صور الصفحة
PDF

pis ville maioris Vanre, tria maldra preter unum modium solventem annuatim, quem Conradus dictus Banso excolit, iure heriditario et unum agrum ibidem, quem Cristanus Tuthonis excolit, solventem sex denarios cum curia, quam dominus dictus Conradus Banso inhabitat, quos titulo proprietatis tenuimus hactenus pleno iure, vendidimus legitima vendicione cum omnibus iuribus eorum et pertinenciis honorabilibus viris decano et capitulo ecclesie sancte Marie Erfordensis transferentes in ipsam ecclesiam et personas ipsius omne ius et dominium, quod nobis in predictis bonis seu possessionibus conpetebat, receptis proinde viginti septem libris denariorum Erfordensium, quas ab ipsis emptoribus fatemur nobis esse datas et integre persolutas; promittimus eciam predictos, decanum et capitulum, de supradictis bonis et omni iure ac liberalitate eorundem perpetuo warandare, ipsos et ab impeticione quorumlibet reddere liberos et indempnes, ad que omnia firmiter observanda nos tenore presencium eisdem dominis obligamus. Testes huius rei sunt dominus Cunradus de Hallis, magister Conradus de Rosla, dominus Rudolfus, Hugonis, canonicus ecclesie sancte Marie Erfordensis, Hermannus et Hermannus, milites camerarii de Vanre, Heinricus scultetus de monte sancte Walpurgis, Ekkehardus de Tennestete, Guntherus de Tullestete, et alii quam plures ad hoc vocati pariter et rogati. Acta sunt hec anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto; decimo Kalendas Augusti presentibus testibus suprascriptis. In cuius rei certitudinem et fidem ampliorem presentem literam sigillorum nostrorum munimine videlicet Guntheri, prepositi et conventus predicti duximus roborandam.

55. Das Jungfrauenkloster auf Walpurgisberg bekennt, dass den

Aebten zu Hersfeld von Alters her das Besetzungsrecht der obersten Klosterstelle zugestanden habe.

Walpurgisberg, 1296 Juli 31 "). Hdschr. : SA. Marburg, Cell. 704 d 5 b, Orig. Perg. mit anh. verletzten Conventsiegel.

- Dieselbe Urk., deren Abweichung wir in d. Anm. geben, sub 704 d 5 a mit

2 leidl. erh. anh. Siegeln, der Priorin u. des Convents. Aufschr.: Dit ist eyn briff obir dy probistige czu Arnstete. – Reversus monia

lium de non eligendo prepositum Arnstede. – Aufschr. des zweiten Exempl.
der Urkunde : Quod abbas plenum ius habeat in institutione prepositi mona-

sterii in Arnstedt.
Abschr. FA. Rudolst. Msc. 51).

In dei nomine amen. Nos ...) priorissa et conventus filiarum Christi de monte sancte Walpurgis recongnoscimus b) tenore pre

1) Eine andere Abschrift hat falsch Kal. Augusti. Die Urk. erneuert mit anderm Schlusse 1317 Kalendas Maii.

a) In der Urkunde punctirte Stelle. b) recognoscimus.

sencium litterarum , quod plena in nostro cenobio institutio prepositi seu rectoris ad venerabilem patrem dominum nostrum ...“) abbatem Hersfeldensem et successores eius pertinet, sicut eciam ad antecessores eiusdem pertinuit ab antiquo, nullo nobis iure concesso rectorem vel prepositum eligendi. In cuius rei certitudinem presentes damus litteras sigillo nostro firmiter sigillatas. Datum in monte predicto anno domini millesimo ducentesimo nonogesimob) sexto; 11 Kalendas Augusti.

56. Zweiter Text.

Walpurgisberg, 1296 Juli 31. Ildschr.: SA. Marburg, Cell. 704 f 10a, Orig. Perg. mit 2 anh, gut erhaltenen Sie

geln, worunter sich auch die Urkunde vom 1. Mai 1317 befindet. Abschr. : Rudolst. FA. Msc. 5.

Datum per copiam sub sigillo ffratris Conradi, guardiani domus ffratrum minorum in Hersfeldia, et Hermanni, prepositi in Ordorf, plebani Hersfeldensis. In dei nomine amen. Nos . . . priorissa et conventus ffiliarum Christi de monte sancte Walpurgis recognoscimus tenore presencium literarum, quod plena in nostro cenobio institutio prepositi seu rectoris ad venerabilem patrem dominum nostrum abbatem Hersfeldensem et successores eius pertinet, sicut eadem ad antecessores eius pertinuit ab antiquo, nullo nobis iure concesso, rectorem vel prepositum eligendi. In cuius rei certitudinem presentes damus literas sigillo nostro firmiter sigillatas. Datum in monte predicto anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto; 11 Kal. Augusti.

