صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ante pedes autem candentis mollia lanae vellera virgati custodibant calathisci. hae tum clarisona vellentes vellera voce talia divino fuderunt carmine fata,

carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas. 'o decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, veridicum oraclum.

sed vos, quae fata secuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi. adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi flexanimo mentem perfundat amore languidulosque paret tecum coniungere somnos levia substernens robusto bracchia collo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi. nulla domus tales umquam contexit amores, nullus amor tali coniunxit foedere amantes, qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo sed forti pectore notus, › qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praevertet celeris vestigia cervae. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illi quisquam bello se conferet heros, cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi

345 Troicaque obsidens longinquo moenia bello
periuri Pelopis vastabit tertius heres.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
illius egregias virtutes claraque facta

saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, 350 cum in cinerem canos solvent a vertice crines putridaque infirmis variabunt pectora palmis. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

namque, velut densas praecerpens cultor aristas sole sub ardenti flaventia demetit arva,

355 Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter caesis angustans corporum acervis 360 alta tepefaciet permixta flumina caede. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

denique testis erit morti quoque reddita praeda, cum teres excelso coacervatum aggere bustum excipiet niveos percussae virginis artus. 365 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra, quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, 370 proiciet truncum submisso poplite corpus. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

quare agite optatos animi coniungite amores. accipiat coniunx felici foedere divam, dedatur cupido iam dudum nupta marito. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illam nutrix orienti luce revisens hesterno collum poterit circumdare filo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

anxia nec mater discordis maesta puellae ) secubitu caros mittet sperare nepotes. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.' talia praefantes quondam felicia Pelei carmina divino cecinerunt pectore parcae. praesentes namque ante domos invisere castas 5 heroum et sese mortali ostendere coetu caelicolae nondum spreta pietate solebant. saepe pater divum templo in fulgente revisens, annua cum festis venissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros. 0 saepe vagus Liber Parnasi vertice summo thyiadas effusis euantis crinibus egit, cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes acciperent laeti divum fumantibus aris. saepe in letifero belli certamine Mavors 95 aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo armatas hominum est praesens hortata catervas. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,

perfudere manus fraterno sanguine fratres, 400 destitit extinctos natus lugere parentes, optavit genitor primaevi funera nati, liber ut innuptae poteretur flore novercae, ignaro mater substernens se inpia nato inpia non verita est divos scelerare parentes, 405 omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem avertere deorum. quare nec talis dignantur visere coetus, nec se contingi patiuntur lumine claro.

LXV.

Etsi me adsiduo confectum cura dolore
sevocat a doctis, Ortale, virginibus,

nec potis est dulcis musarum expromere fetus mens animi: tantis fluctuat ipsa malis: 5 namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus ereptum nostris obterit ex oculis.

8

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor.

hei misero fratri iucundum lumen ademptum, numquam ego te, misero frater adempte mihi, adloquar, audiero numquam tua facta loquentem, numquam ego te, vita frater amabilior,

adspiciam posthac.

at certe semper amabo,

semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli: sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo,

ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio,

quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur: atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.

LXVI.

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
qui stellarum ortus comperit atque obitus,
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
ut cedant certis sidera temporibus,

« السابقةمتابعة »