صور الصفحة
PDF

Nos Conradus prepositus, Gerdrudis abbatissa totusque conventus sanctimonialium in Uchterishusen presentibus litteris recognoscimus publice protestando, quod venerabili domino nostro abbati Hersfeldensi et suo conventui prout honorabiles viri dominus A., decanus ecclesie sancte Marie et Hugo quondam prepositus montis · sancte Walpurgis per inspectionem privilegiorum nostre ecclesie invenerunt, ex antiqua consuetudine sex talenta cere debemus singulis annis dare, et quod ad illa sex talenta superaddidimus duo talenta, ita quod octo talenta, videlicet in festo Michahelis quatuor et in purificacione beate virginis quatuor, singulis annis dabimus domino abbati et conventui supradictis. In huius rei noticiam et memoriam sempiternam has litteras ipsis dedimus sigilli nostri conventus munimine roboratas. Anno domini MCCLXVIII; III Non. Marcii. Hanc eciam ceram dabimus eis quandocunque in terminis predictis fuerimus requisiti.

34. Eilher, Ritter, Rüdiger und Albert, Söhne des Voigtes Rüdiger

von Arnstadt überlassen zur Beseitigung von Streitigkeiten dem
Abte Christian von Oldisleben und seinem Convente das Voig-
teirecht zu Gosserstedt.

Molsdorf, 1268 Oct. 10.
Adschr.: GHUSA. Weimar. Copialbuch von Oldisleben Fol. 82.
Druck : Regest bei Mencken I. 624.

Nos Eilherus miles, Rudigerus et Albertus fratres, filii Rudigeri, advocati de Arnstete, presenti litera publice protestamur et universis cupimus esse notum, quod, cum inter nos ex una et venerabilem dominum Cristianum abbatem de Oldeszleben et suum conventum ex parte altera controversia aliquamdiu mota fuisset super eo, quod nuncius noster cum officiato domini abbatis deberet in Gosserstete iudicio presidere et nomine nostro percipere medietatem emolumenti, quod in iudicio poterit provenire, tandem de consilio discretorum facta fuit inter nos amicabilis composicio in hunc modum, quod prefatus dominus abbas certam summam pecunie nobis dedit, pro qua renunciavimus simpliciter omni iuri , quod in advocacia et eius emolumento bonorum in Gosserstete nobis competere poterit, quoquomodo ita tamen, quod dominus abbas et conventus nobis duos botos tantum dare annis singulis ten[e]ntura), preterea, quod recunciavimus omni iuri, quod nobis competere poterit in dimidio manso ad ecclesiam, in qua idem dominus abbas et conventus summum ius patronatus obtinent, pertinente, de quo dimidio manso similiter inter nos dissensio orta fuit. Testes huius ordinacionis sunt Ludewicus de Arnsberg et Heinricus de Rinckeleben milites, Ulricus et Gerwicus et Wertoldus fratres de Mollestorff, Heinricus de Holczhusen, Theodericus Zacharie de Mollestorff, Heinricus de Cuceleiben, Hartungus de Tupffeleben, Theodericus et Albertus dictus Angelus fratres de Mollestorff, et alii quam plures. In huius rei noticiam et memoriam sempiternam presentem literam domino abbati et conventui sepedictis tradimus sigillo Rudigeri patris nostri bone memorie roboratam. Acta sunt hec Mollestorff anno domini MCCLXVIII; in die beati Gereonis martiris.

a) Im Original tenuntur.

Aradimus sigipresentem literares. In huius

trang piternam et alii quadricus" et Heinric

35. Günther, Abt des Walpurgisklosters zu Arnstadt, bezeugt neben

Andern, dass Abt Heinrich von Hersfeld zu dem Gütertausch des Klosters Heusdorf mit Heinrich von Liebstedt bezüglich der Hufen in Grossbrembach und Sulzbach nachträglich seine Einwilligung gegeben habe. Datum Hersfeld anno domini MCCLXIX; II Nonas Marcii.

