صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

66

AUGUSTUS ei Epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: "Ante ip"se scribendis epistolis amicorum sufficiebam; 66 nunc occupatissimus et infirmus, Horatium nos"trum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista "parasitica mensa ad hanc regiam; et nos in scri"bendis epistolis adjuvabit." Ac ne recusanti quidem aut succensuit quidquam, aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistolae, ex quibus, argumenti gratia, pauca subjeci: "Sume tibi a"liquid juris apud me, tanquam si convictor mihi "fueris: recte enim et non temere feceris; quo❝niam id usûs mihi tecum esse volui, si per vale❝tudinem tuam fieri posset." Et rursus: “ Tui "qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio 66 quoque nostro audire; nam incidit, ut illo coram "fieret a me tui mentio : neque, si tu superbus a"micitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque avσε θυπερηφανωμεν.” Praeterea saepe inter alios jocos purissimum penem, et homuncionem lepidissimum, appellat; unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum; eumque coëgerit, propter hoc, tribus Carminum libris ex longo intervallo quartum addere: post Sermones quoque lectos, nul

[ocr errors][merged small][merged small]

lam sui mentionem habitam ita sit questus: "I. "rasci me tibi, scito, quod non in plerisque ejus" modi scriptis mecum potissimum loquaris. An "vereris, ne apud posteros tibi infame sit, quod "videaris familiaris nobis esse?" expressitque eclogam, cujus initium est,

Quum tot sustineas, et tanta negotia, solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Habitu corporis brevis fuit, atque obesus: qualis a se ipso et in Satiris describitur, et ab Augusto hac epistola: "Pertulit ad me Diony"sius libellum tuum, quem ego, ne accusem te*, "quantuluscunque est, boni consulo. Vereri au❝tem mihi videris, ne majores libelli tui sint, quam "ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum 66 non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas; "quum circuitus voluminis tui sit oynadssaros,sicut "est ventriculi tui." Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini, aut Tiburtini; domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas et Elegi sub ejus titulo, et Epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maece

* Regius codex videtur cum lacuna habuisse ne accus....... ....atem; unde elicit Jani ne accusem brevitatem.

nati: sed utraque falsa puto. Nam elegi vulga-.
res, epistola autem obscura; quo vitio minime te-
nebatur. Natus est sexto Idus Decembres, L.
Cotta et L. Torquato consulibus. Decessit quin-
to Kalendas Decembres, C. Marcio Censorino
et C. Asinio Galio consulibus, post nonum * et
quinquagesimum annum, herede Augusto palam
nuncupato, quum, urgente vi valetudinis, non
sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Hu-
matus et conditus est extremis Esquiliis, juxta
Maecenatis tumulum.

Rutgersius ex Eusebii Chronico reposuit septimum.

INDEX

INDEX CODICUM MSS.

AD QUOS ADHUC HORATIUS RECENSUS EST, EX

JANI EDITIONE DESUMPTUS.

CODICES DIONYSII LAMBINI.

CODICES VATICANI quinque, quos antiquissimos
vocat, nec tamen pluribus describit.

God. DONATI JANNOCTII, Florentini.

Cod. GABRIELIS FAERNI.

Cod. LUDOVICI URSINI, in quo
tur Sermones.

desideraban-

LIBER RAINUTII FARNESII, Card. typis qui-
dem excusus, sed cum antiquissimis atque opti-
mis codicibus comparatus, atque ex iis plurimis
locis emendatus.

Cod. JOANNIS TORNESII, typographi Lugdu- ́
nensis; quem ille vetustissimum censet.

Ad ultimam editionem adornandam Lutetiae
sex aliis codd. usus est.

Cod. CLERICI, quem nactus est ab heredibus
N. Clerici.

Codd. RUSSARDINI duo, accepti a Lud. Rus-
sardo, juris doctore Avarici Biturigum.

Codd. NICOTIANI tres, dati ei a Jo. Nicotio,
legatione apud Lusitaniae regem functo.

Cod. COLUMBINUS, donatus ei a Jo. Colum-
bino, Monstroliensi.

CODICES JACOBI CRUQUII.

Codd. BLANDINII seu BLANDINIANI quatuor,
ex bibliotheca Blandinia, i. e. pp. Benedictinorum
S. Petri in monte Blandinio Gandavi, quo Româ
perlati erant. Hos omnes venerandae vetustatis,
et ad saeculum nonum referendos judicat Cru-
quius. Unum ex iis, quem BLANDINIUM ANTI-
QUISSIMUM dicere solet, et sic ultra saeculum ix.
etiam rejicit, omnium maximi aestimat; quem
eundem Cuninghamius omnium codicum Hora-
tianorum emendatissimum optimumque pronun-
tiat. Mentionem ejus facit etiam Muretus prae-
fat. ad ed. 1555.

Cod. DIVAEI, cui etiam magnum pretium sta-
tuit vir doctissimus.

Cod. SILVIUS, qui Gualteri Silvii erat.

Cod. BUSLIDIANUS, e bibliotheca Gymnasii
Buslidiani trilinguis Lovanii, quem etiam a ve-
tustate commendat. Apparet autem, mutilum
fuisse.

Cod. alium BUSLID. laudat ad Epod. ii. 69.
cujus autem exiguum tantum fragmentum fuisse
suspicatur Jani.

Cod. CARRIONIS, itidem mutilus.

Cod. MARTINIUS, sive Martinii.

Cod. TONSANUS, ex bibliotheca Tonsana, qui
solos Sermones continuisse videtur.

Cod. MALDEGHEMIUS, qui solas Odas vide-
tur habuisse.

« السابقةمتابعة »