صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

SULPICIA.

VIII.

Invisus natalis adest, qui rure molesto et sine Cerintho tristis agendus erit. dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae atque Arretino frigidus amnis agro? iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas, non tempestivae saepe propinque viae. hic animum sensusque meos abducta relinquo, arbitrio quamvis non sinis esse meo.

VIIII.

Scis iter ex animo sublatum triste puellae? natali Romae iam licet esse tuo.

omnibus ille dies nobis natalis agatur, qui nec opinanti nunc tibi forte venit.

Tibull, ed. IIII.

13

X.

Gratum est, securus multum quod iam tibi de me permittis, subito ne male inepta cadam. sit tibi cura togae potior pressumque quasillo scortum quam Servi filia Sulpicia:

5 solliciti sunt pro nobis, quibus illa doloris, ne cedam ignoto, maxima causa, toro.

5

XI.

Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, quod mea nunc vexat corpora fessa calor? ah ego non aliter tristes evincere morbos

optarim, quam te si quoque velle putem. at mihi quid prosit morbos evincere, si tu nostra potes lento pectore ferre mala?

XII.

Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura, ac videor paucos ante fuisse dies,

si quicquam tota commisi stulta iuventa, cuius me fatear paenituisse magis,

hesterna quam te solum quod nocte reliqui, ardorem cupiens dissimulare meum.

XIII.

Nulla tuum nobis subducet femina lectum : hoc primum iuncta est foedere nostra Venus. tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe formosa est oculis ulla puella meis.

atque utinam posses uni mihi bella videri ! displiceas aliis: sic ego tutus ero.

nil opus invidia est, procul absit gloria vulgi: qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu. sic ego secretis possum bene vivere silvis, qua nulla humano sit via trita pede. tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra lumen, et in solis tu mihi turba locis. nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo, mittetur frustra, deficietque Venus.

haec tibi sancta tuae Iunonis numina iuro, quae sola ante alios est mihi magna deos. quid facio demens? heu heu mea pignora cedo.

20

196

TIBULLI LIBER IIII.

iuravi stulte: proderat iste timor.

nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:

hoc peperit misero garrula lingua malum. iam faciam quodcumque voles, tuus usque manebo,

nec fugiam notae servitium dominae,

sed Veneris sanctae considam vinctus ad aras.
haec notat iniustos supplicibusque favet.

XIIII.

Rumor ait crebro nostram peccare puellam : nunc ego me surdis auribus esse velim. crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:

quid miserum torques, Rumor acerbe? tace.

SEX. PROPERTI

ELEGIAE.

« السابقةمتابعة »