liberos ab omni exactione et quietos, et terram quam emi a Roberto filio Gemardi que vocatur Puncta, liberam et quietam, et piscaturam quam Parisius in Secana habebamus, et terram in insula de Berciliis ab omni consuetudine liberam ; apud Chelam arpenta pratorum decem; in pago Silvanectensi apud Brayum domum unam et vineas quas ibi habebamus, et terram uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine liberam, ita quod de carruca illa aut de aliis, si plures Deo donante carrucas ibi habuerint, nullam consuetudinem unquam tribuant. Dedimus eciam illis in pago Stampensi villam que Tolfolium dicitur cum omnibus appendiciis; in pago Miledunensi nemus et navem ad ligna per Secanam adducenda ab omni exactione et consuetudine prorsus liberam et quietam, hospitem quoque unum ab omni exactione et equitatu et tallia liberum, ut annonam earum a molendino earum usque Parisius per Secanam adducat; eo scilicet pacto ut si eis bene non servierit mortuusve fuerit, alius ad hoc opus eis idoneus restituatur; in pago Gastinensi mansionillos tres cum terra et molendino et ceteris eorum appendiciis omnibus, quicquid eciam adipisci de feodo nostro poterunt libere in perpetuum concedimus; et Stampis furnum

1. Al. Teoberto.

unum quem ibi proprium habebamus, cum omnibus consuetudinibus; apud Pratellum Holdeu ' villam quam ibi edificavimus prorsus liberam cum omnibus appendiciis. Sub silentio autem preterire non volumus quod pro domo Guerrici quam monachi beati Martini de Campis in manu sua habebant et pro ecclesia Montismartirum quam ipsi possidebant, nos eisdem monachis ecclesiam beati Dionysii de carcere quam in manu nostra propriam habebamus cum omnibus ejus appendiciis in commutatione donavimus. Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus, et ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri caractere subterfirmavimus. Actum Parisius in palatio nostro publice, anno Incarnati Verbi millesimo C.XXXVII®, regni nostri anno III; astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa: Signum Radulphi Viromandorum comitis dapiferi nostri ; - S. Guillelmi buticularii; -- S. Hugonis constabularii: S. Hugonis camerarii. Data per manum Algrini cancellarii.

Cart. A, no 4. (Vidimus de 1294, du garde de la prévôté de Paris et copie du XVIe siècle).

Vente de la grange de Sainte-Lucie à Bethisy, par Guy de la Motte et Béatrix sa mère.

1139.

La lettre de la grange de Bethizi Sainte-Luce.

Magister Joannes des Gernis cancellarius et magister Radulfus de Veilli officialis Suessionensis, om

1. AI. Holdeum.

nibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverint universi quod in presencia curie Suessionensis constituti Beatrix relicta Philippi de Mota militis defuncti et Guido filius ejus quitaverunt penitus et expresse in perpetuum abbatisse et conventui Montis martirum quicquid juris habebant et quicquid habere poterant in quadam grangia sita apud sanctam Luciam et in terris ad eamdem grangiam pertinentibus, quas terras Guido de Bestisiaco defunctus in vita sua tenuit ad modiationem a dictis abbatissa et conventu sub pensione annua duorum modiorum bladi et trium modiorum avene, et etiam quicquid juris habebant et habere poterant in duobus arpentis terre site in loco qui dicitur Clausus episcopi, que terra vocatur la Vigne, promittentes fide prestita corporali quod in grangia et terris antedictis nichil in posterum reclamabunt, sub ejusdem fidei religione insuper promittentes quod ipsi facient Petrum, Hugonem, Ansoudum, Manassez et Aelidem liberos dicte Beatricis, quamcito ad etatem legitimam pervenerint, ratam habere quitacionem, predictam; et etiam quitare penitus et in perpetuum fidei impositione grangiam et terras supradictas voluerunt ante dicti Beatrix et Guido et ad hec se obligaverunt; quod si dictos Petrum, Hugonem, Ansoudum, Manassez et Aelidem non facerent quitacionem predictam ratam habere et quitare omnia supradicta prout superius est expressum, quod ipsi tenebuntur reddere abbatisse et conventui predictis omnia dampna, sumptus et deperdita, si que forte contigerit dictas abbatissam et conventui incurrere per liberos ante dictos occasione grangie et terrarum predictarum, eisdem abbattisse et conventui omnia bona sua ubicumque sint propter hoc in contraplegium obligantes ;

recognoverunt autem coram nobis dicti Beatrix et Guido se recepisse a dictis abbatissa et conventu, pro dicta quitacione facienda et aliis supradictis, octo libras Parisiensium in utilitatem suam et liberorum suorum convertendas. In cujus rei testimonium presentes litteras salvo jure domini Suessionensis episcopi, ecclesie Suessionensis et omnium aliorum, sigillo curie Suessionensis fecimus roborari. Actum anno Domini millesimo Cmo tricesimo octavo, mense Aprilis '.

(Cartul. B., fol. 10).

Donation de la ferme et des prés de Bethisy.

1142.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Ludovicus Dei gracia rex Francorumm et dux Aquitanorum, notum facimus universis presentibus simul ac posteris, quod A. karissima genitrix nostra ecclesie Montis martyrum quam ipsa construxit et virginibus que ibidem consecratam Deo pudicitiam votivis obsequiis prosequuntur, grangiam quamdam subtus Bestesiacum et circum prata, nobis assentientibus et confirmantibus, perpetuo possidenda donavit. Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimenta, scripto commendari, sigilli nostri auctoritate muniri, nostrique nominis sub

1. Cette charte paraîtrait plutot être de 1238. Elle n'offre aucun des caractères propres aux actes du xi• siècle.

« السابقةمتابعة »