صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Cælique fastos, atque ephemeridas Deûm ;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unúsque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibèt natura sit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci :
Seu sempiternus ille siderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunæ globum :
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :
Sive in remotâ fortè terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu ;
Non hunc silente nocte Pleiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscúmque Belon, inclytúmque Osiridem.
Non ille, trino gloriosus nomine,
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciens,
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis,)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus ;
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totùmque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum
Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus ; nec norimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possunt munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethëæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundáque Tartara carmen
Ima ciere valet, divósque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phæbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ :
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cùm repetemus Olympum,

[ocr errors]

Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cæli templa coronis ;
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa, sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen ;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissóque ferox gladio mansuescit Orion ;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cùm nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum, de more sedens festa ad convivia vates,
Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroúmque actus, imitandáque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantésque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensúsque vacans, numerique loquacis ?
Silvestres decet iste choros, non Orphea, cantus,
Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures,
Carmine, non citharâ ; simulachrâque functa canendo
Compulit in lacrymas : Habet has à carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas
Nec vanas inopésque puta, quarum ipse peritus
Munere mille sonos numeros componis ad aptos;
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine, sequamur ?
Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,

[ocr errors]

Altera dona mihi, dedit altera dona parenti ;
Dividuúmque Deum, genitórque puérque, tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camcnas,
Non odisse reor ; neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certáque condendi fulget spes aurea nummi :
Nec rapis ad leges, malè custoditáque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures;
Sed, magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ,
Phæbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis ;
Me poscunt majora : tuo, pater optime, sumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores ;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus ;
Quæ'que Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectáque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nôsse licet, per te, si nôsse libebit :
Dimotâque venit spectanda scientia nube,
Nudáque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna, præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo ?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato,

Atque Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circùm undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,
Victrices hederas inter laurósque sedebo ;
Jámque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabúntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul, vigiles Curæ, procul este, Querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus;
In me triste nihil, fædissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego ; securáque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâsse satis, repetitáque munera grato
Percensere animo, fida'que reponere menti.

Et vos, 0 nostri, juvenilia carmina, lusus,
Si modd perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucémque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco;
Forsitan has laudes, decantatúmque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

AD SALSILLUM,

POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM.'

Scazontes.
O MUSA, gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanióque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,

Quàm cùm decentes flava Dëiope suras · Giovanni Salsilli had complimented Milton at Rome in a Latin tetrastich, for his Greek, Latin, and Italian poetry. Milton, in return, sent these elegant Scazontes to Salsilli when indisposed.

« السابقةمتابعة »