صور الصفحة
PDF

mini MCCLXXXIII; in epyphania. Huius rei testes sunt Otto de Arnstete, Ulricus de Kobenstete, Henricus de Mila, nostri milites, Bertoldus de Mollestorf, noster marscalcus, et quam plures alii fide digni.

45. Günther d. J., Graf von Kevernburg, giebt seine Einwilligung,

dass seine Mutter Mechtildis dem Kloster Georgenthal einen Hof zu Arnstadt schenkt.

1285 Mai 8. Hdschr. : HUSA. Gotha. Schwarzes Copialb. des Klosters Georgenthal Fol. 27 und

ebendas. im rothen Copialb. Fol. 77. Druck: Hesse, Arnstadts Vorzeit S. 146 Anm. 14 hat fälschl. 9. Mai. Im Ausz.

bei Ayrmann, Syd. 8. 200.

Nos Guntherus, comes iunior de Kevernberg, recognoscimus et tenore presencium publice protestamur, quod ad peticionem dilecte matris nostre admittimus benivole et favemus, ut curiam suam propriam sitam in Arnstete, pro testamento anime sue ad claustrum, quod vallis beati Georgii dicitur, tribuat ab ipsa iugiter possidendam, volentes eciam per hoc eterne repromissionis meritum obtinere, et ut huiusmodi donacio firma et rata permaneat, presentem literam dedimus nostro sigillo firmiter communitam. Actum anno dom. MCCLXXXV; III feria ante pentecostes.

46. Mechtilde, Gräfin von Kevernburg, eignet ihren Hof zu Arn

stadt dem Kloster zu Georgenthal mit Consens ihrer Söhne Günther d. A. und Günther d. J. zu und bestimmt das Kloster zu ihrer Begräbnissstätte.

1285 Juli 6. Hdschr.: HUSA. Gotha. Schwarzes Copialb. des Klosters Georgenthal Fol. 27; im

rothen Fol. 76.
Druck: Theilweis in Hesse's Arnstadts Vorzeit s. 146 Anm. 14.

Ne ea que aguntur in tempore cum lapsu temporis dilabuntur, necesse est et utile, ut scriptorum adminiculis ad posterorum noticiam adducantur. Hinc est, quod ego Mechthildis, comitissa de Kevernberg, de consensu filiorum meorum G[untheri] et G[untheri), comitum, maturo prehabito consilio pro salute anime mee contuli ecclesie et conventui vallis sancti Georgii curiam meam sitam in Arnstete, ut ipsam sine impedimento et contradictione cuiuslibet titulo proprietatis perpetuo debeant possidere, eligens preterea in predicto cenobio locum mee sepulture, ut cum beatis corporibus ibidem locatis diem iudicii possim securius expectare. Siquis autem hoc meum votum tam sollemniter celebratum corpus meum in loco alio tumulando violare presumpserit, noverit se predam et spolium turpissimum perpetrasse, et ecclesiam vallis sancti Georgii contra iura omnia ambitiose et turpiter invasisse. In cuius rei robur et memoriam ampliorem hanc literam conscribi et sigillo mei munimine decrevi firmiter roborari. Anno domini MCCLXXXV; in octavis beatorum apostolorum Petri et Pauli.

47. Günther, Graf von Kevernburg d. A., beurkundet gerichtlich den

Verkauf einer halben Hufe zu Elxleben von Seiten zweier Bauern daselbst an den Scholaster Berthold von Eisenach zu Arnstadt und deren Ueberweisung an das Marienstift zu Erfurt.

1286 Juli 9/27. Hdschr.: Dom-A. Erfurt, Orig. Perg. No. 141 mit anh, gut erh. Siegel.

Nos Guntherus, comes senior de Kevernberc, tenore presencium · litterarum recognoscimus et publice protestamur, quod Henricus dictus de Libergin et Henricus dictus Grosbole rustici de Elxleybyn egestate conpulsi de consensu uxorum suarum, filiorum et filiarum eorundem ac heredum universorum vendiderunt iuste et racionabiliter Bertoldo dicto de Isnacho, rectori scolarium de Arnstete, dimidium mansum situm circa villam eandem pro decem talentis denariorum plenarie solutis proprietatis titulo possidendum et coram Hermanno dicto de Weringesleybyn, nostro scultheto, in nostro plebiscito generali sub tilia iam dicte ville resignarunt ipsum dimidium mansum cum solempnitate debita et consueta renunciantes expresse omni iuri, quod habuerant in eodem, atque warandiam et certitudinem inviolabilem promiserunt. Insuper prefatus Bertoldus) transtulit supradictum dimidium mansum in ecclesiam sancte Marie Erfordensis nostro consensu similiter accedente. Huius rei testes sunt dominus Kyrstanus capellanus, dominus Hartungus, rector parochie in Elxleybin, Henricus de Gummirstete, Fridericus de Angilrode, Bertoldus de Holbach, Theodericus dictus Serws, Hermannus de Kyrcheym, Guntherus dictus Rizchir, Henricus dictus Corea, Bertoldus dictus Sterkere et alii plures fidedigni. Ne autem super huiusmodi contractu rite celebrato et donacione cuiquam in posterum dubium vel questio nocitura valeat suboriri, presentem literam dedimus in testimonium super eo nostro sigillo fideliter consignatam. Actum anno domini MCCLXXXVI; VII Ydus Iulii. Datum autem annis prenotatis vi Kalendas Augusti.

