صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

isti di mala multa dent clienti,
qui tantum tibi misit inpiorum.
quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum

munus dat tibi Sulla litterator,
20 non est mi male, sed bene ac beate,

quod non dispereunt tui labores.
di magni, horribilem et sacrum libellum,
quem tu scilicet ad tuum Catullum

misti, continuo ut die periret, 16 Saturnalibus, optimo dierum!

non non hoc tibi, salse, sic abibit:
nam, si luxerit, ad librariorum
curram scrinia, Caesios, Aquinos,

Suffenum omnia colligam venena, 20 ac te his suppliciis remunerabor.

vos hinc interea (valete) abite
illuc unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.

Si qui forte mearum ineptiarum
lectores eritis manusque vestras
non horrebitis admovere nobis,
. . . . . . . . . .

[graphic][merged small][subsumed]

XVI.

et inrumabo,
inaede Furi,
- meis putastis,
i, parum pudicum.
fecet pium poetam
nihil necessest,
Tabent salem ac leporem,
of parum pudici

citare possint,
wed his pilosis,
int movere lumbos.
multa basiorum
{ marem putatis ?
inet inrumabo.

XVII.

de cupis ponte ludere longo, im habes, sed vereris inepta i assulis stantis in redivivis, i cavaque in palude recumbat, ex tua pons libidine fiat,

in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
quendam municipem meum de tuo volo ponte

ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, 10 verum totius ut lacus putidaeque paludis

lividissima maximeque est profunda vorago.
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
bimuli tremula patris dormientis in ulna.

quoi cum sit viridissimo nupta flore puella 15 (et puella tenellulo delicatior haedo,

adservanda nigerrimis diligentius uvis),
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus

in fossa Liguri iacet suppernata securi, 20 tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam,

talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,

si pote stolidum repente excitare veternum 25 et supinum animum in gravi derelinquere caeno,

ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

XVIII-XXI.

Aureli, pater essuritionum,
non harum modo, sed quot aut fuerunt

aut sunt aut aliis erunt in annis,
pedicare cupis meos amores.
nec clam : nam simul es, iocaris una,
haeres ad latus, omnia experiris.
frustra : nam insidias mihi instruentem
tangam te prior inrumatione.
atque id si faceres satur, tacerem :
nunc ipsum id doleo quod essurire,
ah me me, puer et sitire discet.
quare desine, dum licet pudico,
ne finem facias, sed inrumatus.

XXII.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est venustus et dicax et urbanus, idemque longe plurimos facit versus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpseston relata : chartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora rubra, membrana directa plumbo, et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor

« السابقةمتابعة »