tergebam umentes credulus usque genas. quid faciam, nisi et ipse fores in amore puellae? sed precor exemplo sit levis illa tuo. › quotiens, verbis ne quisquam conscius esset, et cum furtivo iuvenem lassaverit usu, 65 at tua perdidicit: nec tu, stultissime, sentis, 70 cum tibi non solita corpus ab arte movet. tune putas illam pro te disponere crines aut tenues denso pectere dente comas? ista haec persuadet facies auroque lacertos vinciat et Tyrio prodeat apta sinu? non tibi, sed iuveni cuidam vult bella videri, devoveat pro quo remque domumque tuam. nec facit hoc vitio, sed corpora foeda podagra et senis amplexus culta puella fugit. 75 huic tamen adcubuit noster puer: hunc ego credam cum trucibus Venerem iungere posse feris. blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus, tune aliis demens oscula ferre mea? 80 tum flebis, cum me vinctum puer alter habebit et geret in regno regna superba tuo. at tua tum me poena iuvet, Venerique merenti 'hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus X. Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? quam ferus et vere ferreus ille fuit! cum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum brevior dirae mortis aperta viast. an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra vertimus in saevas quod dedit ille feras? divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, faginus adstabat cum scyphus ante dapes. non arces, non vallus erat, somnumque petebat securus varias dux gregis inter oves. tum mihi vita foret, vulgo nec tristia nossem arma nec audissem corde micante tubam: nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis haesura in nostro tela gerit latere. sed patrii servate lares: aluistis et idem, cursarem vestros cum tener ante pedes. neu pudeat prisco vos esse e stipite factos: sic veteris sedes incoluistis avi. tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu stabat in exigua ligneus aede deus. hic placatus erat, seu quis libaverat uvam seu dederat sanctae spicea serta comae: atque aliquis voti compos liba ipse ferebat postque comes purum filia parva favum. at nobis aerata, lares, depellite tela, hostiaque e plena rustica porcus hara. hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra vincta geram, myrto vinctus et ipse caput. sic placeam vobis: alius sit fortis in armis, Tibull, ed. IIII. 10 30 35 40 sternat et adversos Marte favente duces, miles et in mensa pingere castra mero. non seges est infra, non vinea culta, sed audax errat ad obscuros pallida turba lacus. occupat in parva pigra senecta casa! ipse suas sectatur oves, at filius agnos, et calidam fesso conparat uxor aquam. sic ego sim, liceatque caput candescere canis, temporis et prisci facta referre senem. 45 interea Pax arva colat. Pax candida primum duxit araturos sub iuga panda boves, 50 pax aluit vites et sucos condidit uvae, funderet ut nato testa paterna merum: pace bidens vomerque vigent, at tristia duri rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, flet teneras subtusa genas, sed victor et ipse flet sibi dementes tam valuisse manus. at lascivus Amor rixae mala verba ministrat, inter et iratum lentus utrumque sedet. ah lapis est ferrumque, suam quicumque puellam verberat: e caelo deripit ille deos. sit satis e membris tenuem rescindere vestem, sit satis ornatus dissoluisse comae, sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus quo tenera irato flere puella potest. sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque is gerat et miti sit procul a Venere. at nobis, Pax alma, veni spicamque teneto, perfluat et pomis candidus ante sinus. |