صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

> Antverpiensis, hic autem ea de re questus esset apud » Philippum, iussus ab illo est in poenam proficisci Romam, ut liquet ex vol.1 Priv. fol. 181. Simili modo « Lyrani condem» nati sunt, eo quod, pendente lite inter quemdam Michaelem › vander Haegen et Ioannem Wagemans, Lovaniensem, liti> gantes remisissent extra Marchionatum ad iudicium Lova> niensium cum praeiudicio civitatis Antverpiensis, cui Lyrani >> ipsi subsunt; quin etiam Dux, intellecta causa, iussit ut » Sculteto Antverpiensi solverent Lyrani, pro ista iurisdictionis > superioris infractione, ad usum ipsius Ducis, xи aureos » Equites; ipse vero Michael, praeter expensas hinc inde > factas, conficiendam curaret sumptu suo vitream unam, in » nova Minoritarum apud nos ecclesia. Insuper moniti Lyrani > sunt, nihil eiusmodi Lovanium deinceps remitterent, ne » quidem requisiti per litteras Lovaniensium, eo quod his > nihil iuris in Marchionatu competat. » Ita Dux, xxvi Martii, referturque in Maiori Papyraceo, fol. 71 v.o.

II. Alius hoc quoque anno cum Lovaniensibus casus incidit. Hi, cum quemdam Marchionatus inquilinum abduxis> sent captivum Antverpienses Lovaniensem quemdam civem, › Lyrae captivum abduxerunt huc, et castigaverunt. Hinc > lite contestata apud Senatum Brabantiae, mandatum Lova› niensibus est, ut scripto probarent antiquam iuris usurpati > possessionem : interim eius usu abstinerent, neque dein> ceps quemquam ex Marchionatu abducere praesumerent, > quacumque ex causa, donec praetensam possessionem > liquide probassent. Ita iudicatum fuisse xvII Septembris reperitur in eodem lib. fol. 69 v.. « Cumque Lovanienses > nihilominus captivum detinerent, saepius repetitum, eodem > anno mandavit Magistratus Antverpiensis omnibus suis per > Marchionatum Officialibus, ut in omnibus sui iuris pagis » Lovanienses, qualescumque et quomodocumque inventos,

› apprehenderent. » Ut legitur, fol. 84 praecitati libri, et anno M.CCCC.LV simile quid factum reperitur ibidem, fol. 97 v.o; prout hactenus relata omnia notavit Pensionarius Nys, et ex parte etiam Edelherius; insuper indicans, ex libro asseribus tecto, fol. 18 et 244 v.o, quod « Dux Brabantiae cum filio suo Gode» frido, die xш Augusti, coram Scabinis in tribunali contra » quosdam, iura Scaldis fluvii violantes, iustitiam administra» vit. Quis autem Godefridus iste? Utique unus ex octo, quos Princeps, cetera probus, sed in mulierum amores proclivior, furtim genuit; quorum notiores quatuor, Antonius, vulgo dictus Magnus Bastardus; Cornelius, Beverae; Balduinus, Fallesii; Philippus, Crubecae Domini; quibus accedit quintus iste, necdum fortassis aliunde quam hinc cognoscendus.

III. « Ministerium Fabrorum hoc anno a Nicolao Papa V » facultatem petiit aedificandi capellam SS. Mariae et Eligii, > in foro equorum, cum campana, campanili et Capellano per> petuo, ut de Missis aliisque divinis officiis prospectum esset > pauperibus ipsius ministerii, quorum habitationi et susten

tationi empta eo loci domus erat; a qua domo usque ad › B. Mariae, quae collegiata et parochialis est, aliasque ipsius > oppidi ecclesias tanta est distantia, quod ipsi pauperes, ex » senio et alias debiles, ipsas ecclesias accedere retrahant. » Huiusmodi porro petitioni annuens Pontifex, xii Kal. Maii, » Abbati S. Michaelis (erat hic Olardus Terlinck) committit exe>cutionem gratiae a se concessae : quod ille sine mora exe> cutus est per datas xiv Augusti. Sed lentius processit dedicatio capellae, anno LXII primum peracta.

IV. Anno quoque praetitulato, Dux liberum commeatum › Venetis negotiatoribus dedit per suas triremes Antverpiam > advehendi quascumque merces; et, quia vetitum erat adve>> here in Belgium Anglicos pannos, permissum civibus fuit > similes pannos hic conficere. Idem xi Iulii fecit Civitati

▸ potestatem quascumque Accisias ordinandi, gravandi, diminuendi, pro suo arbitratu, non solum hoc, sed etiam » quindecim sequentibus annis. » Sub pactione census cuiusdam annui, quem non specificant Registra a Caukerkio citata.

V. Hoc etiam anno actum a Duce est, exstatque, Pensionario Nys teste, privilegium in lib. Holos. fol 68 v. et 69, quo is « Antverpiae instituit Cameram Telonariam, ad quam ceteris > bonis Civitatibus Brabantiae liberum sit recurrere, si velint; > in eaque pro sua quaeque parte habere personas notabiles, > quae, pro maiori negotiantium commodo, cognoscant de om>nibus ad telonia spectantibus, salvo tamen semper iure › Magistratus Antverpiensis, circa easdem causas more suo > processuri. » Hoc autem privilegium Dux idem renovavit

anno M.CCCC.LVII.