48. Heinrich, Abt von Hersfeld ernennt den Ritter Heinrich von

Mellingen zum Burgvoigt in Waldenfels und verspricht ihm für die dem Stifte, besonders durch Oeffnung dieses Schlosses gegen die Feinde zu leistenden Dienste jährlich 5 Mark Silbers aus seiner Münze zu Arnstadt. Datum die VIII Kal. Septembris MCCLXXXVI.

1286 Aug. 25. Druck : Im Auszug bei Schlegel, De nummis abb. Hersf. p. 12; Hesse, Arnstadts

Vorzeit 8. 20, wo S. 63 Anm. 85 ein Citat Olear. hist. Arnst. p. 233 ein irriges ist.

49. Günther, Vorsteher, und Jutta, Priorin des Walpurgisklosters,

beurkunden, dass sie die Mühle in Rudolfsleben von der Kirche in Ichtershausen für 12 Talente Denare auf 4 Jahre von Jacobi an wiederkäuflich erworben haben. Datum anno dom. MCCLXXXix in vigilia Iacobi apostoli.

1289 Juli 24. Hdschr. : Husa. Gotha, Orig. Perg., Ichtersh. Urk. No. 25 mit anh. Siegel. Druck: Bei Rein, Thuring. sacra I. 94 sehr unvollständig abgedruckt.

50. König Rudolf bestätigt ein Abkommen zwischen dem Abt Hein

rich von Hersfeld und dem Grafen Günther von Kevernburg zur Verhütung künftiger Beeinträchtigungen.

Erfurt, 1290 Jan. 25. Ildschr. : 84. Marburg, Orig. Perg. Cell, 696 s. Das angeh. gewes. Siegel fehlt

samt Strippe.
Aufschr. : Composicio inter abbatem Hersfeldensem et comitem de Kefyrnberg

coram rege. 1290.
Abschr.: FA. Rudolstadt Msc. 5.
Druck : Erläutert u. in Uebersetzung in Hesse, Arnstadts Vorzeit S. 31 ff.

Nos Rudolfus, dei gracia Romanorum rex semper Augustus. Ad universorum sacri imperii Romani fidelium noticiam tenore presencium cupimus pervenire, quod inter venerabilem Heinricum abbatem Hersveldensem, principem nostrum dilectum et suum conventum, ex parte una, et inter nobilem virum Guntherum comitem de Keverenberch, fidelem nostrum dilectum, ex parte altera , in nostra presencia, talis composicio intervenit, quod ipse comes eidem abbati et sue ecclesie dabit ducentas marcas argenti infra quatuor annos, de festo beati Martini venturo nunc proxime ad unius anni spacium, inchoantes, accipiendas de censu petitorio, quem habet idem comes a civibus in Arnestede, qui cives huiusmodi pecuniam sic persolvent, quod quinquaginta marcas in dicto festo beati Martini, quolibet anno dabunt. Ad cavendum autem dampnis et iniuriis per ipsum comitem