Hersfeld, 1269 März 6. Druck : Schmincke, Mon. Hass. pag. 354. Unvollständig in Rein's Thur. sacra II. 164.

36. Günther, Vorsteher, und Gerlingis, Priorin des Walpurgisklo

sters vor Arnstadt, bekennen, dass Eckehard Vastburger, Bürger in Arnstadt, mit Einwilligung seiner Brüder Wilhelm und Heinrich einen Weinberg bei der Mühle in Siegelbach aufgelassen und jener Convent diesen dem Georgenkloster daselbst käuflich überlassen habe.

1272 Februar 18. Druck : Thur. sacra S. 491; Heydenreich S. 388; daraus in Regestenform bei Hell

bach, Nachr. v. d. Lieben Frauen Kirche u. 8. w. S. 99. – Das Orig. fehlt.

Nos Guntherus praepositus, Gerlingis priorissa, totusque conventus sanctimonialium montis S. Walpurgis omnibus Christi fidelibus praesentem kartulam inspecturis salutem in eo, qui est omnium in se sperantium vera salus. Sicut humanae memoriae defectus scriptis gesta repraesentantibus adiuvantur, ita eorum robore calumniantium insidiae praecaventur. Hinc est, quod ad notitiam praesentium et futurorum cupimus pervenire, quod Eckehardus Vastburger, civis in Arnstete, cum Heinrici et Wilh[elmi] fratrum suorum consensu et favore vendidit vineam unam sitam prope molendinum in Sygelbach pro XXII marcis conventui et ecclesie vallis .s. Georgii et eam, quia ab ecclesia nostra ipsum iure hereditario possedit, nobis liberaliter resignavit, quam vineam dicto conventui et ecclesiae

vallis b. Georgii porreximus haereditario iure perpetuo possidendam, ita tamen, quod de ipsa sex solidos denariorum Arnstedensis monetae in censu annis singulis nobis dabunt. In cuius rei testimonium praesentem literam conscribi fecimus et sigillorum nostrorum munimine roboratam. Testes huius rei sunt dominus Conradus plebanus de Arnstete, dominus Ludovicus et dominus Iacobus, capellanus ecclesiae nostrae, Theodericus de Busleiben dapifer, Hermannus de Schwabehusen, scultetus domini abbatis Hersfeldensis, Theodoricus de Willerleybin et Bertholdus de Sibeleybin milites, Guntherus de Fanere, Sigfridus Palatinus et Hermannus Ronemannus, cives in Arnstete, et alii quam plures. Acta sunt haec anno domini MCCLXXII; XIV Cal. Mart.

37. Günther und Günther, Gebrüder und Grafen von Kevernburg,

schliessen mit Heinrich, Abt von Hersfeld, einen Vergleich wegen der Rechte zu Arnstadt.

Arnstadt, 1273 Febr. 11). Hdschr.: 8A. Marburg, Cell. 704 c 2 a. Orig. Pg. mit 6 anhängenden Siegeln, von

denen nur das letzte (des Grafen Günther von Kevernburg) gut erhalten ist. Ebenda, Cell. 704 c 2b, Copie d. 14. Jahrh. auf Perg., auf deren Rückseite sich die folgende Niederschrift befindet : Der von Kevernberg briff uber Arnstete. Der entscheide briff zuschen unszern herrn von Hersfeld und den von Kevernberg, wy sýsz halde sulden umb isliches recht in der Stat Arnstete. Lesar

ten der Copie s. unten. Druck: Kopp, Bruchstücke zur Erläuterung d. teutschen Geschichte II. 107 fehler.

haft, dort wie in Hesse's Vorzeit u. in Michelsen, Rechtsdenkmale aus Thüringen

8. 22 hinreichend erläutert. Nos Guntherus a) et Guntherus b) fratres in Keverinberg, comites notum esse cupimus huius littere auditoribus et inspectoribus, Christi fidelibus universis, quod controversia, que vertebatur inter venerabilem dominum nostrum Heinricum) abbatem Hersveldensem) ex parte una et nos ex altera super possessionibus, iuribus et rebus aliis in oppido Arnistede) intra et extra in villis videlicet, ubi iam dictus dominus noster abbas et sui antecessores dominum proprietatis habent et hactenus habuerunt et nos ius advocacie) habemus

1) Trotzdem, dass Kalendas, nicht Kalendis in der Urkunde steht, ist die Zahl in. doch zur Jahrzahl zu ziehen, nicht zum Datum des Monats. Derartige Beispiele liegen in den Datirungen massenhaft vor. Auch Kopp, Hesse und Michelsen schliessen sich der Ansicht an, dass die Urkunde zum Jahr 1273 gehöre. Die spätere dem 14. Jahrh. entstammende Abschrift, deren wir oben gedachten, bringt das Datum ebenfalls in den Zahlzeichen MCCLXXIII.

a) G. b) G. c) II. d) Herszveldensem. e) Arnisthede. f) advocacive.

