صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec proculipse vafer latuit, multaeque Sagittae,
Et facis a tergo grande pependit onus:
Nec mora; nunc ciliis haesit, nunc virginis ori;
Insilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Heimihi: mille locis pectus inerme ferit.
Protinús insoliti subierunt corda furores;
Uror amans intus, flammâque totus eram.
Interea, misero quae jam mihi sola placebat,
Ablata est oculis, non reditura, meis.
Ast ego progredior tacitè querebundus, et excors,
Et dubius volui saepe referre pedem.
Findor, et haec remanet: sequitur pars altera votum,
Raptáque tam subito gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,
Inter Lemniacos praecipitata focos :
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Wectus ab attonitis Amphiaráus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam, spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loquil
Forsitan et duro non est adamante creata,
Fortè nec ad nostras surdeat illa preces !
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit;
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce, precor, teneri cum sis deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O ! certè est mihi formidabilis arcus,
Nate dea, jaculis, nec minus igne, potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,
Solus et in superis tu mihi summus eris.

Deme meos tandem, verúm nec deme, furores; Nescio cur, miser est suaviter omnis amans:

Tu modó da facilis, posthaac mea siqua futura est, Cuspis amaturos figat ut una duos.

HEC ego mente olim laevå, studiáque supino, Nequitiae posui vana trophaea meas. Scilicet abreptum sic me malus impulit error, Indocilisque aetas prava magistra fuit : Donec Socraticos umbrosa Academia rivos Praebuit, admissum dedocuitgue jugum. Protinús, extinctis exillo tempore flammis, Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse Sagittis, Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

EPIGRAMMATUM LIBER,

I. IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

CUM simul in regem nuper satrapásque Britannos
Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas,
Fallor An et mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare malā cum pietate scelus 4
Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,
Sulphureo curru, flammivolisque rotis :
Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,
Liquit Iördanios turbine raptus agros.

II. IN EANDEM.

SICCINE tentásticoelo donàsse Iäcobum,
Quae Septemgemino, Bellua, monte lates ?
Nimeliora tuum poterit dare munera numen,
Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in coelum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana deos;
Namque hac aut alià nisi quemgue adjuveris arte,
Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.
T

III. IN EANDEM.

PURGATOREM animae derisit Iäcobus ignem,
Et sine quo superúm non adeunda domus,
Frenduit hoc trină monstrum Latiale coroná,
Movit et horrificum cornua dena minax.
“Et nec inultus,” ait, “temnes mea sacra, Britanne;
Supplicium, spretà religione, dabis.
Et, si stelligeras unquam penetrayeris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter.”
0 quâm funesto cecinisti proxima vero,
Verbáque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,
Ibat ad athereas, umbra perusta, plagas.

IV. IN EAN DEM.

QUEM modo Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnărat, Taenarióque sinu;

Hunc, vice mutatā, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque deos.

W. IN INVENTOREM BOMBARDAE.

IAPETIONIDEM laudavit caeca vetustas,
Qui tulit aetheream solis ab axe facem;

At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen, surripuisse Jovi.

VI. AD LEONORAM, ROMAE CANENTEM.1

ANGELUS unicuique suus, sic credite gentes,
Obtigit aethereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major
Nam tua praesentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia coeli,
Per tua secretë guttura serpit agens ;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensim immortali assuescere posse sono.
Quod si cuncta quidèm Deus est, per cunctaque fusus,
In te ună loquitur, caetera mutus habet.

VII. AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,
Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah! miser ille tuo quantò feliciús avo
Perditus, et propter te, Leonora, foret !
Et te Pierià sensisset voce canentem
Aurea maternae fila movere lyrael
Quamvis Dircaeo torsisset lumina Pentheo
Saevior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cască vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tuā;
Et poteras, aegro spirans sub corde, quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

* Adriana of Mantua, for her beauty surnamed the Fair, and her daughter Leonora Baroni, the lady whom Milton celebrates in these three Latin Epigrams, were esteemed by their contemporaries the finest singers in the world.

« السابقةمتابعة »