et suos heredes dicto abbati et sue ecclesie inferendis idem comes castrum suum Swarzenwalt cum nemore et villa Grevenrot cum omni iure, quod ad ipsum castrum dinoscitur pertinere, predicto abbati et sue ecclesie in pignore assignavit, committendo ipsum castrum Cünemundo de Stuternheim, et Hermanno de Wechmar, militibus, reservandum, quod si dictus comes aliquas iniurias seu dampna ipsi abbati vel sue ecclesie inferat violenter, dicti milites, vel alii duo, si isti defecerint, ad hoc instituti de suis castrensibus, ex ipsius abbatis et sue ecclesie consensu, prefatum castrum restituent abbati et ecclesie supradicte, si dictus comes de huiusmodi dampnis et iniuriis non satisfecerit, infra dimidium annum ammonitus, ac eciam requisitus. Si vero in hac satisfactione negligens fuerit et remissus, castrum in Arnestede ipse comes vel eius heredes infra unum annum funditus destruent et evellent, extunc dictum castrum Swarzenwalt restituetur comiti supradicto. Si autem dictum castrum in Arnestede destructum non fuerit, ut est dictum, castrum Swarzenwalt cum suis pertinenciis supradictis ad perpetuam proprietatem et possessionem sine omni contradictione Hersveldensi ecclesie libere convertetur. Est eciam adiectum, quod dictus abbas predictum comitem non debeat diffidare, nisi propter pacem generalem compellatur; si secus ipsum diffidaret, et dictus comes se defenderet, in hoc non est excedens, nos eciam dicte ecclesie providere auctoritate regia cupientes, omnes condiciones cum penis adiectis quibuscumque, que inter dictum abbatem et suam ecclesiam et comitem sepedictum in litteris confectis plenius continentur, ad peticionem parcium dignum duximus confirmandas. Huius autem rei testes sunt, Fridericus burgravius de Nürenberch, Eberhardus comes de Catzenellenboge, Ludewicus comes de Otingen, Guntherus comes de Swarzburch, Gerlacus de Bruberg et quam plures alii fidedigni. Datum Erfordie viri Kalendas Februarii, indictione tercia, anno domini MCC nonagesimo, regni vero nostri anno septimo decimo.

51. Günther, Vorsteher des Walpurgisklosters und der Pfarrer

Conrad in Arnstadt, bezeugen neben Andern, dass der Convent in Ichtershausen eine Hufe in Elxleben, die Theoderich gen. Kneicht aufgelassen, den Nonnen in Stadtilm für 9 Mark verkauft habe. Datum vi Kal. Mai MCCXCI.

1291 April 26. Druck: Rein, Thur. sacra 1. 95 mangelhaft. Das Original ist nicht mehr aufzu52. Günther, Graf von Kevernburg überlässt dem Abte des Klosters

finden.

zu Paulinzelle unter gewissen Bedingungen zwei Mark jährlichen Zinses von den Brodbänken in Arnstadt.

Arnstadt, 1293 Januar 5. Hdschr.: A. Sondersh. 341. Orig. Perg. mit ziemlich gut erh. anh. Siegel. Copiale

Sondershus. Tom. 1. Fol. 86 b.

Nos Guntherus, dei gratia comes in Kevernberc senior, recognoscimus litteras per presentes, quod domino abbati celle sancte Pauline totique conventui eiusdem celle resignavimus in domo panis in Arnstete duas marcas argenti annalium scilicet in festo Walpurgis unam in festo Michahelis reliquam, si autem Fridericus de Wiczeleibin miles duas marcas annalium in Ilmene eis assignaverit, tunc nostras duas marcas reservabimus vel quindecim marcas dederimus eisdem tunc totum cedit; si vero argentum non dabimus, nec Fridericus de Wiczeleibin duas marcas in Ilmene non assignaverit, extunc dominus abbas et eius conventus illas duas marcas in domo panis in Arnstete perpetualiter titulo proprietatis possidebunt. Huius rei testes sunt Lutolphus de Arnstete, Otto de Wechmar iunior et I. Coppo milites, et alii quam plures. Datum Arnstete anno domini MCCLXXXXIII; in vigilia epiphanie domini Iesu Christi.

53. Ludolf von Arnstete, Ritter, Heinrich von Arnstete, Bürger,

und Graf Günther von Kevernberg bezeugen, dass letzterer der Kirche in Ichtershausen einen Garten Erle mit Zubehör unter der Bedingung zugeeignet habe, dass der Garten Erle 15 Arnstädter oder Erfurter Denare abgiebt. Datum anno domini MCCXCIII; vi Idus Iunii.

1293 Juni 7. Hdschr.: HUSA. Gotha, Ichtershäus. Copialb. No. 20. Druck: Ayrmann, Sylloge S. 201 und Rein, Thur. sacra 1. 97.

54. Günther, Probst, Osanna, Priorin, und Convent des Walpurgis

klosters verkaufen 1 Hufe, 1 Acker und 1 Hof zu Grossfahner dem Stifte St. Mariae in Erfurt für 27 Pfd. Erfurter Denare.

1294 Juli 23. Hdschr.: Dom A. Erfurt. Orig. Perg. No. 181 mit zwei gut erh. anh. Siegeln. Aufschr.: Scripta est super bonis in Vanre.

Nos Guntherus, prepositus et Osanna, priorissa totusque conventus sanctimonialium de monte sancte Walpurgis recognoscimus et presentibus publice protestamur, quod unum mansum situm in cam

« السابقةمتابعة »