صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ludite ut lubet, et brevi

liberos date. non decet

tam vetus sine liberis nomen esse, sed indidem

semper ingenerari.

Torquatus volo parvulus

matris e gremio suae

porrigens teneras manus dulce rideat ad patrem I semihiante labello.

sit suo similis patri

Manlio et facile insciis

noscitetur ab omnibus et pudicitiam suae

matris indicet ore. talis illius a bona

matre laus genus adprobet,

qualis unica ab optima matre Telemacho manet O fama Penelopeo. claudite ostia, virgines :

lusimus satis. at, boni

coniuges, bene vivite et munere adsidue valentem 15 exercete iuventam.

[ocr errors]

Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
expectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas:

iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.
5 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra.
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
sic certest: viden ut perniciter exiluere ?

non temere exiluere: canent quod vincere par est. 10 Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

non facilis nobis, aequales, palma paratast : adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. non frustra meditantur: habent memorabile quod sit. !

nec mirum, penitus quae tota mente laborant. 15 nos alio mentes, alio divisimus aures:

iure igitur vincemur: amat victoria curam.
quare nunc animos saltem convertite vestros :
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? .
qui natam possis conplexu avellere matris,
conplexu matris retinentem avellere natam,
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis ?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
quid datur a divis felici optatius hora?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

[merged small][ocr errors][merged small]

namque tuo adventu vigilat custodia semper. nocte latent fures, quos idem saepe revertens, Hespere, mutato conprendis nomine eosdem. at libet innuptis ficto te carpere questu. quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

ut flos in saeptis secretus nascitur hortis, 10 ignotus pecori, nullo convolsus aratro,

quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
multi illum pueri, multae optavere puellae ;
idem cum tenui carptus defloruit ungui,

nulli illum pueri, nullae optavere puellae: 45 sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est ;

cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, 50 numquam se extollit, numquam mitem educat

uvam,
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum,
hanc nulli agricolae, nulli coluere invenci;

at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, 55 multi illam agricolae, multi coluere iuvenci :

sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit;
cum par conubium maturo tempore adeptast,
cara viro magis et minus est invisa parenti.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

60 at tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.

non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse, ipse pater cum matre, quibus parere necessest. virginitas non tota tua est, ex parte parentumst: tertia pars patrist, pars est data tertia matri,

tertia sola tua est. noli pugnare duobus, qui genero sua iura simul cum dote dederunt. . . .,. . . . . . . . . . . Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

LXIII.

Super alta vectus Attis celeri rate maria Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit adiitque opaca silvis redimita loca deae,

stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis, $ devolsit ile acuto sibi rodere silicis.

itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, etiam recente terrae sola sanguine maculans niveis citata cepit manibus leve typanum, typanum tuum, Cybebe, tua, mater, initia, quatiensque terga tauri teneris cava digitis canere haec suis adorta est tremebunda comitibus. agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora si mul, simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,

aliena quae petentes velut exules loca 15 sectam meam executae duce me mihi comites

rapidum salum tulistis truculentaque pelage et corpus evirastis Veneris nimio odio, hilarate aere citatis erroribus animum.

« السابقةمتابعة »