latdisse, apudrina iura nostus terminis minus

mediantibus patruo nostro comite Gunthero de Swarzburg seniore multisque a) aliis viris nobilibus et discretis, sub forma subscripta inter ipsum dominum nostrum abbatem Hersveldensem et nos amicabiliter est sopita, ita videlicet, quod omnis census, mansi, vinee, aree, molendina, curie, et ius quod in wigo „Marketrecht“) appellatur, cum omnibus rebus aliis, que libere dinoscitur) hactenus possedisse, apud ipsum remaneant, sicut hucusque notorie remanserunt. Nos eciam omnia iura nostra et servicia, que habuimus in iure advocacie nostre et in omnibus terminis pertinentibus ad eandem retinebimus pleno iure, preterea idem dominus noster abbas ad perpetuam pacem et concordiam inter ipsum et nos plenius firmandam et, ut paratiores inveniamur, sibi et suo monasterio in consiliis et auxiliis fidelibus castrum in Arnstede d) pro se et suis successoribus nobis iure contulit feudali perpetuo possidendum. In cuius restaurum de ) domo, ubi allec) inferius et lineus pannus superius venditur, et bancorum panis, qui extra domum nostram ponendi sunt, proventuum medietas sibi et suo monasterio percipienda a nobis est perpetualiter assignata. Nos eciam nullum forenses) mercatum habebimus in eadem domo, quod ius domini abbatis et sui monasterii diminuat, sed alias eam ad utilitatem nostram locabimus secundum quod nobis potuerit expedire. Item si contra pacis violatores processum fieri contingat, quod wlgariterh) volga dicitur, que sit notoria , cives de Arnstede ') de quatuor marcis prestabunt subsidium ad eandem vel aliud equipollens, et datam pecuniam vel suam valenciam, si procedi non contingat, officiales nostri equaliter parcientur. Insuper omnes monetas villarum nostrarum, ut promisimus, deponemus ad incrementum monete in Arnstedek) preter monetam in Ilmina'), que sub iure nostro sicut hactenus permanebit. De collacionibus quoque ecclesiarum suarum parochialium et capellarum et prepositure montis sancte Walpurgis cum suis ecclesiis et capellis et feudorum suorum secularium et de iure ministerialium hominumque suorum, qui sibi specialiter attinent, nichilm) nobis iuris penitus usurpamus preter") solummodo servicia communia ipsi domino nostro abbati et nobis equaliter parcienda. In pactum eciam publicum est deductum, si contingat, quod absit, inter ipsum et nos et suos homines ex una parte et nostros ex altera aliquam discordiam suboriri, a nulla parte ipsius vel nostra ledi debeant aut turbari, qui conprehenduntur in terminis oppidi Arnstede vel in terminis extra oppidum sitis ad idem pertinentibus in rebus aliquatinus vel personis. Adiectum est eciam, quod peticiones, exactiones, pene pecuniarie, omnes eventus pecuniarum seu rerum aliarum, que ex quocunque iudicio sive villicacionis, sive advocacier), vel quocunque casu alio evenerint, tam a Christianis, quam a Iudeis, advenis, transeuntibus sive manentibus intra et extra oppidum inter sepedictum dominum nostrum abbatem et nos equali dividi debeant porcione. Item de officiis villicacionis et advocacie a) taliter est tractatum, quod unam personam in hiis, si placuerit, statuamus, que equaliter serviat utrobique. Sin autem quelibet parcium ponet suum, consensu partis alterius accedente, item si unicus institutus) fuerit, sive duo, omnes utilitates provenientes quocunque casu partibus equaliter ministrabunt, quod se facturos iuramento confirmabunt prestito manuali, quod si repertum fuerit, quod hii partibus fraudem fecerint in premissis, debita pena promerita ) puniantur. Officia insuper thelonei 4) et monetae, quorum medietatem nobis similiter accipiendam feudaliter assignavit, una cum ipso domino nostro abbate ad communem utilitatem locabimus, sicut decet. Concordavimus insuper in eo, quod nec dominus noster abbas neque nos aliquid de possessionibus, que simul possidemus, secundum formam prenotatam, nec vendemus nec obligabimus nec commutabimus aliquo genere alienacionis quocunque nomine censeatur, quod in partis alterius vergat preiudicium vel gravamen. Si autem contingat aliquod istorum fieri, primum ad annum et diem alter alteri exhibebit; adiunctum insuper est propter bonum pacis, si alter nostrum in supradictis alterum leserit) vel lesisse dicatur, et super hiis convictus fuerit per viros fidedignos, ipse culpatus per restitucionem ad integrum satisfaciet vel se iuramento prestito expurgabit. Condictum est eciam ) inter cetera, siquidem ad honorem omnium degencium in oppido Arnstede 5), quod nullus de familia domini nostri abbatis vel ex parte sua, vel ex parte nostra seu familie nostre nec quisquam alius illos in domibus ipsorum sive curiis aut in aliis mansionibus suis in rebus vel personis ledat aut ignominiose pertractet h) verbis vel factis, nisi in proprium preiudicium et gravamen. In eo similiter concordavimus, si aliquis ex propriis hominibus domini nostri ') abbatis, seu nostris in Arnstedek) se receperit tanquam civis, et ibidem per annum et diem mansionem fecerit, dominis suis non contradicentibus, civili iure postmodum gaudeat, quamdiu ibi voluerit permanere. Promissum est preterea, quod sepedictus dominus noster abbas aut aliquis suorum successorum infra oppidum Arnstede ') nullum castrense edificium erigant vel erigere attemptabunt, quod contra nostram fuerit voluntatem. Protestamur insuper, quod fide data et iuramento prestito corporali manibus sanctuario inpositis promisimus firmiter et constanter, predicta omnia pro nobis et nostris successoribus inviolabiliter observare. Huius rei testes sunt reverendus pater dominus Wernherus archiepiscopus Moguntinus et Fuldensis ecclesie procurator, illustris princeps dominus Albertus, Turingiem) lantgravius et hii nobiles : comes Hermannus de Orlamunden"), pa

a) que fehlt. b) marketrech. c) hactenus dinoscitur. d) Arnisthede. e) in. f) alec. g) forfense sie! h) wlgabiter. i) Arnisthede. k) Arnisthede. 1) Ilmena. m) nichil iuris nobis. n) propter. o) Arnisthede. p) advocacive.

Thür. Gesch. Qu. IV.

a) aduocaciue. b) constitutus. c) pro merito. d) theolonei. e) peserit. f) fehlt. g) Arnisthede. h) perturbat. i) fehlt. k) Arnisthede. 1) Arnisthede. m) Ailbertus Thuringie. n) Orlemundin.

« السابقةمتابعة »