صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

15 ipse ego velatus filo tunicisque solutis

20

25

30

vota novem Triviae nocte silente dedi. omnia persolvi: fruitur nunc alter amore, et precibus felix utitur ille meis.

at mihi felicem vitam, si salva fuisses,

fingebam demens, sed renuente deo.

rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, area dum messes sole calente teret,

aut mihi servabit plenis in lintribus uvas

pressaque veloci candida musta pede,

consuescet numerare pecus, consuescet amantis
garrulus in dominae ludere verna sinu.
illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam,
pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
illa regat cunctos, illi sint omnia curae:

at iuvet in tota me nihil esse domo.
huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma
Delia selectis detrahat arboribus:

et tantum venerata virum, hunc sedula curet, huic paret atque epulas ipsa ministra gerat. 35 haec mihi fingebam quae nunc eurusque notusque iactat odoratos vota per Armenios.

40

saepe ego temptavi curas depellere vino:

at dolor in lacrimas verterat omne merum. saepe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem,

admonuit dominae deseruitque Venus.

tum me discedens devotum femina dixit,

et pudet et narrat scire nefanda meam. non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis devovet et flavis nostra puella comis. talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam vecta est frenato caerula pisce Thetis. haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator: venit in exitium callida lena meum. sanguineas edat illa dapes atque ore cruento tristia cum multo pocula felle bibat: hanc volitent animae circum sua fata querentes semper, et e tectis strix violenta canat: ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris quaerat et a saevis ossa relicta lupis,

currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, post agat e triviis aspera turba canum. evenient dat signa deus: sunt numina amanti, saevit et iniusta lege relicta Venus.

at tu quam primum sagae praecepta rapacis
desere: nam donis vincitur omnis amor.
pauper erit praesto tibi praesto, pauper adibit
primus et in tenero fixus erit latere,
pauper in angusto fidus comes agmine turbae
subicietque manus efficietque viam,
pauper ad occultos furtim deducet amicos
vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
heu canimus frustra, nec verbis victa patescit
ianua, sed plena est percutienda manu.

70

at tu, qui potior nunc es, mea fata timeto:

versatur celeri Fors levis orbe rotae.

non frustra quidam iam nunc in limine perstat sedulus et crebro prospicit ac refugit,

et simulat transire domum, mox deinde recurrit solus et ante ipsas excreat usque fores. 75 nescio quid furtivus amor parat. utere quaeso, dum licet in liquida nat tibi linter aqua.

VI.

Semper, ut inducar, blandos offers mihi vultus, post tamen es misero tristis et asper, Amor. quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magnast insidias homini conposuisse deum?

5 nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim nescio quem tacita callida nocte fovet.

10

illa quidem tam multa negat, sed credere durumst: sic etiam de me pernegat usque viro.

ipse miser docui quo posset ludere pacto

custodes: heu heu nunc premor arte mea. fingere tum didicit causas, ut sola cubaret, cardine tum tacito vertere posse fores : tum sucos herbasque dedi quis livor abiret

quem facit inpresso mutua dente Venus. at tu, fallacis coniunx incaute puellae,

me quoque servato, peccet ut illa nihil. neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, neve cubet laxo pectus aperta sinu, neu te decipiat nutu, digitoque liquorem

ne trahat et mensae ducat in orbe notas. exibit quam saepe, time, seu visere dicet

sacra bonae maribus non adeunda deae.

at mihi si credas, illam sequar unus ad aras: tum mihi non oculis sit timuisse meis.

5 saepe, velut gemmas eius signumque probarem, per causam memini me tetigisse manum: saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam sobria supposita pocula victor aqua.

5

0

non ego te laesi prudens: ignosce fatenti.

iussit Amor: contra quis ferat arma deos? ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit, instabat tota cui tua nocte canis.

quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis servare, frustra clavis inest foribus.

te tenet, absentes alios suspirat amores

et simulat subito condoluisse caput.

at mihi servandam credas: non saeva recuso
verbera, detrecto non ego vincla pedum.
tum procul absitis, quisquis colit arte capillos
et fluit effuso cui toga laxa sinu :

50

quisquis et occurret, ne possit crimen habere,
stet procul ante, alia stet procul ante via.
sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos
est mihi divino vaticinata sono.

45 haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem
flammam, non amens verbera torta timet:
ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos
sanguineque effuso spargit inulta deam,
statque latus praefixa veru, stat saucia pectus,
et canit eventus, quos dea magna monet.
'parcite, quam custodit Amor, violare puellam,
ne pigeat magno post didicisse malo.
attigerit, labentur opes, ut vulnere nostro
sanguis, ut hic ventis diripiturque cinis.'
et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas:
si tamen admittas sit precor illa levis.
non ego te propter parco tibi, sed tua mater
me movet atque iras aurea vincit anus.
haec mihi te adducit tenebris multoque timore

55

60

coniungit nostras clam taciturna manus,

haec foribusque manet noctu me adfixa proculque cognoscit strepitus me veniente pedum.

vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum, sit modo fas, annos contribuisse velim.

65 te semper natamque tuam te propter amabo: quidquid agit, sanguis est tamen ille tuus. sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos

« السابقةمتابعة »