120 sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui durum domitam ferre iugum docuit. nam neque tam carum confecto aetate parenti una caput seri nata nepotis alit, qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis nomen testatas intulit in tabulas, inpia derisi gentilis gaudia tollens suscitat a cano volturium capiti : 125 nec tantum niveo gavisa est ulla columbo conpar, quae multo dicitur inprobius oscula mordenti semper decerpere rostro quam quae praecipue multivola est mulier: sed tu horum magnos vicisti sola furores, 130 ut semel es flavo conciliata viro. aut nihil aut paullo cui tum concedere digna lux mea se nostrum contulit in gremium, quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido fulgebat crocina candidus in tunica. 135 quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, rara verecundae furta feremus erae, 140 ne nimium simus stultorum more molesti. at, quia nec divis homines conponier aequumst, ingratum tremulist illa parentis onus. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio venit odore domum, sed furtiva dedit rara munuscula nocte, ipsius ex ipso dempta viri gremio. quare illud satis est, si nobis is datur unis quem lapide illa diem candidiore notet. hoc tibi quod potui confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, ne vestrum scabra tangat robigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia. huc addent divi quam plurima quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis. 5 sitis felices et tu simul et tua vita, 30 et domus ipsa in qua lusimus, et domina, et qui principio nobis † terram dedit aufert, a quo sunt primo omnia nata bono, et longe ante omnes mihi quae me carior ipsost, lux mea, qua viva vivere dulce mihist. LXVIIII. Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, non si illam rarae labefactes munere vestis aut perluciduli deliciis lapidis. 5 laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur valle sub alarum trux habitare caper. 10 hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valdest bestia nec quicum bella puella cubet. quare aut crudelem nasorum interfice pestem, LXX. Nulli se dicit mulier mea nubere malle LXXI. Si quoi iure bono sacer alarum obstitit hircus, aut si quem merito tarda podagra secat, aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem, mirifico est fato nactus utrumque malum. 5 nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: illam adfligit odore, ipse perit podagra. LXXII. Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem. dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam, sed pater ut gnatos diligit et generos. 5 nunc te cognovi: quare etsi inpensius uror, multo mi tamen es vilior et levior. qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis cogit amare magis, sed bene velle minus. 5 LXXIII. Desine de quoquam quicquam bene velle mereri ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget LXXIIII. Gellius audierat patruum obiurgare solere, hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam 5 quod voluit fecit: nam, quamvis inrumet ipsum nunc patruum, verbum non faciet patruus. LXXVII. Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico (frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mi atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona? 5 eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae. 10 sed nunc id doleo, quod purae pura puellae LXXVIII. savia conminxit spurca saliva tua. verum id non inpune feres: nam te omnia saecla noscent et qui sis fama loquetur anus. |