صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

25 necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima praeda

Nomentum et captae iugera terna Corae. o Veii veteres, et vos tum regna fuistis

et vestro posita est aurea sella foro: nunc intra muros pastoris bucina lenti 30 cantat et in vestris ossibus arva metunt.

forte super portae dux Veius adstitit arcem

colloquiumque sua fretus ab urbe dedit. dumque aries murum cornu pulsabat aheno,

vinea qua ductum longa tegebat opus, 35 Cossus ait 'forti melius concurrere campo':

nec mora fit, plano sistit uterque gradum. di Latias iuvere manus, desecta Tolumni

cervix Romanos sanguine lavit equos. Claudius a Rheno traiectos arcuit hostes, 40 Belgica cum vasti parma relata ducis

Virdomari. genus hic Brenno iactabat ab ipso,

nobilis erectis fundere gaesa rotis.
illi virgatis iaculantis ab agmine braccis

torquis ab incisa decidit unca gula. 45 nunc spolia in templo tria condita : causà Feretri,

omine quod certo dux ferit ense duceni : seu, quia victa suis umeris haec arma ferebant,

hinc Feretri dicta est ara superba Iovis.

[ocr errors]

Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum :

panditur ad nullas ianua nigra preces. cum scmel infernas intrarunt funera leges,

non exorato stant adamante viae. í te licet orantem fuscae deus audiat aulae :

nempe tuas lacrimas litora surda bibent. vota movent superos : ubi portitor aera recepit,

obserat herbosos lurida porta rogos. sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum

detraheret lecto fax inimica caput. quid mihi coniugium Paulli, quid currus avorum

profuit aut famae pignora tanta meae ? num minus inmites habui Cornelia parcas ?

en sum quod digitis quinque levatur onus. damnatae noctes, et vos vada lenta paludes,

et quaecumque meos inplicat unda pedes, inmatura: licet, tamen huc non noxia veni:

det pater hic umbrae mollia iura meae. aut siquis posita iudex sedet Aeacus urna,

in mea sortita vindicet ossa pila : adsideant fratres, iuxta et Minoida sellam

eumenidum intento turba severa foro. Sisyphe, mole vaces, taceant Ixionis orbes,

fallax Tantaleo corripere ore liquor, Propert. ed. IIII.

24

25 Cerberus et nullas hodie petat inprobus umbras,

et iaceat tacita lapsa catena sera.
ipsa loquar pro me. si fallo, poena sororum

infelix umeros urgeat urna meos.
sicui fama fuit per avita tropaea decori,
80 Afra Numantinos regna loquuntur avos,
altera maternos exaequat turba Libones,

et domus est titulis utraque fulta suis. mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,

vinxit et acceptas altera vitta comas,
35 iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili :

in lapide hoc uni nupta fuisse legar.
testor maiorum cineres tibi, Roma, verendos,

sub quorum titulis, Africa, tonsa iaces,

te, Perseu, proavi simulantem pectus Achillis, 40 quique tuas proavo fregit Achille domos, me neque censurae legem mollisse nec ulla

labe mea vestros erubuisse focos.
non fuit exuviis tantis Cornelia damnum,

quin erat et magnae pars imitanda domus. 45 nec mea mutata est aetas, sine crimine totast :

viximus insignes inter utramque facem. mi natura dedit leges a sanguine ductas,

ne possem melior iudicis esse metu. quaelibet austeras de me ferat urna tabellas : 50 turpior adsessu non erit ulla meo,

vel tu, quae tardam movisti fune Cybeben,

Claudia, turritae rara ministra deae,
vel cui, commissos cum Vesta reposceret ignes,

exhibuit vivos carbasus alba focos.
55 nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi :

in me mutatum quid nisi fata velis? maternis laudor lacrimis urbisque querellis,

defensa et gemitu Caesaris ossa mea.

ille sua nata dignam vixisse sororem 60 increpat, et lacrimas vidimus ire deo.

et tamen emerui generosos vestis honores,

nec mea de sterili facta rapina domo. tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen:

condita sunt vestro lumina nostra sinu. 65 vidimus et fratrem sellam geminasse curulem ;

consul quo factus tempore, rapta soror. filia, tu specimen censurae nata paternae,

fac teneas unum nos imitata virum,

et serie fulcite genus: mihi cymba volenti 70 solvitur aucturis tot mea fata meis. haec est feminei merces extrema triumphi,

laudat ubi emeritum libera fama rogum. nunc tibi commendo communia pignora natos:

haec cura et cineri spirat inusta meo.
75 fungere maternis vicibus, pater : illa meorum

omnis erit collo turba ferenda tuo.
oscula cum dederis tua flentibus, adice matris :

tota domus coepit nunc onus esse tuum.

[ocr errors][merged small]

et siquid doliturus eris, sine testibus illis : 80 cum venient, siccis oscula falle genis. sat tibi sint noctes quas de me, Paulle, fatiges,

somniaque in faciem credita saepe meam : atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,

ut responsurae singula verba iace. 85 seu tamen adversum mutarit ianua lectum,

sederit et nostro cauta noverca toro, coniugium, pueri, laudate et ferte paternum :

capta dabit vestris moribus illa manus.
nec matrem laudate nimis : conlata priori
90 vertet in offensas libera verba suas.
seu memor ille mea contentus manserit umbra

et tanti cineres duxerit esse meos,
discite venturam iam nunc lenire senectam,

caelibis ad curas nec vacet ulla via. 95 quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos :

prole mea Paullum sic iuvet esse senem. et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi :

venit in exequias tota caterva meas. causa perorata est. fentes me surgite, testes, 100 dum pretium vitae grata rependit humus. moribus et caelum patuit: sim digna merendo,

cuius honoratis ossa vehantur avis.

« السابقةمتابعة »