صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

XXXI.

Quaeris, cur veniam tibi tardior.

aurea Phoebi

porticus a magno Caesare aperta fuit.

tota erat in speciem Poenis digesta columnis, inter quas Danai femina turba senis. hic equidem Phoebo visus mihi pulcrior ipso marmoreus tacita carmen hiare lyra, atque aram circum steterant armenta Myronis, quattuor artifices, vivida signa, boves. tum medium claro surgebat marmore templum, et patria Phoebo carius Ortygia.

in quo Solis erat supra fastigia currus, et valvae, Libyci nobile dentis opus, altera deiectos Parnasi vertice Gallos, altera maerebat funera Tantalidos.

deinde inter matrem deus ipse interque sororem Pythius in longa carmina veste sonat.

XXXII.

Qui videt, is peccat: qui te non viderit ergo non cupiet: facti lumina crimen habent.

5

10

15

20

nam quid Praenesti dubias, o Cynthia, sortes,

quid petis Aeaei moenia Telegoni?

curve te in Herculeum deportant esseda Tibur? Appia cur totiens te via ducit anus?

hoc utinam spatiere loco, quodcumque vacabis, Cynthia nam tibi me credere turba vetat, cum videt accensis devotam currere taedis

in nemus et Triviae lumina ferre deae.
scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis
porticus, aulaeis nobilis Attalicis,

et platanis creber pariter surgentibus ordo,
flumina sopito quaeque Anione cadunt,
tot leviter lymphis tota crepitantibus urbe
cum subito Triton ore recondit aquam.
falleris, ista tui furtum via monstrat amoris :
non urbem, demens, lumina nostra fugis:
nil agis, insidias in me conponis inanes,

tendis iners docto retia nota mihi.
sed de me minus est: famae iactura pudicae
tanta tibi miserae quanta mereris erit.
nuper enim de te nostras † me laedit ad aures
rumor et in tota non bonus urbe fuit.

25 sed tu non debes inimicae cedere linguae: semper formosis fabula poena fuit.

non tua deprenso damnata est fama veneno: testis eris puras, Phoebe, videre manus:

sin autem longo nox una aut altera lusu

I

30

consumpta est, non me crimina parva movent. Tyndaris externo patriam mutavit amore,

et sine decreto viva reducta domumst. ipsa Venus, quamvis corrupta libidine Martis, nec minus in caelo semper honesta fuit 35 quamvis Ida palam pastorem dicat amasse atque inter pecudes accubuisse deam. hoc et hamadryadum spectavit turba sororum silenique senes et pater ipse chori,

40

cum quibus Idaeo legisti poma sub antro,

supposita excipiens naica dona manu.

an quisquam in tanto stuprorum examine quaerit
'cur haec tam dives? quis dedit? unde dedit?'
o nimium nostro felicem tempore Romam,
si contra mores una puella facit !

45 haec eadem ante illam inpune et Lesbia fecit:
quae sequitur, certe est invidiosa minus.

50

qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos,
hic posuit nostra nuper in urbe pedem.
tu prius et fluctus poteris siccare marinos

altaque mortali deligere astra manu,
quam facere ut nostrae nolint peccare puellae.
hic mos Saturno regna tenente fuit,

et cum Deucalionis aquae fluxere per orbem.
at post antiquas Deucalionis aquas,

55 dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum,
quae dea cum solo vivere sola deo?

60

uxorem quondam magni Minois, ut aiunt,
corrupit torvi candida forma bovis.
nec minus aerato Danae circumdata muro

non potuit magno casta negare Iovi. quod si tu Graias aequesve imitata Latinas, semper vive meo libera iudicio.

10

15

XXXIII.

Tristia iam redeunt iterum sollemnia nobis: Cynthia iam noctes est operata decem. atque utinam pereat Nilo quae sacra tepente misit matronis Inachis Ausoniis !

5 quae dea tam cupidos totiens divisit amantes? quaecumque illa fuit, semper amara fuit. tu certe Iovis occultis in amoribus, Io, sensisti, multas quid sit inire vias,

cum te iussit habere puellam cornua Iuno
et pecoris duro perdere verba sono.
ah quotiens quernis laesisti frondibus ora,
mansisti stabulis abdita pasta tuis!

an, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram
Iuppiter, idcirco facta superba dea's?

an tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis?

0

cur tibi tam longa Roma petita viast? quidve tibi prodest viduas dormire puellas? sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt, aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe : cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.

at tu, quae nostro nimium placata dolori's, noctibus his vacui ter faciamus iter.

non audis, et verba sinis mea ludere, cum iam flectant Icarii sidera tarda boves.

lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes. an nondum est talos mittere lassa manus? ah pereat quicumque meracas repperit uvas corrupitque bonas nectare primus aquas! Icare Cecropiis merito iugulate colonis, pampineus nosti quam sit amarus odor. tu quoque o Eurytion vino centaure peristi, nec non Ismario tu, Polypheme, mero. vino forma perit, vino corrumpitur aetas, vino saepe suum nescit amica virum.

me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo! iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent, cum tua praependent demissae in pocula sertae, et mea deducta carmina voce legis.

largius effuso madeat tibi mensa Falerno,

spumet et aurato mollius in calice.

nulla tamen lecto recipit se sola libenter :

est quiddam quod vos quaerere cogat Amor.

« السابقةمتابعة »