صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quod philosophiam et scientias reddidit sophisticas et inactivas. Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant. Quum autem intellectus acutior aut observatio diligentior eas lineas transferre velit, ut illæ sint magis secundum naturam, verba obstrepunt. Unde fit ut magnæ et solennes disputationes hominum doctorum sæpe in controversias circa verba et nomina desinant; a quibus (ex more et prudentia mathematicorum) incipere consultius foret, easque per definitiones in ordinem redigere. Quæ tamen definitiones, in naturalibus et materiatis, huic malo mederi non possunt; quoniam et ipsæ definitiones ex verbis constant, et verba gignunt verba: adeo ut necesse sit ad instantias particulares earumque series et ordines recurrere; ut mox dicemus, quum ad modum et rationem constituendi notiones et axiomata deventum fuerit.

LX.

Idola quæ per verba intellectui imponuntur duorum generum sunt. Aut enim sunt rerum nomina quæ non sunt (quemadmodum enim sunt res quæ nomine carent per inobservationem, ita sunt et nomina quæ carent rebus per suppositionem phantasticam); aut sunt nomina rerum quæ sunt, sed confusa et male terminata, et temere et inæqualiter a rebus abstracta. Prioris generis sunt Fortuna, Primum Mobile, Planetarum Orbes, Elementum Ignis, et hujusmodi commenta, quæ a vanis et falsis theoriis ortum habent. Atque hoc genus Idolorum facilius ejicitur, quia per constantem abnegationem et antiquationem theoriarum exterminari possunt.

At alterum genus perplexum est et alte hærens; quod ex mala et imperita abstractione excitatur. Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (Humidum, si placet), et videamus quomodo sibi constent quæ per hoc verbum significantur; et invenietur verbum istud Humidum nihil aliud quam nota confusa diversarum actionum, quæ nullam constantiam aut reductionem patiuntur. Significat enim et quod circa aliud corpus facile se circumfundit; et quod in se est indeterminabile, nec consistere potest; et quod facile cedit undique; et quod facile se dividit et dispergit; et quod facile se unit et colligit; et quod facile fluit et in motu ponitur; et quod alteri corpori facile adhæret, idque madefacit; et quod facile reducitur in liquidum, sive colliquatur, cum antea consisteret. Itaque cum ad hujus nominis prædicationem et impositionem ventum sit, si

alia accipias, flamma humida est; si alia accipias, aër humidus non est; si alia, pulvis minutus humidus est; si alia, vitrum humidum est; ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et vulgaribus liquoribus, absque ulla debita verificatione, temere abstractam esse.

In verbis autem gradus sunt quidam pravitatis et erroris. Minus vitiosum genus est nominum substantiæ alicujus, præsertim specierum infimarum et bene deductarum (nam notio Cretæ, Luti, bona; Terræ mala); vitiosius genus est actionum, ut Generare, Corrumpere, Alterare: vitiosissimum qualitatum (exceptis objectis sensus immediatis), ut Gravis, Levis, Tenuis, Densi, etc.; et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliæ notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia.1

LXI.

At Idola Theatri innata non sunt, nec occulto insinuata in intellectum; sed ex fabulis theoriarum et perversis legibus demonstrationum plane indita et recepta. In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis quæ a nobis dicta sunt. Quum enim nec de principiis consentiamus nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio. Id vero bono fit fato, ut antiquis suus constet honos. Nihil enim illis detrahitur, quum de via omnino quæstio sit. Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam. Etiam illud manifesto liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem contingere aberrationem.

Nostra vero inveniendi scientias ea est ratio, ut non multum ingeniorum acumini et robori relinquatur; sed quæ ingenia et intellectus fere exæquet. Quemadmodum enim ad hoc, ut linea recta fiat aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria; sin autem adhibeatur regula aut circinus, parum aut nihil; omnino similis est nostra ratio. Licet autem confutationum particularium nullus sit usus, de sectis tamen et generibus hujusmodi theoriarum nonnihil dicendum est; atque etiam paulo post de signis exterioribus, quod se male habeant; et postremo de causis

Here, according to the tripartite distribution of the subject mentioned in aphorism 115, the first of the three Redargutiones ends. The following aphorisms from 61 to 115 contain the two others, Redargutio Philosophiarum and Redargutio Demonstrationum, which are not kept quite separate. The 69th and 70th aphorisms belong especially to the last.-J. S.

tantæ infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus; ut ad vera minus difficilis sit aditus, et intellectus humanus volentius expurgetur et Idola dimittat.

LXII.

Idola Theatri, sive theoriarum, multa sunt, et multo plura esse possunt, et aliquando fortasse erunt. Nisi enim per multa jam sæcula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent, atque etiam politiæ civiles (præsertim monarchiæ) ab istiusmodi novitatibus, etiam in contemplationibus, essent aversæ; ut cum periculo et detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solum præmio destituti, sed etiam contemptui et invidiæ expositi; complures aliæ proculdubio philosophiarum et theoriarum sectæ, similes illis quæ magna varietate olim apud Græcos floruerunt, introductæ fuissent. Quemadmodum enim super phænomena ætheris plura themata cœli confingi possunt; similiter, et multo magis, super phænomena philosophiæ fundari possunt et constitui varia dogmata. Atque hujusmodi theatri fabulæ habent etiam illud quod in theatro poetarum usu venit, ut narrationes fictæ ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.

In genere autem, in materiam philosophiæ sumitur aut multum ex paucis aut parum ex multis; ut utrinque philosophia super experientiæ et naturalis historia nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus quam par est pronunciet. Rationale cnim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia et vulgaria, eaque neque certo comperta nec diligenter examinata et pensitata; reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt.

Est et aliud genus philosophantium, qui in paucis experimentis sedulo et accurate elaborarunt, atque inde philosophias educere et confingere ausi sunt; reliqua miris modis ad ea detorquentes.

Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et veneratione immiscent; inter quos vanitas nonnullorum ad petendas et derivandas scientias a Spiritibus scilicet et Geniis deflexit; ita ut stirps errorum, et philosophia falsa, genere triplex sit: Sophistica, Empirica, et Superstitiosa.

LXIII.

Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit ; quum

mundum ex categoriis effecerit; animæ humanæ, nobilissimæ substantiæ, genus ex vocibus secundæ intentionis tribuerit1; negotium Densi et Rari, per quod corpora subeunt majores et minores dimensiones sive spatia, per frigidam distinctionem Actus et Potentiæ 2 transegerit; motum singulis corporibus unicum et proprium 3, et si participent ex alio motu id aliunde moveri, asseruerit; et innumera alia, pro arbitrio suo, naturæ rerum imposuerit: magis ubique sollicitus quomodo quis respondendo se explicet, et aliquid reddatur in verbis positivum, quam de interna rerum veritate; quod etiam optime se ostendit in comparatione philosophiæ ejus ad alias philosophias quæ apud Græcos celebrabantur. Habent enim Homoiomera Anaxagoræ, Atomi Leucippi et Democriti, Cœlum et Terra Parmenidis, Lis et Amicitia Empedoclis, Resolutio corporum in adiaphoram naturam ignis et Replicatio eorundem ad densum Heracliti, aliquid ex philosopho naturali, et rerum naturam et experientiam et corpora sapiunt; ubi Aristotelis Physica nihil aliud quam dialecticæ voces plerunque sonet; quam etiam in Metaphysicis sub solenniore nomine, et ut magis scilicet realis, non nominalis, retractavit. Neque illud quenquam moveat, quod in libris ejus de animalibus, et in problematibus, et in aliis suis tractatibus, versatio frequens sit in experimentis. Ille enim prius decreverat, neque experientiam ad constituenda decreta et axiomata rite consuluit; sed postquam pro arbitrio suo decrevisset, experientiam ad sua placita tortam circumducit et captivam; ut hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores ejus moderni (scholasticorum philosophorum genus) qui experientiam omnino deseruerunt.

LXIV.

At philosophiæ genus Empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam Sophisticum aut rationale genus; quia non in luce notionum vulgarium (quæ licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo universalis et ad multa pertinens)

1 This censure refers to Aristotle's definition of the soul, De Anima, ii. 1.,—ǹ πPÚTN ἐντελέχεια σώματος φυσικοῦ ὀργανικού, — in which the word Entelecheia is, as the scholastic commentators remark, assigned as the genus to which the soul is referred. "The "frigida distinctio actus et potentiæ " refers apparently to the Phys. Ausc. iv. c. 5.; where it is said that water is air in potentiâ, and vice versâ. The possibility of their reciprocal transmutation Bacon does not appear to have doubted of. [With reference to this censure of Aristotle, see the preface to the Historia Densi et Rari-J. S.]

3 "Simplicis corporis simplicem esse motum" is an important principle in Aristotelian physics, as one of the bases on which the system of the universe was made to depend. See, for instance, Melanchthon's Initia Doctr. Physicæ, p. 41

sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est. Itaque talis philosophia illis qui in hujusmodi experimentis quotidie versantur atque ex ipsis phantasiam contaminarunt probabilis videtur, et quasi certa; cæteris, incredibilis et vana. Cujus exemplum notabile est in chymicis, eorumque dogmatibus; alibi autem vix hoc tempore invenitur, nisi forte in philosophia Gilberti. Sed tamen circa hujusmodi philosophias cautio nullo modo prætermittenda erat; quia mente jam prævidemus et auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se serio contulerint (valere jussis doctrinis sophisticis), tum demum propter præmaturam et præproperam intellectus festinationem, et saltum sive volatum ad generalia et rerum principia, fore ut magnum ab hujusmodi philosophiis periculum immineat; cui malo etiam nunc obviam ire debemus.

LXV.

At corruptio philosophiæ ex Superstitione et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras aut in earum partes. Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasia est obnoxius, quam impressionibus vulgarium notionum. Pugnax enim genus philosophiæ et Sophisticum illaqueat intellectum: at illud alterum phantasticum et tumidum, et quasi Poeticum, magis blanditur intellectui. Inest enim homini quædam intellectus ambitio, non minor quam voluntatis; præsertim in ingeniis altis et elevatis.

Hujus autem generis exemplum inter Græcos illucescit, præcipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum; at periculosius et subtilius in Platone, atque ejus schola. Invenitur etiam hoc genus mali in partibus philosophiarum reliquarum, introducendo formas abstractas, et causas finales, et causas primas; omittendo sæpissime medias, et hujusmodi. Huic autem rei summa adhibenda est cautio. Pessima enim res est errorum Apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio. Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos et in libro Job et aliis scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint; inter viva quærentes mortua. Tantoque magis hæc vanitas inhibenda venit et coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantastica, sed

« السابقةمتابعة »