صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

quem tamen magis audiens

o cubile, quod omnibus

candido pede lecti,

quae tuo veniunt ero,

quanta gaudia, quae vaga

nocte, quae medio die gaudeat! sed abit dies:

prodeas, nova nupta.

tollite, o pueri, faces:
flammeum video venire.
ite, concinite in modum
'o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.'

ne diu taceat procax
fescennina locutio,

nec nuces pueris neget desertum domini audiens concubinus amorem.

da nuces pueris, iners

concubine: satis diu
lusisti nucibus: lubet

iam servire Talassio.
concubine, nuces da.

140

145

150

155

160

sordebant tibi vilicae,

concubine, hodie atque heri:

nunc tuum cinerarius tondet os. miser ah miser

concubine, nuces da.

diceris male te a tuis

unguentate glabris marite
abstinere: sed abstine.

o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

scimus haec tibi quae licent
sola cognita: sed marito
ista non eadem licent.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

nupta, tu quoque, quae tuus
vir petet, cave ne neges,
ni petitum aliunde eat.

o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

en tibi, domus ut potens
et beata viri tui,
quae tibi sine fine erit
(o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee)

0

5

usque dum tremulum movens

cana tempus anilitas

omnia omnibus adnuit.

o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

transfer omine cum bono
limen aureolos pedes,
rasilemque subi forem.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

adspice, intus ut accubans
vir tuus Tyrio in toro
totus immineat tibi.
o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

illi non minus ac tibi

pectore uritur intimo

flamma, sed penite magis.

o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

mitte bracchiolum teres,
praetextate, puellulae:
iam cubile adeat viri.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

190

195

200

205

210

vos bonae senibus bonis

cognitae bene feminae,
collocate puellulam.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

iam licet venias, marite:
uxor in thalamo tibist

ore floridulo nitens,

alba parthenice velut

luteumve papaver.

at, marite, ita me iuvent
caelites, nihilo minus

pulcher es, neque te Venus neglegit. sed abit dies:

perge, ne remorare.

non diu remoratus es,

iam venis. bona te Venus iuverit, quoniam palam quod cupis cupis et bonum non abscondis amorem.

ille pulveris Africi

siderumque micantium

subducat numerum prius,

qui vostri numerare volt

multa milia ludi.

« السابقةمتابعة »