40 nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, is Venerem e rapido sentiet esse mari. nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax pollicita est magico saga ministerio. hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, fluminis haec rapidi carmine vertit iter, 45 haec cantu finditque solum manesque sepulcris elicit et tepido devocat ossa rogo: 50 iam tenet infernas magico stridore catervas, iam iubet adspersas lacte referre pedem. cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, cum libet, aestivo convocat orbe nives. sola tenere malas Medeae dicitur herbas, sola feros Hecatae perdomuisse canes. haec mihi conposuit cantus quis fallere posses: ter cane, ter dictis despue carminibus, 55 ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, non sibi, si in molli viderit ipse toro. tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet omnia de me uno sentiet ille nihil. 60 quid credam? nempe haec eadem se dixit amores cantibus aut herbis solvere posse meos, et me lustravit taedis, et nocte serena concidit ad magicos hostia pulla deos. 65 ferreus ille fuit, qui te cum posset habere, maluerit praedas stultus et arma sequi. ille licet Cilicum victas agat ante catervas, ponat et in capto Martia castra solo, totus et argento contextus, totus et auro, insideat celeri conspiciendus equo, ipse boves mea si tecum modo Delia possim iungere et in solito pascere monte pecus: et te dum liceat teneris retinere lacertis, mollis et inculta sit mihi somnus humo. quid Tyrio recubare toro sine amore secundo prodest, cum fletu nox vigilanda venit? nam neque tum plumae nec stragula picta soporem non ego tellurem genibus perrepere supplex stare nec ante fores puduit caraeve puellae 95 hunc puer, hunc iuvenis turba circum terit arta, despuit in molles et sibi quisque sinus. at mihi parce, Venus: semper tibi dedita servit mens mea: quid messes uris acerba tuas? III. Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, o utinam memores ipse cohorsque mei: me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris: abstineas avidas, Mors precor atra, manus. 5 abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus, non soror, Assyrios cineri quae dedat odores et fleat effusis ante sepulcra comis, 10 Delia non usquam ; quae me cum mitteret urbe, dicitur ante omnes consuluisse deos. illa sacras pueri sortes ter sustulit, illi rettulit e trinis omina certa puer. cuncta dabant reditus: tamen est deterrita num quam, quin fleret nostras despueretque vias. 15 ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, quaerebam tardas anxius usque moras: aut ego sum causatus aves aut omina dira, Saturnive sacram me tenuisse diem. o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi offensum in porta signa dedisse pedem! audeat invito nequis discedere Amore, aut sciat egressum se prohibente deo. quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt illa tua totiens aera repulsa manu, quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari te (memini) et puro secubuisse toro? nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi picta docet templis multa tabella tuis), ut mea votivas persolvens Delia voces ante sacras lino tecta fores sedeat bisque die resoluta comas tibi dicere laudes at mihi contingat patrios celebrare penates non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arva, lapis. 45 ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves. 50 non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem nunc love sub domino caedes et vulnera semper, nunc mare, nunc leti mille repente viae. parce, pater. timidum non me periuria terrent, non dicta in sanctos inpia verba deos. quod si fatales iam nunc explevimus annos, fac lapis inscriptis stet super ossa notis. 55 hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari.? sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios. 60 hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes dulce sonant tenui gutture carmen aves, at iuvenum series teneris inmixta puellis 65 illic est, cuicumque rapax mors venit amanti, at scelerata iacet sedes in nocte profunda abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues |