صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

EPIGRAMMATUM LIBER.

I. IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum simul in regem nuper satrapásque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor ? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malá cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis : Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis,

Liquit lördanios turbine raptus agros.

II. IN EANDEM.

SICCINE tentàsti cælo donâsse läcobum,

Quæ septemgemino, Bellua, monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana deos ; Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, cæli vix bene scandet iter.

T

III. IN EANDEM.

1

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus,
Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.
“ Et nec inultus," ait,“ temnes mea sacra, Britanne ;

Supplicium, spretâ religione, dabis.
Et, si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.”
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbáque ponderibus vix caritura suis !
Nam
prope

Tartareo sublimè rotatus ab igni,
Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

IV. IN EANDEM.

QUEM modd Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat, Tænarióque sinu;
Hunc, vice mutatâ, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad
superos evehere

usque

deos.

V. IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

LAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem ;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen, surripuisse Jovi.

VI. AD LEONORAM, ROMÆ CANENTEM.1

ANGELUS unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major ?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli,

Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensìm immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te unå loquitur, cætera mutus habet.

VII. AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah! miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret ! Et te Pieria sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ !
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

Adriana of Mantua, for her beauty surnamed the Fair, and her daughter Leonora the lady whom Milton celebrates in these three Latin Epigrams, were esteemed by their contemporaries the finest singers in the world.

VIII. AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claráque Parthenopes fana Achelöiados;
Littoreámque tuâ defunctam Naiada ripâ,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo ?
Illa quidèm vivitque, et amænâ Tibridis undà

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic, Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque deos.

[ocr errors]

IX. IN SALMASII HUNDREDAM.

Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picámque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exularitis viscera marsupii regis.
Quòd si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

X. IN SALMASIUM.

GAUDETE scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hyeme incolitis algentes freta !
Vestrûm misertus ille Salmasius, Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat ;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, noménque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

XI. IN MORUM,

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis benè moratam, morigerámque, neget?

XII. APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit domino : Hinc, incredibili fructûs dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenùs illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinùs aret iners.
Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, “ Heu quanto satius fuit illa coloni,

Parva licèt, grato dona tulisse animo ! Possem ego avaritiam frænare, gulámque voracem :

Nunc periere mihi et fætus, et ipse parens.”

XIII. AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,

Christina, Arctoï lucida stella poli ! Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,

Ut' que senex, armis impiger, ora tero :
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra :

Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

« السابقةمتابعة »