صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nam mellitus erat suamque norat
ipsa tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipia bat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.
at vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis :
tam bellum mihi passerem abstulistis.
o factum male! io miselle passer !
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.

15

t

IIII.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.
et hoc negat minacis Adriatici
negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

Propontida trucemve Ponticum sinum, 10 ubi iste post phaselus antea fuit

comata silva : nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,

tibi haec fuisse et esse cognitissima 15 ait phaselus: ultima ex origine

tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per inpotentia freta

erum tulisse, laeva sive dextera
20 vagaret aura, sive utrumque Iuppiter

simul secundus incidisset in pedem ;
neque ulla vota litoralibus deis
sibi esse facta, cum veniret a mari

novissime hunc ad usque limpidum lacum. 25 sed haec prius fuere: nunc recondita

senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.

soles occidere et redire possunt:
5 nobis, cum semel occidit brevis lux,

nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut nequis malus invidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

10

VI.

Flavi, delicias tuas Catullo,
ni sint inlepidae atque inelegantes,
velles dicere, nec tacere posses.

verum nescio quid febriculosi
5 scorti diligis : hoc pudet fateri.

nam te non viduas iacere noctes
nequiquam tacitum cubile clamat
sertis ac Syrio fragrans olivo,

pulvinusque peraeque et hic et ille 10 attritus, tremulique quassa lecti

argutatio inambulatioque.
nam nil stupra valet, nihil, tacere.

cur? non tam latera ecfututa pandas,

ni tu quid facias ineptiarum.
15 quare, quidquid habes boni malique,

dic nobis. volo te ac tuos amores
ad caelum lepido vocare versu.

VII.

Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
quam magnus numerus Libyssae arenae

laserpiciferis iacet Cyrenis,
5 oraclum Iovis inter aestuosi

et Batti veteris sacrum sepulcrum,
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtivos hominum vident amores,

tam te basia multa basiare
10 vesano satis et super Catullost,

quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.

VIII.

10

Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat.
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non vult: tu quoque, inpotens, noli,
nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
vale, puella. iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam :

at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
15 scelesta, vae te! quae tibi manet vita!

quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis ? cui labella mordebis ?
at tu, Catulle, destinatus obdura.

« السابقةمتابعة »