صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

Ille quidem parcè, Samii pro more magistri,'

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos ;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriáque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus ;
Qualis, veste nitens sacrâ, et lustralibus undis,

Surgis ad infensos, augur, iture deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiúmque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senémque

Orpheon, edomitis sola per antra feris ;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phæbados aulam,

Et vada fæmineis insidiosa sonis ;
Pérque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos;

Spirat et occultum pectus, et ora, Jovem.
At tu, siquid agam, scitabere (si modò saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam,) Paciferum canimus cælesti semine Regem,

Faustáque sacratis sæcula pacta libris ; Vagitúmque Dei, et stabulantem paupere tecto,

Qui suprema suo cum Patre regna colit;
Stelliparúmque polum, modulantésque æthere turmas,

Et subitò elisos ad sua fana deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

[ocr errors]
[blocks in formation]

NONDUM, blanda, tuas leges, Amathusia, nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi, maxime, numen, Amor.
Tu, puer, imbelles, dixi, transfige columbas;

Conveniunt tenero mollia bella duci :
Aut de passeribus timidos age, parve, triumphos ;

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, neque enim deus ullus ad iras

Promptior, et duplici jam ferus igne calet. Ver erat, et summæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem :
At mihi adhuc refugam quærebant humina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis ;

Prodidit astantem mota pharetra deum :
Prodidit et facies, et dulcè minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut, qui formosas pellexit ad oscula nymphas,

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas.
Addiderátque iras, sed et has decuisse putares,

Addiderátque truces, nec sine felle, minas. “ Et miser, exemplo sapuisses tutiùs,” inquit,

“ Nunc, mea quid possit dextera, testis eris. Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.

Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs et graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui post terga solet vincere, Parthus eques :
Cydoniúsque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeúsque comes.
Jupiter ipse licèt sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera, quæ dubitas, meliùs mea tela docebunt,

Et tua non levitèr corda petenda mihi.
Nec te, stulte, tuæ poterunt defendere Musæ,

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem."
Dixit ; et, aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum,

Splendida per medias itque reditque vias :
Auctáque luce dies gemino fulgore coruscat ;

Fallor? An et radios hinc quoque Phæbus habet ? Hæc ego non fugi spectacula grata severus ;

Impetus et quò me fert juvenilis, agor; Lumina luminibus malè providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis supereminuisse notabam ;

Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina deûm conspicienda fuit.

[ocr errors]

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus :
Nec mora ; nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori;

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi : mille locis pectus inerme ferit.
Protinùs insoliti subierunt corda furores;

Uror amans intus, flammáque totus eram.
Interea, misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis, non reditura, meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor, et hæc remanet : sequitur pars altera votum,

Raptáque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos :
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus ? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui !
Forsitan et duro non est adamante creata,

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces ! Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit;

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cùm sis deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus 0 ! certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis, nec minùs igne, potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris.

Deme meos tandem, verùm nec deme, furores ;

Nescio cur, miser est suavitèr omnis amans: Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studióque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Scilicèt abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit : Donèc Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinùs, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

« السابقةمتابعة »