صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LXXVIII.

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum, qui patruus patrui monstret adulterium.

LXXVIIII.

Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit quam te cum tota gente, Catulle, tua.

sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, si tria natorum savia reppererit.

LXXX.

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella

hiberna fiant candidiora nive,

mane domo cum exis et cum te octava quiete e molli longo suscitat hora die?

5 nescio quid certe est: an vere fama susurrat grandia te medii tenta vorare viri?

sic certe est: clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso labra notata sero.

LXXXI.

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, bellus homo, quem tu diligere inciperes, praeterquam iste tuus moribunda a sede Pisauri hospes inaurata pallidior statua,

5 qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis audes et nescis quod facinus facias.

LXXXII.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum aut aliud siquid carius est oculis, eripere ei noli, multo quod carius illi

est oculis seu quid carius est oculis.

LXXXIII.

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: hoc illi fatuo maxima laetitiast.

mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,

sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est, hoc est, uritur et coquitur.

LXXXIIII.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic Liber avunculus eius,
sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures :
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse, sed Hionios.

Catull, ed. IIII.

7

LXXXV.

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.

LXXXVI.

Quintia formosa est multis, mihi candida, longa, recta est. haec ego sic singula confiteor, totum illud formosa nego: nam nulla venustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. 5 Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima totast, tum omnibus una omnes surripuit Veneres.

LXXXVII.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea's. nulla fides nullo fuit umquam foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta meast. nunc est mens diducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo,

LXX

ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias. nec desistere amare, omnia si facias.

LXXVI.

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. omnia quae ingratae perierunt credita menti. quare iam te cur amplius excrucies?

quin tu animo adfirmas itaque istinc teque reducis, et dis invitis desinis esse miser?

difficile est longum subito deponere amorem. difficile est, verum hoc qua lubet efficias: una salus haec est, hoc est tibi pervincendum : hoc facias, sive id non pote sive pote.

o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa morte tulistis opem,

me miserum adspicite (et, si vitam puriter egi,

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »