صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ,

Phæbe, tuâ, celeres quæ retineret equos. Læta suas repetit silvas, pharetrámque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;
Et, tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere,” Phæbus ait, “ thalamos, Aurora, seniles ;

Quid juvat effæto procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herbâ ;

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.”
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ociùs urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phæbe, subire tuos;
Et cupit, et digna est : Quid enim formosius illâ,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis !
Ecce ! coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana deo.
Aspice, Phæbe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitásque movent flamina verna preces :
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiásque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros ; Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos : Qudd, si te pretium, si te falventia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor)

.

Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus, abdit opes, Ah quoties, cùm tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas, “Cur te,” inquit, “cursu languentem, Phæbe, diurno

Hesperiis recipit cærula Mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy? Quid cum Tartesside lymphå?

Dia quid immundo perluis ora salo ?
Frigora, Phæbe, meâ meliùs captabis in umbrâ ;

Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces, circum mulcebit lenè susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo :
Cùm tu, Phæbe, tuo sapientiùs uteris igni ;

Huc ades, et gremio lumina pone meo."
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores ;

Matris in exemplum cætera turba ruunt ; Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentésque fovet solis ab igne faces : Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo :
Jámque vel invictam tentat superâsse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe! per urbes,

Littus, Io Hymen! et cava saxa sonant, Cultior ille venit, tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amæni gaudia veris,

Virgineos auro cincta puella sinus :

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,

Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinásque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa deos.
Nunc etiam Satyri, cùm sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro;
Sylvanúsque suâ cyparissi fronde revinctus,

Semicapérque deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetàque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes ;
Jámque latet, latitánsque cupit malè tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet :
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arboreâ, dii, precor, ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla; quid ad nimbos aspera tela redis ?
Tu saltem lentè rapidos age, Phæbe, jugales

Quà potes, et sensim tempora veris eant, Brumáque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEG. VI.

AD CAROLUM DEODATUM,

RURI COMMORANTEM, Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulâsset si

solito minùs essent bona, quòd inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Quà tu, distento, fortè carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamémque colámque ;

Crede mihi, vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm benè solennes epulas, hilarémque Decembrem,

Festáque cælifugam quæ coluere deum, Deliciásque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustáque per lepidos Gallica musta focos ! Quid quereris refugam vino dapibúsque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestâsse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpiùs Aoniis clamavit collibus, Euce!

Mista Thyonëo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non sata vitis erat.
Quid nisi vina, rosásque, racemiferúmque Lyæum,

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ?
Pindaricósque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum;

Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eléo pulvere fuscus eques Quadrimóque madens Lyricen Romanus Iaccho,

Dulcè canit Glyceran, flavicomámque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniúmque fovet. Massica fecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusúmque per intima Phæbum

Corda ; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum, tam dulcia carmina per te,

Numine composito, tres peperisse deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat, arguta mollitèr icta manu; Auditúrque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitatáque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum,

Quale repentinus permeat ossa calor ;
Pérque puellares oculos, digitúmque sonantem,

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Cerésque, Venúsque,

Et cum purpureâ Matre tenellus Amor.
Talibus indè licent convivia larga poetis,

Sæpiùs et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum,

Heroásque pios, semideósque duces,
Et nunc sancta canit superùm consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,

« السابقةمتابعة »