صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ALBII TIBULLI

LIBER PRIMUS.

I.

Divitias alius fulvo sibi congerat auro et teneat culti iugera multa soli, quem labor adsiduus vicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent: me mea paupertas vita, traducat inerti, dum meus adsiduo luceat igne focus. ipse seram teneras maturo tempore vites rusticus et facili grandia poma manu: nec spes destituat, sed frugum semper acervos praebeat et pleno pinguia musta lacu. nam veneror, seu stipes habet desertus in agris seu vetus in trivio florea serta lapis:

et quodcumque mihi pomum novus educat annus, libatum agricolae ponitur ante deo.

flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona

20

30

spicea, quae templi pendeat ante fores,
pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
terreat ut saeva falce Priapus aves:
vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
custodes, fertis munera vestra, lares:

tum vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos,
nunc agna exigui est hostia parva soli:
agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
clamet 'io messes et bona vina date':

25 iam modo iners possim contentus vivere parvo
nec semper longae deditus esse viae,
sed canis aestivos ortus vitare sub umbra
arboris ad rivos praetereuntis aquae.
nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentes
aut stimulo tardos increpuisse boves,
non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
desertum oblita matre referre domum.
at vos exiguo pecori, furesque lupique,
parcite: de magno est praeda petenda grege.
35 hic ego pastoremque meum lustrare quot annis
et placidam soleo spargere lacte Palem.
adsitis, divi, nec vos e paupere mensa
dona nec e puris spernite fictilibus.
fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis

40

pocula, de facili conposuitque luto.
non ego divitias patrum fructusque requiro
quos tulit antiquo condita messis avo:

parva seges satis est, satis est, requiescere lecto

si licet et solito membra levare toro.

quam iuvat inmites ventos audire cubantem et dominam tenero detinuisse sinu

aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit auster, securum somnos imbre iuvante sequi! hoc mihi contingat: sit dives iure, furorem qui maris et tristes ferre potest pluvias. o quantum est auri pereat potiusque smaragdi, quam fleat ob nostras ulla puella vias. te bellare decet terra, Messalla, marique, ut domus hostiles praeferat exuvias: me retinent vinctum formosae vincla puellae, et sedeo duras ianitor ante fores.

non ego laudari curo, mea Delia: tecum

dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer. te spectem, suprema mihi cum venerit hora, te teneam moriens deficiente manu. flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. flebis: non tua sunt duro praecordia ferro

vincta, neque in tenero stat tibi corde silex. 5 illo non iuvenis poterit de funere quisquam lumina, non virgo, sicca referre domum. tu manes ne laede meos, sed parce solutis

crinibus, et teneris, Delia, parce genis. interea, dum fata sinunt, iungamus amores:

70 iam veniet tenebris Mors adoperta caput, iam subrepet iners aetas, neque amare decebit,

dicere nec cano blanditias capiti.

nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes non pudet et rixas inseruisse iuvat.

75 hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque, ite procul, cupidis vulnera ferte viris. ferte et opes: ego conposito securus acervo despiciam dites despiciamque famem.

5

10

II.

Adde merum vinoque novos conpesce dolores,
occupet ut fessi lumina victa sopor:

neu quisquam multo perfusum tempora Baccho
excitet, infelix dum requiescit amor.

nam posita est nostrae custodia saeva puellae,
clauditur et dura ianua firma sera.
ianua difficilis domini, te verberet imber,

te Iovis imperio fulmina missa petant.
ianua, iam pateas uni mihi, victa querellis,
neu furtim verso cardine aperta sones.
et mala siqua tibi dixit dementia nostra,

ignoscas capiti sint precor illa meo.
te meminisse decet, quae plurima voce peregi

supplice, cum posti florida serta darem. tu quoque ne timide custodes, Delia, falle.

audendum est: fortes adiuvat ipsa Venus. illa favet, seu quis iuvenis nova limina temptat, seu reserat fixo dente puella fores: illa docet furtim molli decedere lecto,

illa pedem nullo ponere posse sono, illa viro coram nutus conferre loquaces

blandaque conpositis abdere verba notis. nec docet hoc omnis, sed quos nec inertia tardat nec vetat obscura surgere nocte timor.

en ego cum tenebris tota vagor anxius urbe,

nec sinit occurrat quisquam qui corpora ferro vulneret aut rapta praemia veste petat. quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque qualibet insidias non timuisse decet.

non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis, non mihi, cum multa decidit imber aqua. non labor hic laedit, reseret modo Delia postes et vocet ad digiti me taciturna sonum. parcite luminibus, seu vir seu femina fiat obvia: celari vult sua furta Venus.

neu strepitu terrete pedum, neu quaerite nomen, neu prope fulgenti lumina ferte face.

siquis et inprudens adspexerit, occulat ille perque deos omnes se meminisse neget:

« السابقةمتابعة »