صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Deinde, præpostera argumentandi subtilitas et ventilatio serum rebus plane desperatis tentatur remedium, nec negotium ullo modo restituit aut errores separat. Itaque nulla spes majoris augmenti ac progressus sita est, nisi in restauratione quadam scientiarum.

Hujus autem exordia omnino a naturali historia sumenda sunt, eaque ipsa novi cujusdam generis et apparatus. Frustra enim fuerit speculum expolire, si desint imagines; et plane materia idonea præparanda est intellectui, non solum præsidia fida comparanda. Differt vero rursus historia nostra (quemadmodum logica nostra) ab ea quæ habetur, multis rebus: fine sive officio, ipsa mole et congerie, dein subtilitate, etiam delectu et constitutione in ordine ad ea quæ sequuntur.

Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quæ non tam aut rerum varietate delectet aut præsenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiæ enutricandæ primam mammam præbeat. Licet enim opera atque activam scientiarum partem præcipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur. Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere. Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantæ quod cursum retardat. Atque Historiæ nostræ Naturalis officium tale est.

Quoad congeriem vero, conficimus historiam non solum naturæ liberæ ac solutæ (cum scilicet illa sponte fluit et opus suum peragit), qualis est historia cœlestium, meteororum, terræ et maris, mineralium, plantarum, animalium; sed multo magis naturæ constrictæ et vexata; nempe, cum per artem et ministerium humanum de statu suo detruditur, atque premitur et fingitur. Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativæ partis liberalium, omnia practicarum complurium quæ in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus. Quin etiam (ut quod res est eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operæ et præsidii in hac parte quam in illa altera ponimus; quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis quam in libertate propria.

Neque Corporum tantum historiam exhibemus; sed diligentiæ insuper nostræ esse putavimus, etiam Virtutum ipsarum (illarum dicimus quæ tanquam cardinales in natura censeri possint, et in quibus naturæ primordia plane constituuntur, utpote materiæ primis passionibus ac desideriis, viz. Denso, Raro, Calido, Frigido, Consistenti, Fluido, Gravi, Levi, aliisque haud paucis) historiam seorsum comparare.1

Enimvero ut de subtilitate dicamus, plane conquirimus genus experimentorum longe subtilius et simplicius quam sunt ea quæ occurrunt. Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quæ nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret; cum in se nullius magnopere sint usus; ut liquido appareat, ea non propter se quæsita esse; sed ita prorsus se habeant illa ad res et opera quemadmodum literæ alphabeti se habeant ad orationem et verba; quæ licet per se inutiles eædem tamen omnis sermonis elementa sunt.

In delectu autem narrationum et experimentorum melius hominibus cavisse nos arbitramur quam qui adhuc in historia naturali versati sunt. Nam omnia fide oculata aut saltem perspecta, et summa quadam cum severitate, recipimus; ita ut nil referatur auctum miraculi causa, sed quæ narramus a fabulis et vanitate casta et intemerata sint. Quinetiam et recepta quæque ac jactata mendacia (quæ mirabili quodam neglectu per sæcula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus; ne scientiis amplius molesta sint. Quod enim prudenter animadvertit quidam, fabulas et superstitiones et nugas quas nutriculæ pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare: ita eadem nos movit ratio ut solliciti atque etiam anxii simus ne ab initio, cum veluti infantiam philosophiæ sub historia naturali tractemus et curemus, illa alicui vanitati assuescat. At in omni experimento novo et paulo subtiliore, licet (ut nobis videtur) certo ac probato, modum tamen experimenti quo usi sumus aperte subjungimus ; ut, postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhærere possit, atque ad probationes magis fidas et magis exquisitas (si quæ sint) expergiscantur: denique ubique monita et scrupulos et

1 The whole tendency of Bacon's method led him to give the first place to inquiries relating to abstract qualities of the nature of those which he here mentions. We shall have occasion to remark on this point in connexion with several passages in the second book of the Novum Organum.

cautiones aspergimus, religione quadam et tanquam exorcismo omnia phantasmata ejicientes ac cohibentes.

Postremo, cum nobis exploratum sit quantopere experientia et historia aciem mentis humanæ disgreget, et quam difficile sit (præsertim animis vel teneris vel præoccupatis) a principio cum natura consuescere, adjungimus sæpius observationes nostras, tanquam primas quasdam conversiones et inclinationes ac veluti aspectus historiæ ad philosophiam; ut et pignoris loco hominibus sint eos in historiæ fluctibus perpetuo non detentos iri, utque cum ad opus intellectus deveniatur omnia sint magis in procinctu. Atque per hujusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum, atque materiam intellectui præberi probam et præparatam, censemus.

Postquam vero et intellectum fidissimis auxiliis ac præsidiis stipavimus, et justum divinorum operum exercitum severissimo delectu comparavimus; nil amplius superesse videtur, nisi ut philosophiam ipsam aggrediamur. Attamen in re tam ardua et suspensa, sunt quædam quæ necessario videntur interponenda; partim docendi gratia, partim in usum præsentem.

