صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

si tibi corruptus videbitur, quoniam a corruptissimo exemplari transcripsit. Non enim quodpiam aliud extabat, unde posset libelli huius habere copiam exemplandi: et ut ex ipso salebroso aliquid tamen suggereret, decrevit potius tamen corruptum habere quam omnino carere, sperans adhuc ab aliquo alio fortuito emergente hunc posse corrigere. Valebis, si ei imprecatus non fueris. 1375 mense octobri XIX quando Casignorius laborabat in extremis.

COLBERTINUS (C) in bibliotheca regia Parisiensi n. 8234, membranaceus forma IV scriptus saeculo quinto decimo, continet Tibullum et Catullum.

LIBER LAURENTII SANTENII (L, non confundendus cum Laurentiano), nunc in bibliotheca regia Berolinensi inter copias Santenianas, quem integrum exhibuit in sua editione LachHi libri tres plerisque locis consentiunt, ita tamen ut L propius ad Colbertinum accedat, a quo ubi differt nihil fere habet auctoritatis.

mannus.

In eodem genere sunt interpolati quatuor:

PARISINUS 7989 (P1) chartaceus forma IV maiori, anno 1423 die 20 novemb. scriptus, continet Tibullum, Propertium, Catullum, Ovidii epistolam Sapphus ad Phaonem, Petronii Arbitri fragmenta, Virgilii Moretum. Is quamquam hic illic interpolatus est, antiquas tamen aliquot lectiones habet, quae cum Germanensi ex eodem fonte fluxerunt. Nonnulla ex eo enotaverat Santenius, quae in editione sua protulit Lachmannus, interdum hunc librum cum aliis Parisinis confundens.

MEMMIANUS (M) nunc Parisinus n. 8233, membranaceus forma VIII, Catullum, Tibullum, Propertium continens. Scriptus est Florentiae 1465 a Gherardo Cerasio Florentino, eodem scriba, qui Laurentianum Lachmanni exaravit.

GUDIANI 283 et 332 (Gu1, Gu2), nunc in bibliotheca Guelferbytana, quorum alter solum Catullum, alter Tibullum et Catullum continet, uterque membranaceus forma VIII minori, recentioris aetatis.

Denique in libros non interpolatos referendus est

DRESDENSIS Reg. D. 136 (Dr), membranaceus forma IV, saeculo quinto decimo in Italia scriptus, quem Silligius in editione sua exhibuit. Is singularem tenet locum inter libros, qui ad prius

genus pertinent et peculiarem quasi huius familiae stirpem constituit, cuius reliqui agnati aut interierunt aut nondum resuscitati sunt. Etenim libri septem quorum supra fecimus mentionem, ex uno codice, quem litera A consignabimus, licet variis viis deducti sunt; Dresdensis vero, quamquam ad idem genus pertinet, ex alio libro (B) descendit, qui illi A, ex quo alii septem propagati sunt, ita cognatus est, ut inter se fraterno quasi gradu coniuncti fuisse videantur: quod qui Dresdensis libri lectiones cum reliquis comparaverit, statim intelliget. Itaque fit, ut saepe inter Dresdensem et Datanum aliqua similitudo intercedat, neque vero inde concludendum est, Dresdensem ad posterius librorum genus referendum esse. Jdemque de Gu, dicendum. Quare ubi Dr et D concinunt, semper fere antiquissimam lectionem servarunt estque in eo consensu maxima auctoritas et fides.

II. Ad posterius genus referendi sunt hi libri:

DATANUS (D), olim Caroli Dati, tum Nicolai Heinsii, nunc inter copias Santenianas in bibliotheca regia Berolinensi. Hunc librum in primario loco Lachmannus collocavit eumque totum exhibuit. Scriptus est anno 1463, novem annis ante editionem principem impressam, sed in hoc Catullianorum librorum genere antiquissimus neque interpolationibus foedatus. Inde fit, ut licet plenus sit corruptelarum scribendique errorum, tamen multis locis vera lectio ex eo eruatur.

Ex eodem fonte tres libri interpolati fluxerunt:

PARISINUS 7990 (P2) membranaceus forma VIII, Tibullum, Catullum, Propertium continens.

PUTEANUS (Pu), inter regios Parisienses 8232, chartaceus forma VIII, in quo scripta sunt praeter Catulli carmina etiam Priapeia et Galli elegiae, quibus secunda et tertia manus alia quaedam carmina adiecit. Hi libri P2 et Pu recens scripti inter se et cum EDITIONE PRINCIPE quae prodiit anno MCCCCLXXII ita consentiunt, ut nulla dubitatio esse possit quin omnes ex eodem libro descripti sint, qui nobis littera E designabitur multasque continuit interpolationes, quae nunc pariter in P2, Pu et Ed. Pr. leguntur.

Restat FURIANUS (F), nunc Parisiensis 8236, chartaceus, continet Propertium, Tibullum, Catullum et Priapeia. Is liber

[A]

2

II

ita interpolatus, ut omnino nihil ad emendanda Catulli carmina conferat, nisi quod interdum Datani, quocum eodem fere tempore scriptus est, lectiones confirmat.

