صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Dindymi dominam, ex eo misellae 15 ignes interiorem edunt medullam. ignosco tibi, Sapphica puella musa doctior: est enim venuste magna Caecilio incohata mater.

XXXVI.

Annales Volusi, cacata charta,
votum solvite pro mea puella :
nam sanctae Veneri Cupidinique
vovit, si sibi restitutus essem
desissemque truces vibrare iambos,
electissima pessimi poetae
scripta tardipedi deo daturam
infelicibus ustulanda lignis.

et haec pessima se puella vidit

10 iocose lepide vovere divis.

nunc, o caeruleo creata ponto,

quae sanctum Idalium Uriosque portus quaeque Ancona Cnidumque arundinosam colis quaeque Amathunta quaeque Golgos 15 quaeque Durrachium Adriae tabernam, acceptum face redditumque votum,

si non inlepidum neque invenustumst.

at vos interea venite in ignem, pleni ruris et inficetiarum

> annales Volusi, cacata charta.

XXXVII.

Salax taberna vosque contubernales,
a pileatis nona fratribus pila,
solis putatis esse mentulas vobis,
solis licere quidquid est puellarum
confutuere et putare ceteros hircos?
an, continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti, non putatis ausurum
me una ducentos inrumare sessores?
atqui putate namque totius vobis
frontem tabernae scorpionibus scribam.
puella nam mi, quae meo sinu fugit,
amata tantum quantum amabitur nulla,
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
consedit istic. hanc boni beatique

omnes amatis, et quidem, quod indignumst, omnes pusilli et semitarii moechi;

tu praeter omnes une de capillatis, cuniculosae Celtiberiae fili

Egnati, opaca quem bonum facit barba

et dens Hibera defricatus urina.

XXXVIII.

Malest, Cornifici, tuo Catullo,
malest me hercule ei et laboriose,

et magis magis in dies et horas.
quem tu, quod minimum facillimumquest,
5 qua solatus es adlocutione?

irascor tibi. sic meos amores?
paullum quid lubet adlocutionis,
maestius lacrimis Simonideis.

XXXVIIII.

Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque. si ad rei ventumst
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille. si ad pii rogum fili

5 lugetur, orba cum flet unicum mater,

renidet ille. quidquid est, ubicumquest,
quodcumque agit, renidet.

hunc habet morbum,

neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. quare monendum te est mihi, bone Egnati. 10 si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs

aut fartus Umber aut obesus Etruscus

aut Lanuvinus ater atque dentatus aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut qui lubet qui puriter lavit dentes, tamen renidere usque quaque te nollem : nam risu inepto res ineptior nullast. nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, quod quisque minxit, hoc sibi solet mane dentem atque russam defricare gingivam, ut quo iste vester expolitior dens est, hoc te amplius bibisse praedicet loti.

XXXX.

Quaenam te mala mens, miselle Ravide, agit praecipitem in meos iambos?

quis deus tibi non bene advocatus
vecordem parat excitare rixam?
an ut pervenias in ora vulgi?

quid vis? qua lubet esse notus optas?
eris, quandoquidem meos amores
cum longa voluisti amare poena.

Catull, ed. IIII.

3

XXXXI.

Ametina puella defututa
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,

decoctoris amica Formiani.

5 propinqui, quibus est puella curae,

amicos medicosque convocate:

[blocks in formation]

Adeste, hendecasyllabi, quot estis omnes undique, quotquot estis omnes. iocum me putat esse moecha turpis et negat mihi nostra reddituram 5 pugillaria, si pati potestis.

persequamur eam, et reflagitemus. quae sit quaeritis. illa quam videtis turpe incedere, mimice ac moleste ridentem catuli ore Gallicani. 10 circumsistite eam, et reflagitate, 'moecha putida, redde codicillos,

« السابقةمتابعة »