15 ipse ego velatus filo tunicisque solutis 20 25 30 vota novem Triviae nocte silente dedi. omnia persolvi: fruitur nunc alter amore, et precibus felix utitur ille meis. at mihi felicem vitam, si salva fuisses, fingebam demens, sed renuente deo. rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, area dum messes sole calente teret, aut mihi servabit plenis in lintribus uvas pressaque veloci candida musta pede, consuescet numerare pecus, consuescet amantis at iuvet in tota me nihil esse domo. et tantum venerata virum, hunc sedula curet, huic paret atque epulas ipsa ministra gerat. 35 haec mihi fingebam quae nunc eurusque notusque iactat odoratos vota per Armenios. 40 saepe ego temptavi curas depellere vino: at dolor in lacrimas verterat omne merum. saepe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem, admonuit dominae deseruitque Venus. tum me discedens devotum femina dixit, et pudet et narrat scire nefanda meam. non facit hoc verbis, facie tenerisque lacertis devovet et flavis nostra puella comis. talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam vecta est frenato caerula pisce Thetis. haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator: venit in exitium callida lena meum. sanguineas edat illa dapes atque ore cruento tristia cum multo pocula felle bibat: hanc volitent animae circum sua fata querentes semper, et e tectis strix violenta canat: ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris quaerat et a saevis ossa relicta lupis, currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, post agat e triviis aspera turba canum. evenient dat signa deus: sunt numina amanti, saevit et iniusta lege relicta Venus. at tu quam primum sagae praecepta rapacis 70 at tu, qui potior nunc es, mea fata timeto: versatur celeri Fors levis orbe rotae. non frustra quidam iam nunc in limine perstat sedulus et crebro prospicit ac refugit, et simulat transire domum, mox deinde recurrit solus et ante ipsas excreat usque fores. 75 nescio quid furtivus amor parat. utere quaeso, dum licet in liquida nat tibi linter aqua. VI. Semper, ut inducar, blandos offers mihi vultus, post tamen es misero tristis et asper, Amor. quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magnast insidias homini conposuisse deum? 5 nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim nescio quem tacita callida nocte fovet. 10 illa quidem tam multa negat, sed credere durumst: sic etiam de me pernegat usque viro. ipse miser docui quo posset ludere pacto custodes: heu heu nunc premor arte mea. fingere tum didicit causas, ut sola cubaret, cardine tum tacito vertere posse fores : tum sucos herbasque dedi quis livor abiret quem facit inpresso mutua dente Venus. at tu, fallacis coniunx incaute puellae, me quoque servato, peccet ut illa nihil. neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, neve cubet laxo pectus aperta sinu, neu te decipiat nutu, digitoque liquorem ne trahat et mensae ducat in orbe notas. exibit quam saepe, time, seu visere dicet sacra bonae maribus non adeunda deae. at mihi si credas, illam sequar unus ad aras: tum mihi non oculis sit timuisse meis. 5 saepe, velut gemmas eius signumque probarem, per causam memini me tetigisse manum: saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam sobria supposita pocula victor aqua. 5 0 non ego te laesi prudens: ignosce fatenti. iussit Amor: contra quis ferat arma deos? ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit, instabat tota cui tua nocte canis. quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis servare, frustra clavis inest foribus. te tenet, absentes alios suspirat amores et simulat subito condoluisse caput. at mihi servandam credas: non saeva recuso 50 quisquis et occurret, ne possit crimen habere, 45 haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem 55 60 coniungit nostras clam taciturna manus, haec foribusque manet noctu me adfixa proculque cognoscit strepitus me veniente pedum. vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum, sit modo fas, annos contribuisse velim. 65 te semper natamque tuam te propter amabo: quidquid agit, sanguis est tamen ille tuus. sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos |