صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

redde, putida moecha, codicillos.' non assis facis? o lutum, lupanar, aut si perditius potest quid esse.

sed non est tamen hoc satis putandum. quod si non aliud potest, ruborem ferreo canis exprimamus ore. conclamate iterum altiore voce 'moecha putida, redde codicillos, redde, putida moecha, codicillos.' sed nil proficimus, nihil movetur. mutanda est ratio modusque vobis, siquid proficere amplius potestis, 'pudica et proba, redde codicillos.'

XXXXIII.

Salve, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.
ten provincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia nostra conparatur?
o saeclum insapiens et infacetum !

XXXXIIII.

O funde noster, seu Sabine seu Tiburs, nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est cordi Catullum laedere, at quibus cordist, quovis Sabinum pignore esse contendunt, 5 sed seu Sabine sive verius Tiburs, fui libenter in tua suburbana

villa malamque pectore expuli tussim, non inmerenti quam mihi meus venter, dum sumptuosas appeto, dedit, cenas. 10 nam, Sestianus dum volo esse conviva, orationem in Antium petitorem plenam veneni et pestilentiae legi. hic me gravido frigida et frequens tussis quassavit usque dum in tuum sinum fugi et me recuravi otioque et urtica.

15

quare refectus maximas tibi grates ago, meum quod non es ulta peccatum. nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin gravedinem et tussim 20 non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,

qui tum vocat me, cum malum librum legi.

XXXXV.

Acmen Septumius suos amores tenens in gremio 'mea' inquit ‘Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum adsidue paratus annos quantum qui pote plurimum perire, solus in Libya Indiaque tosta caesio veniam obvius leoni.'

hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, dextra sternuit adprobationem. at Acme leviter caput reflectens et dulcis pueri ebrios ocellos illo purpureo ore saviata

'sic' inquit, 'mea vita Septumille, huic uni domino usque serviamus, ut multo mihi maior acriorque ignis mollibus ardet in medullis.' hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, dextra sternuit adprobationem. nunc ab auspicio bono profecti mutuis animis amant amantur. unam Septumius misellus Acmen mavult quam Syrias Britanniasque : uno in Septumio fidelis Acme

facit delicias libidinesque.

25 quis ullos homines beatiores vidit, quis Venerem auspicatiorem ?

XXXXVI.

Iam ver egelidos refert tepores, iam caeli furor aequinoctialis iucundis zephyri silescit auris. linquantur Phrygii, Catulle, campi 5 Nicaeaeque ager uber aestuosae : ad claras Asiae volemus urbes. iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt. o dulces comitum valete coetus, 10 longe quos simul a domo profectos diversae variae viae reportant.

XXXXVII.

Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
vos Veranniolo meo et Fabullo

verpus praeposuit Priapus ille? vos convivia lauta sumptuose de die facitis? mei sodales quaerunt in trivio vocationes?

XXXXVIII.

Mellitos oculos tuos, Iuventi,
siquis me sinat usque basiare,
usque ad milia basiem trecenta,
nec umquam videar satur futurus,
non si densior aridis aristis
sit nostrae seges osculationis.

XXXXVIIII.

Disertissime Romuli nepotum,

quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus

agit, pessimus omnium poeta,

tanto pessimus omnium poeta

quanto tu optimus omnium patronus.

« السابقةمتابعة »