صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

40

nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,

is Venerem e rapido sentiet esse mari.

nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax

pollicita est magico saga ministerio.

hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, fluminis haec rapidi carmine vertit iter, 45 haec cantu finditque solum manesque sepulcris elicit et tepido devocat ossa rogo:

50

iam tenet infernas magico stridore catervas, iam iubet adspersas lacte referre pedem. cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, cum libet, aestivo convocat orbe nives. sola tenere malas Medeae dicitur herbas, sola feros Hecatae perdomuisse canes. haec mihi conposuit cantus quis fallere posses: ter cane, ter dictis despue carminibus, 55 ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, non sibi, si in molli viderit ipse toro. tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet omnia de me uno sentiet ille nihil.

60

quid credam? nempe haec eadem se dixit amores cantibus aut herbis solvere posse meos,

et me lustravit taedis, et nocte serena

concidit ad magicos hostia pulla deos.
non ego totus abesset amor, sed mutuus esset,
orabam, nec te posse carere velim.

65 ferreus ille fuit, qui te cum posset habere,

maluerit praedas stultus et arma sequi. ille licet Cilicum victas agat ante catervas, ponat et in capto Martia castra solo, totus et argento contextus, totus et auro, insideat celeri conspiciendus equo, ipse boves mea si tecum modo Delia possim iungere et in solito pascere monte pecus: et te dum liceat teneris retinere lacertis, mollis et inculta sit mihi somnus humo. quid Tyrio recubare toro sine amore secundo prodest, cum fletu nox vigilanda venit?

nam neque tum plumae nec stragula picta soporem
nec sonitus placidae ducere posset aquae.
num Veneris magnae violavi numina verbo,
et mea nunc poenas inpia lingua luit?
num feror incestus sedes adiisse deorum
sertaque de sanctis deripuisse focis?
non ego, si merui, dubitem procumbere templis
et dare sacratis oscula liminibus,

non ego tellurem genibus perrepere supplex
et miserum sancto tundere poste caput.
at tu, qui laetus rides mala nostra, caveto
mox tibi: non uni saeviet usque deus.
vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores,
post Veneris vinclis subdere colla senem
et sibi blanditias tremula conponere voce
et manibus canas fingere velle comas:

stare nec ante fores puduit caraeve puellae
ancillam medio detinuisse foro.

95 hunc puer, hunc iuvenis turba circum terit arta, despuit in molles et sibi quisque sinus.

at mihi parce, Venus: semper tibi dedita servit mens mea: quid messes uris acerba tuas?

III.

Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, o utinam memores ipse cohorsque mei: me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris: abstineas avidas, Mors precor atra, manus. 5 abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus, non soror, Assyrios cineri quae dedat odores et fleat effusis ante sepulcra comis,

10

Delia non usquam ; quae me cum mitteret urbe, dicitur ante omnes consuluisse deos.

illa sacras pueri sortes ter sustulit, illi

rettulit e trinis omina certa puer.

cuncta dabant reditus: tamen est deterrita num

quam,

quin fleret nostras despueretque vias.

15 ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,

quaerebam tardas anxius usque moras: aut ego sum causatus aves aut omina dira,

Saturnive sacram me tenuisse diem.

o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi offensum in porta signa dedisse pedem! audeat invito nequis discedere Amore,

aut sciat egressum se prohibente deo. quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt illa tua totiens aera repulsa manu,

quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari te (memini) et puro secubuisse toro?

nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi picta docet templis multa tabella tuis), ut mea votivas persolvens Delia voces ante sacras lino tecta fores sedeat

bisque die resoluta comas tibi dicere laudes
insignis turba debeat in Pharia,

at mihi contingat patrios celebrare penates
reddereque antiquo menstrua tura lari.
quam bene Saturno vivebant rege, prius quam
tellus in longas est patefacta vias!
nondum caeruleas pinus contempserat undas,
effusum ventis praebueratque sinum,
nec vagus ignotis repetens conpendia terris
presserat externa navita merce ratem.
illo non validus subiit iuga tempore taurus,
non domito frenos ore momordit equus,

non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, qui regeret certis finibus arva, lapis.

45 ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves.

50

non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem
inmiti saevus duxerat arte faber.

nunc love sub domino caedes et vulnera semper, nunc mare, nunc leti mille repente viae. parce, pater. timidum non me periuria terrent, non dicta in sanctos inpia verba deos. quod si fatales iam nunc explevimus annos, fac lapis inscriptis stet super ossa notis. 55 hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari.? sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios.

60

hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes

dulce sonant tenui gutture carmen aves,
fert casiam non culta seges, totosque per agros
floret odoratis terra benigna rosis:

at iuvenum series teneris inmixta puellis
ludit, et adsidue proelia miscet Amor.

65 illic est, cuicumque rapax mors venit amanti,
et gerit insigni myrtea serta coma.

at scelerata iacet sedes in nocte profunda

abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues

« السابقةمتابعة »