Vix dignus est qui nominetur Guelferbytanus 65 z,cuius primum folium suppletum est, Catullum, Tibullum Propertium continens, teterrimis interpolationibus inquinatus, vix ut dici possit, utri generi sit adscribendus.

Hi codices integri collati sunt; alios ex quibus hic illic aliquid delibatum est quique in Catalogis bibliothecarum commemorantur, praetermitto. Stemma librorum illorum, de quibus modo disputavimus, hoc est interpolatis asterisco notatis.

[blocks in formation]

ANNOTATIO CRITICA

potissimum lectionis Lachmannianae discrepantiam continens.

I, 2. Arida] arido libri omnes et Lachmannus, arida vulgo auctore Servio ad Aen. 12, 587. Lachmannus etiam ante v. 9 lacunam esse arbitratus est. quidem D Gu, Pu F Ed pr, quod GCL Dr MP1 P2 Gu2 tradunt.

2

II, 8. Versus lacunosi potius quam depravati, etenim post verba acquiescet ardor unus vel plures versus excidisse videntur.

III, 7. Ipsam GC Dr MP12 Pu Gu12, ipsa LF Lachmannus. IX, 4. Senemque Froehlichius, suamque libri plerique, sanamque P1, tuamque F Guelferbyt.

mannus.

X, 8. Et quonam libri omnes, ecquonam Statius et LachPost 27 Lachmannus versum unum interiisse putat. XI, 7. Sive quae libri fere omnes, sive qua Gu, Guelferb. margo F Lachmannus. 23 Posquam D Bergkius, postquam

ceteri libri, vulgo.

XII,

17.

Lachmannus.

Et Veranniolum libri omnes, ut Veranniolum

XIV, 1. Ni] nei Lachmannus.

2

XVI, 8. 9. Sunt ... possunt] Sunt Plin. epist. 4, 14 P2 Gu2 M, sint ceteri libri. Possunt GCP, M Dr D P2 Pu Gu1 Gu2, possint L F Lachmannus. 12 Quei in libris latet; qui GCLP2 Pu, que D M Gu, Gu2, quod Dr P1F vulgo.

X

XVII, 6. Salisubsali Bergkius, sali subsali D, sali subscyli Gu2, salii vel subsalii Dr P2 Guelf, sali vel scili Pu, salii subscili M, salisubsili G C L.

2

XXI, 1. Essuritionum pariter v. 10 essurire et XXIII, 14 essuritione Bergkius, exuritionum . . . exurire . . . exuritione D, exuritionum Gu1, esuritione ... esurire... esuritione ceteri libri. Cf. Ritschelii prolegg. in Plaut. p. CII. 6. Haerens libri omnes, haeres editiones pleraeque. — Experiris Gu1, vulgo ; fortasse experibis forma ut videtur vetusta, quae est in cèteris omnibus libris, sic comperior et comperio, largiar et illargibo. - 11. Mi meus conieci, Nemaeus P2, Nemeus M, Meme G C, Me me L Dr D P1 Pu Gu2, Meus iam Gu1, Meusmet Bergkius.

XXIII, 14. Essurïtione cf. ad XXI, 1. 27. Satis beatu's Bergkius, satis beatus libri omnes, sat es beatus editiones pleraeque.

XXIV, 4. Midae Vossius, mi G L D, mihi C M Gu, Gu2.

XXV, 5. Aves CL Dr M D P2 Pu Gu, Gu, F, margo G, margo P1, alios G P1 margo Gu2, aries margo G, arios margo L, alites vulgo, munerarios coniecit Lachmannus. Verba corrupta.

XXIX, 20. Hunc Galliae timetis et Britanniae vulgo, timet et Britanniae G C P, D, timent et Britanniae L Gu2, timet terra et Britanniae P2 Pu F Edpr, timet...et M. Time Britannia, hunc timete Galliae proponit Lachmannus.

[ocr errors]

XXX, 1. Alfene cf. tab. fratr. Arval. Alphene libri, vulgo. 4. 5. ad finem carminis relegavit Lachmannus, ut strophae quaternorum versuum efficerentur. Ego redii ad eum ordinem, qui est in libris. 9. Inde C L D cf. 76, 11, idem G M P, P2 Pu Gu, Gu, vulgo.

XXXI, 13. Lydiae libri, corruptum, neque enim cogitandum est de Tuscis: limpidae Avantius, Libuae Lachmannus cf. Liv. 21, 38; 33, 37.

XXXV, 13. 18. Incohatam... incohata] indotałam omnes libri praeter F, in quo est inchoatam, et vulgo; incohata D Gu2 Edpr, inchoata libri ceteri et vulgo.

XXXVI, 12. Surosque apertos Vossius h. e. Syriam coelen, Utriosque aperios GD, Uriosque apertos ceteri libri, Uriosque portus Nic. Heinsius.

« السابقةمتابعة »