صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
tantum operire soles aut aperire domum?'
epe illam audivi furtiva voce loquentem
solam cum ancillis haec sua flagitia,

omine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
speraret nec linguam esse nec auriculam.
>raeterea addebat quendam, quem dicere nolo
nomine, ne tollat rubra supercilia.

ongus homo est, magnas quoi lites intulit olim
falsum mendaci ventre puerperium.'

LXVIII.

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam,

quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine musae oblectant, cum mens anxia pervigilat,

id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum, muneraque et musarum hinc petis et Veneris:

sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani, neu me odisse putes hospitis officium, accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, ne amplius a misero dona beata petas. 15 tempore quo primum vestis mihi tradita purast, iucundum cum aetas florida ver ageret,

20

multa satis lusi: non est dea nescia nostri
quae dulcem curis miscet amaritiem :

sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
abstulit. o misero frater adempte mihi,

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor. 25 cuius ego interitu tota de mente fugavi haec studia atque omnis delicias animi. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo esse, quod hic quivis de meliore nota frigida deserto tepefactet membra cubili, 30 id, Mani, non est turpe, magis miserumst. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

nam quod scriptorum non magna est copia apud

me,

hoc fit quod Romae vivimus: illa domus, 35 illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: huc una ex multis capsula me sequitur.

uod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

id facere aut animo non satis ingenuo,

quod tibi non utriusque petenti copia factast:

ultro ego deferrem, copia siqua foret.

non possum reticere, deae, qua me Allius in re
iuverit aut quantis iuverit officiis:
nec fugiens saeclis obliviscentibus aetas
illius hoc caeca nocte tegat studium:
sed dicam vobis, vos porro dicite multis
milibus et facite haec charta loquatur anus

notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat.

nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam scitis, et in quo me corruerit genere,

cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu
cessarent tristique imbre madere genae,
qualis in aerii perlucens vertice montis
rivus muscoso prosilit e lapide,

qui cum de prona praeceps est valle volutus,
per medium densi transit iter populi,
dulce viatori lasso in sudore levamen,
cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
hic, velut in nigro iactatis turbine nautis

lenius adspirans aura secunda venit

65 iam prece Pollucis, iam Castoris inplorata, tale fuit nobis Manius auxilium.

70

is clausum lato patefecit limite campum,
isque domum nobis, isque dedit dominam,
ad quam communes exerceremus amores.

quo mea se molli candida diva pede
intulit et trito fulgentem in limine plantam

innixa arguta constituit solea,

coniugis ut quondam flagrans advenit amore
Protesilaeam Laodamia domum

75 inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
hostia caelestis pacificasset eros.

80

nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
quod temere invitis suscipiatur eris.

quam ieiuna pium desideret ara cruorem,

docta est amisso Laodamia viro,
coniugis ante coacta novi dimittere collum,

quam veniens una atque altera rursus hiems
noctibus in longis avidum saturasset amorem,
posset ut abrupto vivere coniugio,

83 quod scibat parcae non longo tempore abisse,
si miles muros isset ad Iliacos:

nam tum Helenae raptu primores Argivorum
coeperat ad sese Troia ciere viros,

Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europae

que,

Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, quaene etiam nostro letum miserabile fratri

attulit. hei misero frater adempte mihi, hei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos conpositum cineres, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo.

ad quam tum properans fertur simul undique pubes
Graeca penetralis deseruisse focos,
ne Paris abducta gavisus libera moecha
otia pacato degeret in thalamo.

5 quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
ereptum est vita dulcius atque anima
coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
aestus in abruptum detulerat barathrum,
quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
0 siccare emulsa pingue palude solum,
quod quondam caesis montis fodisse medullis
audit falsiparens Amphitryoniades,

tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
perculit imperio deterioris eri,

5 pluribus ut caeli tereretur ianua divis,

Hebe nec longa virginitate foret.

« السابقةمتابعة »