صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagitta,

Et facis à tergo grande pependit onus :
Nec mora ; nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori;

Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi : mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores;

Uror amans intus, flammáque totus eram.
Interea, misero quæ jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis, non reditura, meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,

Et dubius volui sæpe referre pedem.
Findor, et hæc remanet : sequitur pars altera votum,

Raptáque tam subitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos :
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui !
Forsitan et duro non est adamante creata,

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces ! Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit ;

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cùm sis deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus 0 ! certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deå, jaculis, nec minùs igne, potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris.

Deme meos tandem, verùm nec deme, furores ;

Nescio cur, miser est suavitèr omnis amans: Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studióque supino,

Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Scilicèt abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit : Donèc Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinùs, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

EPIGRAMMATUM LIBER.

I. IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapásque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor ? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malá cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis : Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II. IN EANDEM.

SICCINE tentàsti cælo donâsse läcobum,

Quæ septemgemino, Bellua, monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana deos ; Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

T

III. IN EANDEM.

1

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus,
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
“ Et nec inultus," ait,“ temnes mea sacra, Britanne ;

Supplicium, spretâ religione, dabis.
Et, si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.”
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbáque ponderibus vix caritura suis !
Nam
prope

Tartareo sublimè rotatus ab igni,
Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

IV. IN EANDEM.

QUEM modd Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat, Tænarióque sinu;
Hunc, vice mutatâ, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad
superos evehere

usque

deos.

V. IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

LAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen, surripuisse Jovi.

VI. AD LEONORAM, ROMÆ CANENTEM.1

ANGELUS unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major ?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia coeli,

Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensìm immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidèm Deus est, per cunctaque fusus,

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

VII. AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah! miser ille tuo quantd feliciùs ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieria sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyra !
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

· Adriana of Mantua, for her beauty surnamed the Fair, and her daughter Leonora Baroni, the lady whom Milton celebrates in these three Latin Epigrams, were esteemed by their contemporaries the finest singers in the world.

« السابقةمتابعة »