VI. Denique in praecitato Maiori Papyraceo, fol. 86, continetur sententia Ducis pronuntiata ad diem x Septembris, decernens, quod Teneramunda spectet Antverpiam; a sen> tentiis tamen Antverpiae definitive latis pertrahere causas » suas possit ad Consilium Gandavense. Ita, cum Anglus quidam, Wilhelmus van Penecolen, lite contendens cum » Ioanne van Somergem, et Antverpienses reum absolvissent, > ab hac instantia appellantibus, relicta in integro causa > principali, respondit Senatus, se Antverpiensi decreto nihil > velle demptum vel additum; partibus autem indixit, ut intra > mensem unaquaeque iura sua proferret: unde patuit, in tali › causa, Antverpia Gandavum provocari potuisse. » Ita praecitatus Pensionarius, sub titulo Teneramunda; quam totam olim ad Brabantiam pertinuisse, licet cum chronica nostra vulgari asserere nolim contra Lindanum, plus tamen Antverpiensi Senatui puto concedendum, quam vocem simpliciter consultativam cum Teneramundam fuerint in causis ambiguis requisiti Antverpienses; id quod satis hinc constare videtur,

saltem pro seculo xiv et xv idemque sentiunt in Analectis Secretarii, allegato textu praecitato, paucis hisce verbis: Teneramunda petit Antverpia suas capitales sententias.

A. C. M.CCCC.LII.

[ocr errors]

CONSULES XXX NOVEMBRIS. - Ioannes van Ranst V. — 11. M. Ioan. van Halmale IV.

SCABINI. Petrus Reyniers. -Wilhelmus vanden Wyngaerde. Wilhelmus vande Werve. Wilhelmus Douwe. - Nico

[ocr errors]

laus vander Elst. lacobus Kerreman. Nicolaus van Sompeken alias Dovine D. Henricus van Mechelen. — Ioannes Noyts.

Wilhelmus Draeke.

ARGUMENTUM.

1. Olardi Terlinck, Abbatis, obitus. Acta ex epitaphio noscenda. II. Lyrani, ob non reiectum commeatum Lovaniensem, correcti.

ACTA.

I. Hoc anno suique regiminis XXXIX, resignationi eiusdem annum fortassis non integrum superstes, e vivis abiit S. Michaelis Antistes XXIV, OLARDUS TERLINCK die v Septembris : cui Innocentius Papa VIII, anno M.CCCC.xxvII, dederat potestatem, ad successores transituram, conferendi suis Religiosis Tonsuram Clericalem atque minores ordines. Successit ei IOANNES FIERKENS. Acta Olardi et laudes epitaphium eius sic explicat:

Quamvis ossa tegat haec petra Patris reverendi,

OLARDI TERLINCK, tamen eius fama superstes

Vivax semper erit; qui dum praesederat Abbas
Istius ecclesiae, res nulla remansit inaucta.
Aucta Sacristia est per eum donis pretiosis,
Bibliotheca libris, Conventus iuribus amplis.
Pervigilans fuit iste gregi, praelargus egenis,
Dapsilis hospitibus. Hunc ultro reliquit honorem,
Annis quando fere praeerat triginta novemque.
Mille quadringentis et quinquaginta duobus
Annis praeteritis Domini, Sol abstulit istum

Septembris sextus: vero nunc Sole fruatur.

Hactenus cum Sweertio Olardum scripsi, quia hanc lectionem praetulit auctor Coenobiographiae, licet fateatur esse, qui Alardum nominent, nec desint publica instrumenta, etiam in membrana, Oloudum nominantia, quorum uni subtus appensum adhuc cernitur vetus Monasterii sigillum ad causas.

II. Ad Iurisdictionis manu tenendae curam pertinet, eiusdem laesae mulcta hoc anno a Lyranis exacta : Anonymus Collector, ex Maioris Papyracei fol. 71, ita rem narrat : « Oppidi istius » Scabini, ad rescriptum Lovaniensium, causam cuiusdam » debiti ad ipsos remiserant contra mandatum Antverpiensium, et huius Civitatis supremam in Lyranos auctoritatem. Qua de re appellati, seque nostrorum iudicio submittentes, » mulctati sunt in duodecim Equestres aureos, in manibus » Sculteti solvendos; iussique, in satisfactionem ulteriorem, » fenestram unam ponere in Choro Fratrum Minorum, utique › Antverpiensium; » nam Lyrae nullum ipsi conventum habebant, aut habent etiam nunc: Herenthaldi vero aut alibi, in ditione Riensi Antverpiae subiecta, nuspiam nisi circa finem huius seculi xv. Chorus autem ille, qui nunc Antverpiae est, si tunc coeperat aedificari, annis post eos hic stabilitos quatuor, lentos debuit habuisse progressus, utpote solum apertus anno M.CCCC.XCII, et consecratus M.D.LXX. Porro mandatum Lyranis

« السابقةمتابعة »