صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

10

VIIII.

Veranni, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates fratresque unanimos senemque matrem? 5 venisti. o mihi nuntii beati !

visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque saviabor.
o quantum est hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusve?

X.

Varus me meus ad suos amores visum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente visumst, non sane inlepidum neque invenustum. 5 huc ut venimus, incidere nobis

sermones varii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
ecquonam mihi profuisset aere.

respondi id quod erat, nihil neque ipsis 10 nec praetoribus esse nec cohorti,

cur quisquam caput unctius referret,
praesertim quibus esset inrumator
praetor nec faceret pili cohortem.
'at certe tamen' inquiunt, quod illic
15 natum dicitur esse, conparasti
ad lecticam homines.' ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,

'non' inquam mihi tam fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,

20 non possem octo homines parare rectos.' at mi nullus erat neque hic neque illic, fractum qui veteris pedem grabati

.

in collo sibi collocare posset.

hic illa, ut decuit cinaediorem,

25 quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paullum

istos: commodum enim volo ad Serapim

deferri.' 'mane' inquii puellae,

'istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio: meus sodalis

30 Cinna est Gaius; is sibi paravit.

verum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene quam mihi pararim.
sed tu insulsa male ac molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem.'

XI.

Furi et Aureli, comites Catulli,
sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa
tunditur unda,

5 sive in Hyrcanos Arabesque molles seu Sacas sagittiferosque Parthos, sive qua septemgeminus colorat aequora Nilus,

sive trans altas gradietur Alpes, 10 Caesaris visens monimenta magni,

Gallicum Rhenum, horribile aequor, ultimosque Britannos,

omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati,

15 pauca nuntiate meae puellae

non bona dicta.

cum suis vivat valeatque moechis,

quos simul conplexa tenet trecentos,

nullum amans vere, sed identidem omnium 20 ilia rumpens:

nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit velut prati ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.

XII.

Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque vino:
tollis lintea neglegentiorum.

hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: 5 quamvis sordida res et invenustast. non credis mihi? crede Polioni fratri, qui tua furta vel talento mutari velit est enim leporum disertus puer ac facetiarum.

10 quare aut hendecasyllabos trecentos
expecta, aut mihi linteum remitte,
quod me non movet aestimatione,
verum est mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
15 miserunt mihi muneri Fabullus

et Verannius: haec amem necessest
ut Veranniolum meum et Fabullum.

5

10

XIII.

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam non sine candida puella

et vino et sale et omnibus cachinnis.

haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.

sed contra accipies meros amores

seu quid suavius elegantiusvest :

nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,

quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XIIII.

Ni te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calve, munere isto

odissem te odio Vatiniano:

nam quid feci ego quidve sum locutus,

5 cur me tot male perderes poetis?

« السابقةمتابعة »