صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Sæpius hîc, blandas spirantia sidera flammas,

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus !
Colláque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via !
Et decus eximiuin frontis, tremulósque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor!
Pellacésque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite, laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite, Achæmeniæ turrità fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniámque Ninon ; Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus : Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis

; Extera, sat tibi sit, fæmina, posse sequi. Túque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum latè conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mænia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cælo scintillant astra sereno,

Endymioneæ turba ministra deæ
Quot tibi, conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus ; Huic Cnidon, et riguas Simoentes flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.

Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Mônia quàm subitó linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucáque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II.

ANNO ÆTATIS XVII.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.1

Te, qui, conspicuus baculo fulgente, solebas

Palladium toties ore ciere gregem ;
Ultima præconum, præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.*
Candidiora licèt fuerint tibi tempora plumis,

Sub quibus accipimus delituisse Jovem ;
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies ;
Dignus, quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante deå.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo ; Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris : Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.

· The person here commemorated is Richard Ridding, one of the University beadles, and a Master of Arts of St John's College, Cambridge.

[ocr errors]

Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis, Quin illos rapias qui pondus inutile terræ ;

Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet et totis nænia mesta Scholis.

ELEG. III.

ANNO ÆTATIS XVII.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.1

Mestus eram, et tacitus, nullo comitante, sedebam ;

Hærebántque animo tristia plura meo : Protinus en ! subiit funesta cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,

Dira sepulchrali Mors metuenda face ; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi,

Intempestivis ossa cremata rogis :
Et memini Heroum, quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar :

“ Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi,

Lancelot Andrews, Bishop of Winchester, had been originally Master of Pembroke Hall in Cambridge, but long before Milton's time. He died at Winchester House in Southwark, September 21, 1626.

[ocr errors]

Nonne satis quòd sylva tuas persentiat iras,

Et quòd in herbosos jus tibi detur agros ? Quodque afilata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa ?
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis, quamlibet augur, avis ;
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis ;

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cùm sit concessa potestas,

Quid juvat humanâ tingere cæde manus? Nobiléque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideámque animam sede fugâsse suâ ?” Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoo littore mensus iter :
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos nóxque soporque meos :
Cùm mihi visus eram lato spatiarier agro;

Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cùm juga sole rubent.
Ac veluti cùm pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favonî,

Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.

Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce! mihi subitò Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinam cinxerat alba caput.
Dúmque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tubâ.
Quisque novum amplexu comitem cantúque salutat,

Hósque aliquis placido misit ab ore sónos ; “Nate, veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper abhinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos;

Talia contingant somnia sæpe mihi !

ELEG. IV.

ANNO ÆTATIS XVIII.

AD THOMAM JUNIUM, PRÆCEPTOREM SUUM,

APUD MERCATORES ANGLICOS HAMBURGÆ AGENTES, PASTORIS MUNERE

FUNGENTEM."

CURRE per immensum subitò, mea litera, pontum,

I, pete Teutonicos læve per æquor agros ;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo deos,

· Thomas Young, pastor of the church of English merchants at Hamburg, was Milton's private preceptor, before he was sent to St Paul's school.

s

« السابقةمتابعة »