صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

mum Guerrici cum stationibus carnificum et vicariam ejusdem domus; terram Bernardi que vocatur Puncta, liberam et quietam; piscaturam et terram in insula de Berulliis ab omni consuetudine liberam; apud Chelam arpenta pratorum decem; in pago Silvanectensi apud Braium, donum unam et vineas, et terram uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine liberam, ita quod de carruca illa aut de aliis, si plures Deo donante carrucas ibi habueritis, nullam campi-partem, nullam consuetudinem tribuatis, sicut ab illustri Francorum rege vobis concessum est et scripto suo firmatum; in pago Stampensi villam que Tolforium dicitur cum omnibus appendiciis; in pago Miledunensi nemus et navem ad ligna per Secanam adducenda, ab omni consuetudine liberam; hospitem unum ab omni exactione, equitatu et hujusmodi liberum, ut annonam vestram a Mileduno usque Parisius per Secanam adducat ; et si ipse bene non servierit mortuus ve fuerit, alius ad hoc opus idoneus vobis a rege restituatur; in pago Gastinensi mansionillos tres cum terra et molendino, et ceteris eorum appendiciis; Stampis furnum unum cum omnibus consuetudinibus; apud Pratellum Holdeum villam prorsus liberam, cum omnibus appendiciis suis; quicquid de feudo regis adipisci potueritis, vobis hoc et alia a rege concessa et scripto suo firmata nihilominus confirmamus, nec non etiam viginti libras de cambitu Parisius, quos vobis Ludovicus filius Ludovici regis dedit, et apud Bestisiacum decem arpenta pratorum et quadraginta arpenta de terra arabili; viridarium quoque suum de sancto Leodegario, et stagnum cum molendino; plateam piscatorum, que est inter domum carnificum et regis castellulum; capellam

quoque unam apud Bestesiacum, et apud Boloniam quinque millia allecum quotannis; omnem partem feodi venatorum regalium, que contigerat Mathie citra Secanam, et apud Vitreacum terram que fuit Galonis presbyteri ex feodo regis; Parisius domum unam juxta parvum pontem ; alteram juxta status carnificum; in monte Savies vineam Burgardi, et in eadem torcular cum una custodia vinearum; apud Brumille quinque solidos census cum justitia; medietatem unius vinee, et quod Galterius de Booron in Monte-martyrum vobis dedit, videlicet custodiam unam vinearum atque omnes vineas quas ibi habebat, et quatuor solidos et duos denarios census, et ea que in Pomponia villa habetis; cappellam unam in calvo monticulo, cum feudo Pagani Trencebise, et cum feudo Garsilie; atque alodiam fratris tui Heustachii, et sororum tuarum Cecilie et Hildeburgis, dilecta in Christo filia Christiana abbatissa; Gozonem quoque hominem eorum, et ea que ab illis tenebat; undecim arpentos de pratis que vulgo Mareis appellantur. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumtibus colitis, nullus a vobis decimas exigere presumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum locum temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare. Sed omnia integra conserventur earum pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omni modis profutura, salva sedis apostolice in omnibus auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potes

tatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen, Amen, Amen.

Ego Eugenius catholice Ecclesie episcopus.
Ego Albericus Ostiensis episcopus.

+ Ego Imarus Tusculanus episcopus.

+ Ego Guido presb. Card. tit. S. Grisogoni. Ego Guido presb. Card. tit. SS. Laurentii et Damasi.

Ego Julius presby. Card. tit. S. Marcelli.

Ego Jordanus presb. Card. tit. S. Susanne.

+ Ego Hugo presb. tit. in Lucina.

+ Ego Oddo diac. Card. Sancti Georgii ad velum

aureum.

Ego Octavianus diac. Card. Sancti Nicholai in carcere Tulliano.

Ego Johannes Paparo diac. Card. Sancti Adriani. + Ego Gregorius diac. Card. Sancti Angeli. + Ego Guido Diac. Card. Sancte Marie in porticu. Ego Jacintus diac. Card. Sancte Marie in Cosmydin.

Datum Parisius per manum Guidonis sancte Romane Ecclesie diaconus cardinalis et cancellarius, VII Idus Junii, indictione X, incarnationis Dominice anno M.C.XLVII, pontificatus vero domini Eugenii P.P. III anno III.

Imprimé dans l'Histoire de Paris, par
D. Félibien, tome II, p. 60.

Accensement d'une maison par Chrétienne, 2° abbesse.

Vers 1147.

1

Ego C. Dei gracia sancti Dionisii Montis martyrum dicta abbatissa, notum fieri volo instantibus atque futuris, quod Robertus sacerdos de Ulmis, pro remedio anime sue antecessorumque suorum, domum quamdam Sancto Dyonisio nobisque dedit, eo videlicet pacto, ut qui predictam domum teneret in die anniversarii ejus, scilicet XII Kal. Decembris, X solidos nobis persolveret. Anno vero quo rex L. ' signum sante crucis accepit, predicta domus pre nimia egestate absque habitatore remansit, quam assensu totius capituli precibusque etiam honestorum virorum parisiace civitatis, cuidam matrone Adelaidis nomine, ipsius Roberti cognate, pro V solidis concessi, ca ratione ut hunc censum ipsa vel heredes ejus post mortem ipsius quoquo anno persolvent. Si vero hic census sicut dictum est non redderetur, domus cum omni subpellectili in manu ecclesie libere et absque omni calumnia reverteretur. Hujus rei testes sunt, ex parte nostra Durandus et Silvester sacerdotes; Bernardus scriptor, Henerius, Bartholomeus, Robertus carpentarius famuli.

1. Louis VII.

(Original en parchemin, sans date).

Confirmation par Louis VII des acquisitions
ite l'abbaye.

1153

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex et dux Aquitanorum, notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod pater meus bone memorie rex Ludovicus et regina mater mea Adelaidis magnifice fundaverunt ecclesiam monialium de Monte martirum, quam pro honore Dei et religiosa conversatione sororum ibidem honeste viventium, et pro reverencia fundatorum caram habere et in nullo diminutam esse volumus. In civitate Parisiensi a porta magni pontis et nusquam alibi solebant esse carnifices et vendere suas carnes, ubi predicte moniales domum quamdam habebant propriam que fuit Guerrici cambitoris, eis annuatim valentem triginta libras, aliquando eciam supra, aliquando infra: sed nos regia prudencia communi commodo totius ville dantes operam, plures esse solito carnifices et in pluribus locis carnes posse vendi constituimus, et prefatam domum Guerrici, et alterius domus, quam moniales habebant in vico parvi pontis intra insulam, quamdam partem ad ampliandam viam in manu nostra accepimus, assensu Ade abbatisse, tociusque capituli, et ipsi ecclesie triginta libras in perpetuum habendas assignavimus in Teloneo carnificum, sive unus sive plures habeant Teloneum. Persolventur autem in quatuor terminis ad Natale Domini, ad Pascha, ad festum sancti Joannis et ad festum sancti Dionysii, et in singulis

« السابقةمتابعة »