صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

es inpudicus et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vestra defututa mentula
ducenties comesset aut trecenties?
quid est alid sinistra liberalitas?

parum expatravit an parum elluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona:
secunda praeda Pontica: inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
timete Galliae, hunc time Britannia.

quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest nisi uncta devorare patrimonia ?

eone nomine orbis, o piissimi

socer generque, perdidistis omnia?

XXX.

Alphene inmemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?

5 certe tute iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.

10

idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque ventos inrita ferre ac nebulas aerias sinis.

si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

nec facta inpia fallacum hominum caelicolis placent. quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.

XXXI.

Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, 5 vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos liquisse campos et videre te in tuto!

o quid solutis est beatius curis,

cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum

10 desideratoque adquiescimus lecto.

hoc est quod unum est pro laboribus tantis.

salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude: gaudete vosque, o Libuae lacus undae :

ridete, quidquid est domi cachinnorum.

XXXII.

Amabo, mea dulcis Ipsithilla,
meae deliciae, mei lepores,
iube ad te veniam meridiatum.
et si iusseris illud, adiuvato,
nequis liminis obseret tabellam,
neu tibi lubeat foras abire,

sed domi maneas paresque nobis
novem continuas fututiones.
verum, siquid ages, statim iubeto:
nam pransus iaceo et satur supinus
pertundo tunicamque palliumque.

XXXIII.

O furum optime balneariorum
Vibenni pater, et cinaede fili,
(nam dextra pater inquinatiore,
culo filius est voraciore)

5 cur non exilium malasque in oras itis, quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas, fili, non potes asse venditare.

[blocks in formation]

tu cursu, dea, menstruo

metiens iter annuum

rustica agricolae bonis
tecta frugibus exples.

sis quocumque tibi placet

sancta nomine, Romulique,
antique ut solita es, bona
sospites ope gentem.

XXXV.

Poetae tenero, meo sodali velim Caecilio, papyre, dicas, Veronam veniat, novi relinquens Comi moenia Lariumque litus: 5 nam quasdam volo cogitationes amici accipiat sui meique. quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet manusque collo 10 ambas iniciens roget morari, quae nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit inpotente amore: nam quo tempore legit incohatam

« السابقةمتابعة »