صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.

hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut siquid hac re tritius videbatur,

idem infaceto est infacetior rure,

15 simul poemata attigit, neque idem umquam aeque est beatus ac poema cum scribit:

tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquar quem non in aliqua re videre Suffenum 20 possis. suus cuique attributus est error: sed non videmus manticae quod in tergost.

XXIII.

Furi, cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, 5 est pulcre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam valetis omnes, pulcre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graves ruinas, non furta inpia, non dolos veneni, non casus alios periculorum.

10

atqui corpora sicciora cornu

aut siquid magis aridum est habetis sole et frigore et essuritione.

quare non tibi sit bene ac beate?

a te sudor abest, abest saliva, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillost, nec toto decies cacas in anno, atque id durius est faba et lapillis, quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare possis. haec tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parvi, et sestertia quae soles precari

centum desine: nam sat es beatus.

XXIIII.

O qui flosculus es Iuventiorum,

non horum modo, sed quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis,

mallem divitias Midae dedisses

5 isti quoi neque servus est neque arca, quam sic te sineres ab illo amari.

'qui? non est homo bellus?' inquies. est:
sed bello huic neque servus est neque arca.
hoc tu quam lubet abice elevaque :

10 nec servum tamen ille habet neque arcam.

5

10

XXV.

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
vel anseris medullula vel imula auricilla
vel pene languido senis situque araneoso,
idemque Thalle turbida rapacior procella,
cum diva mulierarios ostendit oscitantes,
remitte pallium mihi meum, quod involasti,
sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
ne laneum latusculum manusque mollicellas
inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
et insolenter aestues velut minuta magno
deprensa navis in mari vesaniente vento.

XXVI.

Furi, villula nostra non ad austri flatus opposita est neque ad favoni nec saevi boreae aut apeliotae, verum ad milia quindecim et ducentos. o ventum horribilem atque pestilentem!

XXVII.

Minister vetuli puer Falerni inger mi calices amariores,

ut lex Postumiae iubet magistrae, ebriosa acina ebriosioris.

at vos quo lubet hinc abite, lymphae

vini pernicies, et ad severos

migrate hic merus est Thyonianus.

XXVIII.

Pisonis comites, cohors inanis

aptis sarcinulis et expeditis,

Veranni optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? satisne cum isto 5 vappa frigoraque et famem tulistis? ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello

'o Memmi, bene me ac diu supinum 10 tota ista trabe lentus inrumasti.' sed, quantum video, pari fuistis casu nam nihilo minore verpa farti estis.

pete nobiles amicos.

at vobis mala multa di deaeque

15 dent, opprobria Romuli Remique.

7

4 3

XXVIIII.

Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi inpudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata Gallia habebat ante et ultima Britannia?

5 cinaede Romule, haec videbis et feres? et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia

ut albulus columbus aut Adoneus?

cinaede Romule, haec videbis et feres?

« السابقةمتابعة »