صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Papicolûm ; capti pænas raptantur ad acres :
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant ;
Turba choros juvenilis agit : Quintóque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS. 1

ANNO ÆTATIS XVII.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.
Cùm centilinguis Fama, proh! semper mali

Cladisque vera nuntia,
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populósque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devovens deam :

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;

Graiúsque vates parciùs

Nicholas Fulton, Bishop of Ely, died October 5, 1656, not many days after Bishop Andrews, before celebrated. He had been master of Pembroke Hall, as well as Bishop Andrews.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsámque Neobulen suam.
At ecce! diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine :
“ Cæcos furores pone ; pone vitream

Bilémque, et irritas minas :
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, sive Erinnye,

Vastóve nata sub Chao ;
Ast illa, cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animásque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat :
Ut cùm fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus Patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedésque subterraneas."
Hanc ut vocantem lætus audivi, citò

Fodum reliqui carcerem,
Volatilésque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror :
Vates ut olim raptus ad cælum senex,

Auriga currûs ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia ;

Non ensis, Orion, tuus.

U

Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longèque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam ;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinan, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hîc tacebo; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amenitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.1

Heu, quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nullóque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis !

Ergóne marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?
Et, se fassa senem, malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? Num tetra vetustas,
Annorúmque æterna fames, squalórque, sitúsque,

This was an academical exercise, written in 1628, to oblige one of the fellows of Christ's College.

Sidera vexabunt ? An et insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapiétque in viscera patrem ?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munîsse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrósque dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coeli?
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitâque ferere ruina
Pronus, et extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imóque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternáque bella.

At Pater Omnipotens, fundatis fortiùs astris,
Consuluit rerum summæ, certóque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors.
Floridus æternum Phæbus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone deus; sed, semper amicâ
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis paritèr formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Manè vocans, et serus agens in pascua cæli;

Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleúmque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, solitóque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spirátque hyemem, nimbósque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægæona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti
Priscus abest, servátque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phæbe, tuúsque, et, Cypri, tuus ; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum ;
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM

ARISTOTELES INTELLEXIT.

Dicite, sacrorum præsides nemorum deæ,
Túque, 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis, otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,

« السابقةمتابعة »