57. Hermann, Vorsteher des Walpurgisklosters, bezeugt neben An

dern, dass Heinrich, Vorsteher der Kirche in Ichtershausen dem Vicar von Joh. Baptista gedachter Kirche eine Hufe im Flure Rudolfsleben, welche Theoderich genannt Vanre, Bürger zu Arnstadt bebaut, zur Frühmesse unter gewissen Bedingungen übertragen habe. Datum Erfordie anno domini mcc nonagesimo nono; in epiphania domini.

Erfurt, 1299 Januar 6. Druck: Rein, Thur. sacra 1. 103 nach dem Ichtersh. Copialb. No. 25 im HuSA.

Gotha.

a) ebenso punctirte Stelle. b) nonagesimo.

58. Günther, Graf von Schwarzburg giebt dem Nonnenkloster in

Ichtershausen einen Hof in Eisleben, den Heinrich gen. von Alkisleben als Lehn besass, als freies Eigen, was Dietrich von Vanre, Bürger in Arnstadt, Hermann, Probst des Walpurgisklosters und Berthold von Stedtenfeld bezeugen. Datum in Ilmene anno domini MCC nonagesimo; nono in die Lucie beate virginis.

Stadtilm, 1299 December 13. Ildschr. : Husa. Gotha, Ichtersh. Copialb. No. 24, ro die Zeugen fehlen, die sich

bei Jovius (Chron. Schwarzb.) 8. 202 finden, dem jedenfalls das Orig. der Urkunde noch vorlag.

59. Litera appropriationis į Huffe zu Rechstedt, so ein Bürger zu Arnstadt dem Kloster (Ichtershausen) vorkaufft.

1299. Hdschr.: HUSA. Gotha. Unvollkommenes Regest im Copialb. des Kl. Ichtershausen

im Index sub B. Die Urk. ist nicht mehr zu finden. Druck: Rein, Thur. sacra 1. 103.

60. Die Gebrüder von Salza ^) doniren und übergeben Berthold von

Totelstedt zu Erfurt etliche Zinsen auf ihren Gütern zu Arnstadt und Rudolfsleben.

1300. Hdschr. : HUSA. Gotha. Unvollst. Regest im Ichtersh. Copialb. im Index sub B. Druck: Rein, Thur. sacra 1. 106. - Vergl. Hesse, Arnstadts Vorzeit S. 40.

61. Abt und Convent zu Hersfeld schenken dem Frauenkloster auf

dem Walpurgisberge eine Vicarei zu Gebesee gegen jährliche
Getreideabgabe.

Hersfeld, 1301 Juni 16.
Hdschr. : SA. Marburg, Orig. Perg. 7181 mit zwei anh. aber zerbrochenen Siegeln.
Aufschr.: Donatio promissaria in villa Gebesze monasterio in Arnstedt.
Abschr. FA. Rudolst. Msc. 5.
Druck: Regest in Hellbach's Nachr. v. der Lieben Frauen-Kirche S. 99.

In nomine domini amen. Acta, que a posteris debent publicari, dignum et necessarium est, ea verbis et literis commendari, ne forte subrepente oblivione de preterito non habeatur cognitio de futuro. Notum igitur sit tam presentibus quam futuris, ad quos pervenerit presens scriptum, quod nos Bertholdus dei gratia abbas,

1) Nach Rein , Günther und Friedrich.

Giselerus decanus, Henricus Maior, prepositus, totusque conventus ecclesie Hersfeldensis, cupientes dilectis in Christo Hermanno preposito, Osanne priorisse, totique conventui sanctimonialium ecclesie montis sancte Walpurgis prope Arnstete nobis sine medio subiectis paterna ut tenemur sollicitudine providere ob dei precipue beate Marie virginis et sante Walpurgis reverenciam et honorem nec non private dilectionis amorem, quo nostrum a) conventum prosequimur et favorem. Verum, ne ex defectu rerum seu temporalium facultatum sanctimonialium predictarum inibi domino famulancium operosa diligentia summi nominis clementia, divini officii frequentia, sancte religionis observantia refrigescat aliqualiter et tepescat, perpetuam in villa Gebese vicariam fabrice nostre ecclesie per loci dyocesanum a retroactis temporibus incorporatam eisdem .. in Christo dilectis .. preposito, .. priorisse et conventui presentibus assignamus et donamus perpetuo possidendam, ita tamen, quod per .. prepositum, .. priorissam et conventum prenotatum prefate fabrice nostre Hersfeldensis ecclesie seu .. magistro eiusdem, qui pro tempore fuerit, in festo Martini singulis annis decem maldra Erfordensis mensure frumenti hyemalis mixti in Isenach presententur sub eorum sumptibus, periculis et vecturis. In quorum omnium certitudinem hanc literam nostris sigillis fecimus sigillari. Datum et actum Hersfeld, anno domini millesimo coc primo; xvi Kal. Iulii.

62. Graf Günther von Kevernburg d. A. und seine Gemahlin Adel

heid bekennen, dass die Streitigkeit zwischen ihnen und dem Abte Berthold beigelegt sei, indem sie die Zusage wiederholen, die Rechte des Abts in und um Arnstadt nicht beeinträchtigen zu wollen.

1301 Nov. 6. Hdschr.: 84. Marburg, Orig. Perg. Cell. 704 0 6. Von 4 angehängt gewesenen Sie

geln ist nur das Bruchstück des vierten vorhanden. Aufschr.: Arnstete. Disz briff saget, wy dy von Kefernberg entricht unn

entscheiden sint mit eym herrn von Hersfeld von der recht wegen dy der

stifft hat zu Arnstete. K. Abschr. : FA. Rudolst. Msc. 5. Druck: Regest in Hellbach's Lieben Frauenk. S. 100. Erläutert in Hesse, Arnstadt's

Vorzeit 8. 33 f.

Nos Guntherus, dei gratia comes de Kevernberg senior, et Adelheidis, uxor nostra, recognoscimus in hiis scriptis et ad universorum noticiam cupimus pervenire, quod controversia, que inter venerabilem dominum nostrum Bertholdum, abbatem Hersfeldensem, et suam ecclesiam ex una parte et nos ex parte altera vertebatur super quibuscumque fracturis nostrorum amicorum interveniente consilio taliter est sopita, quod videlicet ipsi eidem domino nostro abbati et sue ecclesie relinquere debeamus totaliter omnia iura sua, que in oppido Arnstete et villis attinentibus intus et extra sibi debentur et competierunt ab antiquo, iuxta continenciam literarum sub pluribus sigillis dominorum et amicorum nostrorum et nostro, eidem domino nostro et sue ecclesie desuper traditarum. Et ut hoc, quod sic promisimus, ratum et firmum sine diminucione qualibet teneamus, castrum nostrum Swarzenwald cum villis Krewynkel, Wolfezen, Gosla, Bytstete et Frankenhain cum nemore sito inter fluvium Wyndischen Gera et fluvium Ora eidem domino nostro abbati et sue ecclesie obligamus in hunc modum, ut ipsum castrum loco et vicedomini nostri predicti Iohanni de Benehusen et econtra vice nostra Friderico de Wiczeleibin, militibus committatur, eo modo, quod de nostris redditibus debeamus in tantum eisdem militibus assignare, quod in ipso castro tres persone commode sustententur in precio et expensis, hoc sane adiecto, quod si nos Guntherus comes predictus vel ... uxor nostra predicta aut nostri officiati ipsum dominum nostrum .. abbatem vel suam ecclesiam in aliquo suo iure, quod in oppido Arnstete vel extra in villis attinentibus sibi competit, in Christianis vel Iudeis turbaverimus quoquo modo, sic, quod composicionem inter ecclesiam Hersfeldensem et nos aliquando conscriptam videamur violasse, extunc ipse dominus noster .. abbas, nos apud dilectum patruum nostrum dominum Bertoldum, comitem de Hennenberg, necnon et apud dilectum sororium nostrum comitem Guntherum de Swarzburg, de excessu huiusmodi accusabit. Qui . . duo comites nos monebunt et hortabuntur, ut domino nostro .. abbati et sue ecclesie satisfaciamus de excessu huiusmodi infra mensem. Quodsi sic moniti sibi satisfacere obmiserimus, extunc .. comites predicti de Hennenberg videlicet et de Swarzburg hanc nostram omissionem seu negligenciam predictis duobus militibus de Benehusen et de Wiczeleibin intimabunt, qui duo milites predicti nos sollicite rogabunt, ut ea, que minus iuste fecimus, infra viginti duas ebdomadas reformemus, que si reformare distulerimus -, extunc ipse dominus noster, abbas, hoc quod contra iusticiam recepimus, in nostrum dampnum recipiat notorie sub usura, et si, quod absit, tantum dampnum per nos emerserit, quod tam in principali, quod iniuste receperimus, quam usura seu dampno accessorio, ad summam centum marcarum se extendat, extunc prefati .. milites castrum Swarzenwald sine omni nostra contradictione dicto domino nostro ... abbati et sue ecclesie presentabunt, quod castrum ipse idem dominus noster ... abbas tenebit pro dampnis sibi per nos illatis et postea inferendis ad quinque annos a festo beati Martini nunc instante computandos, per quos annos ab illo tempore videlicet, postquam ipsum castrum domino nostro .. abbati fuerit presentatum, quolibet anno dabimus ipsi domino nostro .. abbati duodecim marcas argenti Fribergensis ad expensas in ipso castro facien

a) Loch im Pergament.

Thür. Gesch. Qu. IV.

« السابقةمتابعة »