صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

rursus videtur : tantum abhorret ac mutat. hoc quid putemus esse ? qui modo scurra aut siquid hac re tritius videbatur,

idem infaceto est infacetior rure,
15 simul poemata attigit, neque idem umquam

aeque est beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam,

quem non in aliqua re videre Suffenum
20 possis. suus cuique attributus est error :

sed non videmus manticae quod in tergost.

XXIII.

Furi, cui neque servus est neque arca
nec cimex neque araneus neque ignis,
verum est et pater et noverca, quorum

dentes vel silicem comesse possunt, 5 est pulcre tibi cum tuo parente

et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum : bene nam valetis omnes,
pulcre concoquitis, nihil timetis,

non incendia, non graves ruinas, 10 non furta inpia, non dolos veneni,

non casus alios periculorum.

atqui corpora sicciora cornu aut siquid magis aridum est habetis sole et frigore et essuritione. quare non tibi sit bene ac beate ? a te sudor abest, abest saliva, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillost, nec toto decies cacas in anno, atque id durius est faba et lapillis, quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare possis.

haec tu commoda tam beata, Furi, i noli spernere nec putare parvi,

et sestertia quae soles precari
centum desine: nam sat es beatus.

XXIIII.

O qui fosculus es Iuventiorum,
non horum modo, sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,

mallem divitias Midae dedisses 5 isti quoi neque servus est neque arca,

quam sic te sineres ab illo amari.

‘qui? non est homo bellus ? inquies. est :
sed bello huic neque servus est neque arca.

hoc tu quam lubet abice elevaque:
10 nec servum tamen ille habet neque arcam.

[ocr errors]

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
vel anseris medullula vel imula auricilla
vel pene languido senis situque araneoso,

idemque Thalle turbida rapacior procella, 5 cum diva mulierarios ostendit oscitantes,

remitte pallium mihi meum, quod involasti, sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tamquam avita.

quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, 10 ne laneum latusculum manusque mollicellas

inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
et insolenter aestues velut minuta magno
deprensa navis in mari vesaniente vento.

XXVI.

Furi, villula nostra non ad austri flatus opposita est neque ad favoni nec saevi boreae aut apeliotae, verum ad milia quindecim et ducentos. o ventum horribilem atque pestilentem !

XXVII.

Minister vetuli puer Falerni
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae,

ebriosa acina ebriosioris.
i at vos quo lubet hinc abite, lymphae
vini pernicies, et ad severos
migrate: hic merus est Thyonianus.

XXVIII.

Pisonis comites, cohors inanis aptis sarcinulis et expeditis,

Veranni optime tuque mi Fabulle,

quid rerum geritis? satisne cum isto 5 vappa frigoraque et famem tulistis?

ecquidnam in tabulis patet lucelli expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello

fo Memmi, bene me ac diu supinum 10 tota ista trabe lentus inrumasti.'

sed, quantum video, pari fuistis
casu : nam nihilo minore verpa
farti estis. pete nobiles amicos.

at vobis mala multa di deaeque
15 dent, opprobria Romuli Remique.

XXVIIII.

Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi inpudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata Gallia

habebat ante et ultima Britannia ? 5 cinaede Romule, haec videbis et feres?

et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia
ut albulus columbus aut Adoneus ?
cinaede Romule, haec videbis et feres?

« السابقةمتابعة »