صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[graphic]

e sacro. Quin tu, cœli post jura recepta, exter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, u tu noster eris Damon, sive æquior audis odatus, quo te divino nomine cuncti elicolæ nôrint, silvisque vocabere Damon. od tibi purpureus pudor, et sine labe juventus rata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, etiam tibi virginei servantur honores; se caput nitidum cinctus rutilante coronâ, etáque frondentis gestans umbracula palmæ, Eternum perages immortales hymenæos ; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIE BIBLIOTHECARIUM.1

e libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibilothecâ publicâ reponeret, Ode.

la tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ità tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs Ortassè dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κarà axéow, artim ároλeλvμéva. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admitat, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licèt geminâ,

Rouse, or Russe, Master of Arts, Fellow of Oriel College, Oxford, ted chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April I was buried in the chapel of his college.

Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licèt, externo penitùsque inglorius orbi),
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibúsque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,

Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:

In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama silvæ,
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis;

Parte aliâ polus omnipatens, et magnus Olympus:

Quis putet? hîc quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;

Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi,

Hinc ferit; at, circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes.
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus:

Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra :
Ite procul, lacryniæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat

Ore sacro. Quin tu, cœli post jura recepta,
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ nôrint, silvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante coronâ,
Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternùm perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23, 1646.

AD JOANNEM ROUSIUM,

OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM.1

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuò mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibilothecâ publicâ reponeret, Ode.

Qle tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, unâ demum Epodo clausis; quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ità tamen secuimus, commodè legendi potius, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortassè dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κarà σxéow, partim ảñoλeλvμéva. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit.

STROPHE I.

GEMELLE cultu simplici gaudens liber,
Fronde licèt geminâ,

1 John Rouse, or Russe, Master of Arts, Fellow of Oriel College, Oxford, was elected chief librarian of the Bodleian, May 9, 1620. He died in April 1652, and was buried in the chapel of his college.

Munditiéque nitens non operosâ!
Quem manus attulit

Juvenilis olim,

Sedula tamèn haud nimii poetæ ;

Dum vagus Ausonias nunc per umbras,

Nunc Britannica per vireta lusit,

Insons populi, barbitóque devius

Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio

Longinquum intonuit melos

Vicinis, et humum vix tetigit pede :

ANTISTROPHE,

Quis te, parve liber, quis te fratribus

Subduxit reliquis dolo?

Cùm tu missus ab urbe,

Docto jugiter obsecrante amico,

Illustre tendebas iter

Thamesis ad incunabula

Cærulei patris,

Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyasúsque sacer,

Orbi notus per immensos

Temporum lapsus redeunte cœlo,
Celebérque futurus in ævum?

STROPHE II.

Modò quis deus, aut editus deo,
Pristinam gentis miseratus indolem,
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
Almáque revocet studia sanctus,
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm ;

« السابقةمتابعة »