صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

10

5 ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans

15

20

dulcis amor gyro devocet aerio,

idem me ille Conon caelesti in lumine vidit

e Bereniceo vertice caesariem

fulgentem clare, quam cunctis illa deorum
levia protendens bracchia pollicitast,
qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
vastatum finis iverat Assyrios,

dulcia nocturnae portans vestigia rixae
quam de virgineis gesserat exuviis.

estne novis nuptis odio Venus? anne parentum
frustrantur falsis gaudia lacrimulis,

ubertim thalami quas intra limina fundunt?
non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.
id mea me multis docuit regina querellis
invisente novo proelia torva viro.

at tu non orbum luxti deserta cubile,

sed fratris cari flebile discidium?
quam penitus maestas exedit cura medullas!
ut tibi tum toto pectore sollicitae

25 sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
cognoram a parva virgine magnanimam.
anne bonum oblita es facinus quo regium adepta's
coniugium, quo non fortius ausit alis?

30

sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's! Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!

quis te mutavit tantus deus? an quod amantes

non longe a caro corpore abesse volunt? atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis non sine taurino sanguine pollicita's, si reditum tetulisset. is haut in tempore longo captam Asiam Aegypti finibus addiderat. quis ego pro factis caelesti reddita coetu pristina vota novo munere dissoluo.

invita, o regina, tuo de vertice cessi,

invita adiuro teque tuumque caput, digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: sed qui se ferro postulet esse parem?

ille quoque eversus mons est quem maximum in

orbe

progenies Thiae clara supervehitur,

cum Medi peperere novum mare cumque iuventus per medium classi barbara navit Athon. quid facient crines, cum ferro talia cedant? Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, et qui principio sub terra quaerere venas institit ac ferri frangere duritiem! abiunctae paullo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena inpellens nictantibus aera pennis obtulit Arsinoes Locridos ales equus, isque per aetherias me tollens avolat umbras et Veneris casto collocat in gremio. ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,

Catull. ed. IIII.

6

60

Graia Canopiis incola litoribus.

ardui ibi vario ne solum in lumine caeli

ex Ariadneis aurea temporibus

fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus

devotae flavi verticis exuviae,

uvidulam a fletu cedentem ad templa deum me sidus in antiquis diva novum posuit:

65 virginis et saevi contingens namque leonis lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,

70

75

80

vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
qui vix sero alto mergitur Oceano.

sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
lux autem canae Tethyi restituit:
pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
namque ego non ullo vera timore tegam,
nec si me infestis discerpent sidera dictis,

condita quin veri pectoris evoluam:

non his tam laetor rebus, quam me afore semper. afore me a dominae vertice discrucior,

quicum ego, dum virgo quondam fuit † omnibus expers,

unguenti Syrii milia multa bibi.

nunc, vos optato quom iunxit lumine taeda,
non prius unanimis corpora coniugibus
tradite nudantes reiecta veste papillas,

quam iucunda mihi munera libet onyx,
vester onyx, casto petitis quae iura cubili.

sed quae se inpuro dedit adulterio,

llius ah mala dona levis bibat inrita pulvis:

namque ego ab indignis praemia nulla peto. sed magis, o nuptae, semper concordia vostras, semper amor sedes incolat adsiduus.

tu vero, regina, tuens cum sidera divam
placabis festis luminibus Venerem,
unguinis expertem non siris èsse tuam me,
sed potius largis adfice muneribus.
sidera corruerint utinam! coma regia fiam :
proximus hydrochoi fulgeret Oarion.

LXVII.

O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
olim, cum sedes ipse senex tenuit,
quamque ferunt rursus voto servisse maligno,
postquam es porrecto facta marita sene,
dic agedum nobis, quare mutata feraris

in dominum veterem deseruisse fidem.

'non, ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum, culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,

nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam :

verum istud populi fabula, Quinte, facit, qui, quacumque aliquid reperitur non bene factu ad me omnes clamant 'ianua, culpa tuast." 15 non istuc satis est uno te dicere verbo,

20

sed facere ut quivis sentiat et videat. 'qui possum? nemo quaerit nec scire laborat. nos volumus: nobis dicere ne dubita. 'primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, falsum est. non qui illam vir prior attigerit, languidior tenera cui pendens sicula beta

numquam se mediam sustulit ad tunicam: sed pater illius gnati violasse cubile

dicitur et miseram conscelerasse domum, 25 sive quod inpia mens caeco flagrabat amore, seu quod iners sterili semine natus erat et quaerendus is unde foret nervosius illud quod posset zonam solvere virgineam.' egregium narras mira pietate parentem, qui ipse sui gnati minxerit in gremium. 'atqui non solum hoc se dicit cognitum habere Brixia † Chineae supposita speculae, flavus quam molli praecurrit flumine Mella, Brixia Veronae mater amata meae,

30

35 sed de Postumio et Corneli narrat amore, cum quibus illa malum fecit adulterium. dixerit hic aliquis 'qui tu isthaec, ianua, nosti, cui numquam domini limine abesse licet,

« السابقةمتابعة »