صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

» piscium, et alios quosdam. Quantum autem, pro eiusmodi > privilegio recuperando, Principi solutum sit, non explicatur. Edelherius ipsum allegat ut inveniendum 1 vol. folio 148, et in Maiori Papyraceo, fol. 91; « sed addit, reservasse sibi Principem > officium praesidendi auctionibus, DE MYNE, ideo dictum, quia > emptio fit per verbum meum, dum auctionator ab instituto › a se pretio tam diu descendit, donec aliquis rem proclamatam » sibi vindicet, dicendo MYN. Reservavit etiam sibi Princeps lucrum inde proveniens, Innegeltae colligendae munus, et > ipsum, partim a Principe, partim a Civitate conferendum > statuit, manente tamen iure Civitatis, ad ipsam totam elo» candam, simul cum Dominiorum Ducalium Receptore, cui >> etiam locator cautionem praestare iubetur; idem nihilominus > subiicitur cognitioni Civitatis, ab ea iudicandus. »

VI. Horologium grande, hoc anno turri Marianae impositum, invenio apud Secretarios, fusamque maiorem campanam; et apud Gramayum, pag. 55, lego, quod accesserit lusus campanarius, horarum praeambulum, anno M.CCCC.LXXXI. Maioris tamen commodi atque utilitatis fuit Porta Wervensis, quae hactenus nulla ad Scaldim erat, eo quod ad firmitatem castri spectare videbatur, ad ipsum, ex ea parte, non nisi unicam principalem portam patere: haec autem erat carceraria, unde ad ripam descendebatur secundum occidentale latus firmissimorum ac vetustissimorum murorum iam vero patefacti muri illi non ita pridem erant, permissu Ducis, ad caput viae Saccensis, versus Orientem. Restabat ergo ut, sicut illuc a civitate ad Burgum aditus iam patebat ab Oriente, sic etiam per ipsum aperiretur rectus transitus mercibus curribusque ad Scaldim. « Cum ergo >> Ioannes Erbout eiusque uxor domum haberent muro isti >> contiguam, sub eaque caveam cum postico ad Wervam, » iuxta indultum anni M.CCCC.XI, optavit Civitas iustam et > amplam Portam ea parte aedificari, cuius duae essent claves :

> una penes possessorem istius domus, altera penes Ma>gistratum; utraque autem noctu deferretur ad Curiam > cum reliquis portarum urbanarum clavibus. Huic operi necessaria erat licentia Principis, quam pollicebatur ab eo impetrandam Civitas, ut est in magno Papyraceo; neque dubito quin impetraverit, sed dubito an tam humilis porta fuerit, ut per caveam eundum ad ripam fuerit, ipsoque steterit loco, ubi stat hodierna ad radicem clivi castrensis. Etenim aliquanto ulterius in ipso castri muro conspicitur semicirculus lapidum quadratorum, et quasi coronamentum alicuius, quae ibi olim fuerit, portae; nunc vero, aggesta arena, altiusque educta Wervae crepidine, inferiori sui parte obtegitur, potuitque transitum praebuisse ad ripam, tunc multo quam nunc humiliorem.

VII. Ita consultum cum esset commoditati mercatorum, cura etiam impensa est securitati accolarum adventantiumque per Brabantiam, quibus molesti valde erant milites Ducis, Traiectum ad Mosam ultro citroque commeantes, et rusticis onerosi : de quibus cum a Statibus Brabantiae essent ad Principem delatae querelae, hic non solum « confirmavit privilegium anni > M.CCCC.LI; sed insuper statuit, quod Brabanti, nec extra nec > intra civitates, gravarentur militibus habendis: quod si ne> cessitas cogat eos per provinciam iter facere, conducendis D ipsis adiunget officialibus militaribus Cancellarius duos ex » Consiliariis, aut ex Deputatis civitatum capitalium, per > quarum terras eundum erit, ne quod damnum rusticis. > agrisve inferant secus si contingat, deberent Consiliarii > isti informationem rei totius sumere, et Capitaneos manere; in casu autem denegatae iustitiae, omnibus officialibus daba> tur potestas damni compensationem faciendi et exigendi, > super personas et bona eorum, de quibus frustra questi > fuerint. Quod si ipsis officialibus non suppetant vires ad

» executionem requisitae iustitiae, permittit Princeps tales > personas carceri mancipari, eorumque bona arrestari. » Ita sonat Privilegium, desuper expeditum, et in lib. Holos. relatum, fol. 70 v.o, atque a Pensionario Nys allegatum; et ante eos a Collectore Anonymo, allegante huic conforme eiusdem Philippi Ducis rescriptum, expeditum anno M.CCCC.XXX, ex 1 vol. Priv. fol. 524; et ex Holoserico antiquius aliud Ducis Ioannis, datum anno M.CCCC.XXII, descriptum fol. 47.

A. C. M.CCCC.LVIII.

COMMISSARII AD RENOVATIONEM MAGISTRATUS.