Horum primum est, ut exempla proponantur inquirendi et inveniendi secundum nostram rationem ac viam, in aliquibus subjectis repræsentata: sumendo ea potissimum subjecta quæ et inter ea quæ quæruntur sunt nobilissima et inter se maxime diversa; ut in unoquoque genere exemplum non desit. Neque de iis exemplis loquimur quæ singulis præceptis ac regulis illustrandi gratia adjiciuntur (hoc enim in secunda parte operis abunde præstitimus); sed plane typos intelligimus et plasmata, quæ universum mentis processum atque inveniendi continuatam fabricam et ordinem, in certis subjectis, iisque variis et insignibus, tanquam sub oculos ponant. Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam; contra absque hac commoditate, omnia videri involuta et quam revera sunt subtiliora. Itaque hujusmodi exemplis quartam partem nostri operis attribuimus: quæ revera nil aliud est, quam secundæ partis applicatio particularis et explicata.

At quinta pars ad tempus tantum, donec reliqua perficiantur, adhibetur; et tanquam foenus redditur, usque dum sors haberi

possit. Neque enim finem nostrum ita petimus occæcati, ut quæ occurrunt in via utilia negligamus. Quamobrem quintam partem operis ex iis conficimus quæ a nobis aut inventa aut probata aut addita sunt; neque id tamen ex rationibus atque præscriptis interpretandi, sed ex eodem intellectus usu quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt. Etenim cum, ex perpetua nostra cum natura consuetudine, majora de meditationibus nostris quam pro ingenii viribus speramus; tum poterunt ista veluti tabernaculorum in via positorum vice fungi, ut mens ad certiora contendens in iis paulisper acquiescat. Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma ron sint inventa aut probata, teneri minime velle. Istam vero judicii suspensionem non est quod exhorreat quispiam, in doctrina quæ non simpliciter nil sciri posse, sed nil nisi certo ordine et certa via sciri posse, asserit; atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat. Neque enim illæ ipsæ scholæ philosophorum qui Acatalepsiam simpliciter tenuerunt inferiores fuere istis quæ pronuntiandi licentiam usurparunt. Illæ tamen sensui et intellectui auxilia non paraverunt, quod nos fecimus, sed fidem et authoritatem plane sustulerunt; quod longe alia res est, et fere opposita.

Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquæ inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quæ ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur. Hanc vero postremam partem perficere et ad exitum perducere, res est et supra vires et ultra spes nostras collocata. Nos ei initia (ut speramus) non contemnenda, exitum generis humani fortuna dabit, qualem forte homines in hoc rerum et animorum statu haud facile animo capere aut metiri queant. Neque enim agitur solum fœlicitas contemplativa, sed vere res humanæ et fortunæ, atque omnis operum potentia. Homo enim naturæ minister et interpres tantum facit et intelligit, quantum de naturæ ordine, opere vel mente, observaverit: nec amplius scit, aut potest. Neque enim ullæ vires causarum catenam solvere aut perfringere possint, neque natura aliter quam parendo vincitur. Itaque intentiones geminæ illæ, humanæ scilicet Scientiæ et Potentiæ, vere in idem coincidunt; et frustratio operum maxime fit ex ignoratione causarum.

Atque in eo sunt omnia, siquis oculos mentis a rebus ipsis nunquam dejiciens, earum imagines plane ut sunt excipiat. Neque enim hoc siverit Deus, ut phantasiæ nostræ somnium pro exemplari mundi edamus: sed potius benigne faveat, ut apocalypsim ac veram visionem vestigiorum' et sigillorum creatoris super creaturas scribamus.

Itaque Tu Pater, qui lucem visibilem primitias creaturæ dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti; opus hoc, quod a tua bonitate profectum tuam gloriam repetit, tuere et rege. Tu postquam conversus es ad spectandum opera quæ fecerunt manus tuæ, vidisti quod omnia essent bona valde; et requievisti. At homo conversus ad opera quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus; nec ullo modo requievit. Quare si in operibus tuis sudabimus, facies nos visionis tuæ et sabbati tui participes.2 Supplices petimus, ut hæc mens nobis constet; utque novis eleemosynis, per manus nostras et aliorum quibus eandem mentem largieris,

familiam humanam
dotatam velis.

1 This application of the word "vestigia" is constantly made by the schoolmen. Thus St. Thomas Aquinas: "In rationalibus creaturis est imago Trinitatis, in cæteris vero creaturis est vestigium Trinitatis, in quantum in eis inveniuntur aliqua quæ reducuntur in divinas personas.". Summa Theolog. 1ms pars, q. 45. art. 7.

2 Compare this with St. Augustine's prayer at the close of the Confessions. "Domine Deus pacem da nobis (omnia enim præstitisti nobis), pacem quietis, pacem Sabbati, Sabbati sine vesperâ. Omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum valde bonarum. modis suis peractis transiturus est, et mane quippe in eis factum est et vespera. Dies autem septimus sine vesperâ est, nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id quod tu post opera tua bona valde, quamvis ea quietus feceris, requievisti septimo die, hoc præloquatur nobis vox libri tui, quod et nos post opera nostra, ideo bona valde quia tu nobis ea donasti, sabbato vitæ æternæ re quiescamus in te.”. Conf. xiii. 35-6.

Compare also the line with which the Faerie Queene oreaks off :—

"O that [q. thou?] great Sabbaoth God graunt me that Sabbaoth sight."

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »