صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Alternat aureum ante Junonis lectum ;
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quámque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impoténsque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes famâ,
Virósque, doctæque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitúmque fesso corpori penitùs sanum ;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosùm spirat.
Nec id pepercit impia, quòd tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divům munus, 0 Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phoebe, morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libentèr audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vósque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursùm Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans.
Tumidúsque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Nimiùm sinistro laxus irruens loro;
Sed fræna meliùs temperabit undarum,
Adusque curvi salsa regna Portumni. .

MANSUS.1

Joannes Baptista Mansus, Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum literarum

studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. An quem Torquati Tassi Dialogus extat De Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus GERUSALEMME CONQUISTATA, lib. 20.

“ Fra cavalier magnanimi, è cortesi,

Risplende il MANSO."
Is authorem Neapoli commorantem summâ benevolentiâ prosecutus est, multá-

que ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam

ab eâ urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.
HÆC quoque, Manse, tuæ meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phæbi;
Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Mecænates Hetrusci.

si nostræ tantùm valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter laurósque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis :
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit ; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divům prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremáque vota reliquit :
Nec manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.

Tu quoque,

1 At Naples, Milton was introduced to Giovanni Battista Manso, Marquis of Villa, who had been the friend of Tasso; and Milton, at leaving Naples, sent this poem to him.

Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, et variâ sub sorte peractam
Describis vitam, morésque, et dona Minervæ;
Æmulus illius, Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Cliûs et magni nomine Phæbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto,
Imprudens, Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis sensisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines :
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo.
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantémque crocum, perhibet nisi vana vetustas,
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
Gens Druides antiqua, sacris operata deorum,
Heroum laudes, imitandáque gesta, canebant ;
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosâ, Graiæ de more puellæ,
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicámque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo, quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,

[ocr errors]

Claráque perpetui succrescet fama Marini;
Tu quoque in ora frequens venies plausúmque virorum,
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas :
At non sponte domum tamen idem, et regis adirit
Rura Pheretiadæ, cælo fugitivus Apollo ;
Ille licèt magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosáque tecta,
Peneium propè rivum : ibi sæpe sub ilice nigrâ,
Ad citharæ strepitum, blandâ prece victus amici,
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo
Saxa stetere loco ; nutat Trachinia rupes, ,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas;
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcentúrque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter aquus oportet
Nascentem, et miti lustrârit lumine Phæbus,
Atlantisque nepos ; neque enim, nisi charus ab ortu
Diis superis, poterit magno favisse poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et Æsonios lucratur vivida fusos;
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniúmque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem concedat amicum,
Phæbæos decorâsse viros qui tam benè nôrit,
Siquandò indigenas revocabo in carmina reges,
Arturúmque etiam sub terris bella moventem !
Aut dicam invicta sociali fædere mensæ
Magnanimos heroas; et, 0 modo spiritus adsit,
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges !

Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorùmque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parvâ componi mollitèr urnâ :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego securâ pace quiescam.
Tum
quoque,

si

qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cælicolûm semotus in æthera divům,
Qud labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt; et, totâ mente serenum
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem viciniæ pastores, eadem studia sequuti, à pueritiâ

amici erant, ut qui plurimùm. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Demùm posteà reversus, et rem ità esse comperto, se, suámque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ bic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus ; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.'

HIMERIDES nymphæ (nam vos et Daphnin, et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis),

· Charles Deodate's father, Theodore, was born at Geneva, of an Italian family, in 1574. He came young into England, where he married an English lady of good birth and fortune. He was a doctor in physic; and, in 1609, appears to have been physician to prince Henry, and the princess Elizabeth, afterwards queen of Bohemia.

« السابقةمتابعة »