Dominus de Croy.

D. Iudocus van Rhyt, Cancellarius. D. Ioannes van

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CONSULES XXX NOVEMBRIS. - Ioannes van Ranst IX.-x1. M. Wilhelmus vander Heyden.

[ocr errors]

SCABINI. Wilhelmus vanden Wyngaerde. Nicolaus de Herde. Wilhelmus vande Werve. Wilhelmus de Molenere. Nicolaus vander Elst. Ioannes van Mechelen.

Ioannes Schoyte.

[blocks in formation]
[ocr errors]

[ocr errors]

Ioannes Noyts, iunior. Wilhelmus Gerardus vanden Broeck. Walravus Draeke.

[ocr errors]

QUAESTORES. iunior.

Henricus van Mechelen.

Ioannes Noyts,

ARGUMENTUM.

I-II. Eleemosynariorum Camera instituta. III-VI. Huius oeconomia, VII. et eorum series usque modo. VIII. Tostrina, DE BRAEYERY-STRAETE, amotis impedimentis, largior facta euntibus ad Curiam et Forum. IX. Werva palis firmata. X. Lanionibus praescriptae leges. XI. S. Michaelis Abbati datum ius annuli et mitrae. XII. Ad portam S. Georgii structum propugnaculum. XIII. Philippi Ducis edictum de incendii reis atrocissimo vivicomburio afficiendis.

ACTA.

1. ANNUM hunc natalem suum censet ELEEMOSYNARIORUM Antverpiensium venerabile COLLEGIUM, quando Snyderi Chronica, et ex hac alii, primos nominant ad id charitatis christianae ministerium electos die IV Decembris, Aegidium van Loenhout, M. Ioannem de Barbier, et Ioannem Wilmaer. Caukerkius tamen, neminem nominans, biennio citius initium illorum ponit; quando fortassis primum ea de re conceptum decretum fuit. Eorum series in hunc usque diem continuata, uti mihi ex ipsa Camera fuit communicata, primum dumtaxat huic anno adscribit, sequenti, alterum; ac postea, tertium; deinde vero singulis annis novos duos, qui in officio sunt continuati, usquedum, primo relevato, ac deinde duobus aliis, denique simul octo in ministerio essent. Eorum oeconomiam omnem Carolus Scribanius noster explicans in sua Antverpia, §. 21, cui titulus Liberalitas, meretur hic verbotenus legi ex pag. 88.

II. « Universo pauperum aerario praesunt viri octo. Priores » quatuor ab Eleemosynarum erogatione nomen sortiti, poste»riores a Spiritus Sancti benevola largitione; annisque singulis » duo e civium potentissimis, planeque primis, opibus, in› dustria, fide, moribus, deliguntur, qui oneris, quod in re » tanta tamque varia occurrit, partem ferant, abeuntibus hoc » quasi magistratu retrorsioribus duobus, qui quartum iam > annum expleverunt. Delectorum munus est, toto, quo hanc

> functionem obeunt quadriennio, seriam pauperum tota urbe » dispertitorum curam gerere, nec pati quemquam ab egestate › vinci, aut immori huic ineluctabili plurimum malo. Sed et » perpetua lege tenentur nulli petenti eleemosynam negare, » nullum indonatum dimittere, civis ille sit an alius. Id quo » facilius certiusque peragant, urbe tota ostiatim templatimque > subsidia pauperum aerario poscunt. Rarum hoc in primis > viris, et opulentia magnis, manum ad stipem porrigere, » quam si liberalem consecuti fuerint, pari liberalitate partiun» tur: sin minus, non ideo contractior dextera est; de suo > numerant: adeoque haec res crescit, ut non raro decem, » duodecim, plura etiam aureorum millia e domestico singuli > aerario profundant, redhabituri, si eleemosynae patiantur, > si indigentium penuria; sin minus, qui in proximum subro» gantur annum, abeuntibus de suo numerant quidquid in > egentes privato aere contulerunt; itque in annuum orbem > erogatio haec et redhibitio, et tangit quotquot ad hoc munus » deliguntur.

III. » Ut vero primum allecti sunt, solenni recepto maiorum > ritu iureiurando se obstringunt, bona fide se pauperum res > curaturos, serio invigilaturos, remque omnem sine fraude » et dolo administraturos. Inde qui prior se obstrinxit, deligit > alterutram Civitatis partem, quae in duas prope partes dis» pertita est secunda alteri concessa. His deinde incumbit > eleemosynarum in suis singulis partibus corrogatio, annique > secundi administratoribus ope et consilio adesse, collectam» que pecuniam ad pauperum aerarium deferre. Annum priorem » ubi expleverint, transeunt ad anni secundi munia : qualia fere > sunt; primi quidem, si quae testamento legata, si quae gra> tuita ac quasi de manu-donatione, si quae vicatim templatim› que relata, universim potius quam singulatim, in rationes » referre; singulatim vero in easdem, si quae ex annuo censu

« السابقةمتابعة »