صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

L.

Hesterno, Licini, die otiosi
multum lusimus in meis tabellis,
ut convenerat esse delicatos.

scribens versiculos uterque nostrum

5 ludebat numero modo hoc modo illoc, reddens mutua per iocum atque vinum. atque illinc abii tuo lepore

10

incensus, Licini, facetiisque,

ut nec me miserum cibus iuvaret,
nec somnus tegeret quiete ocellos,
sed toto indomitus furore lecto

versarer cupiens videre lucem,

ut tecum loquerer simulque ut essem. at defessa labore membra postquam

15 semimortua lectulo iacebant,

20

hoc, iucunde, tibi poema feci,

ex quo perspiceres meum dolorem.
nunc audax cave sis, precesque nostras,
oramus, cave despuas, ocelle,

ne poenas Nemesis reposcat a te.
est vemens dea: laedere hanc caveto.

LI.

Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,

qui sedens adversus identidem te
spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, adspexi, nihil est super mi

lingua sed torpet, tenuis sub artus 0 flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures geminae, teguntur lumina nocte.

otium, Catulle, tibi molestumst : otio exultas nimiumque gestis. 5 otium et reges prius et beatas perdidit urbes.

LII.

Quid est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curuli struma Nonius sedet,
per consulatum peierat Vatinius:
quid est, Catulle? quid moraris emori?

LIII.

Risi nescio quem modo e corona, qui, cum mirifice Vatiniana meus crimina Calvus explicasset, admirans ait haec manusque tollens 5 'di magni, salaputium disertum !'

LIIII.

Othonis caput oppido est pusillum,
tet heri rustica semilauta crura,
subtile et leve peditum Libonis.

si non omnia displicere vellem

tibi et Fuficio seni recocto.

irascere iterum meis iambis inmerentibus, unice imperator.

LV.

Oramus, si forte non molestumst, demostres, ubi sint tuae tenebrae. te campo quaesivimus minore, te in circo, te in omnibus libellis, te in templo summi Iovis sacrato. in Magni simul ambulatione femellas omnes, amice, prendi, quas vultu vidi tamen serenas. ah vel te sic ipse flagitabam, 'Camerium mihi, pessimae puellae.' quaedam inquit nudum reduce . 'en hic in roseis latet papillis.' sed te iam ferre Herculi labos est. non custos si fingar ille Cretum, non si Pegaseo ferar volatu.

non Ladas ego pinnipesve Perseus, non Rhesi niveae citaeque bigae: adde huc plumipedes volatilesque,

[ocr errors]
[ocr errors]

ventorumque simul require cursum : quos cunctos, Cameri, mihi dicares, 30 defessus tamen omnibus medullis et multis langoribus peresus

essem te mihi, amice, quaeritando. 14 tanto ten fastu negas, amice? 15 dic nobis ubi sis futurus, ede audacter, committe, crede luci. num te lacteolae tenent puellae? si linguam clauso tenes in ore, fructus proicies amoris omnes: 20 verbosa gaudet Venus loquella. vel si vis, licet obseres palatum, dum vostri sim particeps amoris.

LVI.

O rem ridiculam, Cato, et iocosam dignamque auribus et tuo cachinno. ride, quidquid amas, Cato, Catullum: res est ridicula et nimis iocosa. 5 deprendi modo pupulum puellae trusantem: hunc ego, si placet Dionae, protelo rigida mea cecidi.

« السابقةمتابعة »