صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

SEX. PROPERTII

ELEGIARUM

LIBER PRIMUS.

I.

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, contactum nullis ante cupidinibus.

tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput inpositis pressit Amor pedibus, donec me docuit castas odisse puellas inprobus et nullo vivere consilio :

et mihi iam toto furor hic non deficit anno, cum tamen adversos cogor habere deos. Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores saevitiam durae contudit Iasidos.

nam modo Partheniis amens errabat in antris, ibat et hirsutas ille videre feras:

ille etiam Hylaei percussus vulnere rami

saucius Arcadiis rupibus ingemuit. 15 ergo velocem potuit domuisse puellam :

20

tantum in amore preces et benefacta valent. in me tardus Amor non ullas cogitat artes,

nec meminit notas, ut prius, ire vias. at vos, deductae quibus est fallacia lunae et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominae mentem convertite nostrae, et facite illa meo palleat ore magis. tunc ego crediderim vobis et sidera et amnes posse Cytaines ducere carminibus.

25 aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici, quaerite non sani pectoris auxilia.

30

fortiter et ferrum, saevos patiemur et ignes,
sit modo libertas quae velit ira loqui.
ferte per extremas gentes et ferte per undas,
qua non ulla meum femina norit iter.
vos remanete, quibus facili deus adnuit aure,
sitis et in tuto semper amore pares.
in me nostra Venus noctes exercet amaras,
et nullo vacuus tempore defit amor.

35 hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur
cura, neque adsueto mutet amore locum.
quod siquis monitis tardas adverterit aures,
heu referet quanto verba dolore mea!

[ocr errors]

II.

Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo et tenues Coa veste movere sinus,

aut quid Orontea crines perfundere murra,

teque peregrinis vendere muneribus,

naturaeque decus mercato perdere cultu,

nec sinere in propriis membra nitere bonis? crede mihi, non ulla tuaest medicina figurae :

nudus Amor formae non amat artificem. adspice, quo submittat humus formosa colores 0 et veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosius arbutus antris, et sciat indociles currere lympha vias. litora nativis conlucent picta lapillis,

et volucres nulla dulcius arte canunt. 5 non sic Leucippis succendit Castora Phoebe, Pollucem cultu non Hilaira soror,

[ocr errors]

non Idae et cupido quondam discordia Phoebo Eueni patriis filia litoribus,

nec Phrygium falso traxit candore maritum

avecta externis Hippodamia rotis:

sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,
qualis Apelleis est color in tabulis.

non illis studium vulgo conquirere amantes:
illis ampla satis forma pudicitia.

25 non ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis : uni siqua placet, culta puella sat est;

[ocr errors]

cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet Aoniamque libens Calliopea lyram,

unica nec desit iucundis gratia verbis,

omnia quaeque Venus quaeque Minerva probat. his tu semper eris nostrae gratissima vitae, taedia dum miserae sint tibi luxuriae.

5

10

III.

Qualis Thesea iacuit cedente carina
languida desertis Gnosia litoribus,
qualis et accubuit primo Cepheia somno
libera iam duris cotibus Andromede,
nec minus adsiduis Edonis fessa choreis
qualis in herboso concidit Apidano,
talis visa mihi mollem spirare quietem
Cynthia non certis nixa caput manibus,
ebria cum multo traherem vestigia Baccho
et quaterent sera nocte facem pueri.

hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnes,
molliter inpresso conor adire toro.

et quamvis duplici correptum ardore iuberent

hac Amor hac Liber, durus uterque deus,

« السابقةمتابعة »