صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ALBII TIBVLLI

LIBER PRIMVS.

I.

Divitias alius fulvo sibi congerat auro
Et teneat culti iugera multa soli,
Quem labor adsiduus vicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
Me mea paupertas vita traducat inerti,
Dum meus adsiduo luceat igne focus.
Iam mihi, iam possim contentus vivere parvo
Nec semper longae deditus esse viae,
Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra
Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentes
Aut stimulo tardos increpuisse boves,
Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
Desertum oblita matre referre domum.
At vos exiguo pecori, furesque lupique,
Parcite: de magno praeda petenda grege.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus et facili grandia poma manu:
Nec Spes destituat, sed frugum semper acervos
Praebeat et pleno pinguia musta lacu.
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris
Seu vetus in trivio florea serta lapis:
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
Spicea, quae templi pendeat ante fores:
Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,

TIBVLLVS.

1

5

25

30

10

15

Terreat ut saeva falce Priapus aves.

13 Et quodcumque mihi donum novus educat annus, Libatum agricolam ponitur ante deum.

19 Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri Custodes, fertis munera vestra, Lares.

20

Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos: Nunc agna exiguist hostia parva soli. Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes Clamet io messes et bona vina date'. 35 Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis Et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, divi, nec vos de paupere mensa Dona nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili conposuitque luto.

40

Non ego divitias patrum fructusque requiro, Quos tulit antiquo condita messis avo: Parva seges satis est, satis est, requiescere lecto Si licet et solito membra levare toro. 45 Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero detinuisse sinu

50

Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,
Securum somnos imbre iuvante sequi!

Hoc mihi contingat: sit dives iure, furorem
Qui maris et tristes ferre potest pluvias.
O quantumst auri potius pereatque smaragdi,
Quam fleat ob nostras ulla puella vias.
Te bellare decet terra, Messalla, marique,
Vt domus hostiles praeferat exuvias:
55 Me retinent victum formosae vincla puellae,
Et sedeo duras ianitor ante fores.

60

Non ego laudari curo, mea Delia: tecum

Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer. Te spectem, suprema mihi cum venerit hora, Te teneam moriens deficiente manu. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro

Vincta, neque in tenero stat tibi corde silex. Illo non iuvenis poterit de funere quisquam Lumina, non virgo, sicca referre domum. Tum Manes ne laede meos, sed parce solutis Crinibus et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, iungamus amores: Iam veniet tenebris Mors adoperta caput, Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit, Dicere nec cano blanditias capiti.

65

Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes Non pudet et rixas conseruisse iuvat.

70

Hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque, 75
Ite procul, cupidis volnera ferte viris,
Ferte et opes: ego conposito securus acervo
Despiciam dites despiciamque famem.

II.

Adde merum vinoque novos conpesce dolores,
Occupet ut fessi lumina victa sopor:

Neu quisquam multo perfusum tempora Baccho
Excitet, infelix dum requiescit amor.
Nam positast nostrae custodia saeva puellae,
Clauditur et dura ianua firma sera.
Ianua difficilis dominae, te verberet imber,

Te Iovis imperio fulmina missa petant.
Ianua, iam pateas uni mihi, victa querellis,
Neu furtim verso cardine aperta sones.
Et mala siqua tibi dixit dementia nostra,
Ignoscas: capiti sint precor illa meo.
Te meminisse decet, quae plurima voce peregi
Supplice, cum posti florea serta darem.
Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle.
Audendumst: fortes adiuvat ipsa Venus.
Illa favet, seu qui iuvenis novo limina temptat,
Seu reserat fixo dente puella fores:

Illa docet furtim molli derepere lecto,
Illa pedem nullo ponere posse sono,

5

10

15

20

Illa viro coram nutus conferre loquaces
Blandaque conpositis abdere verba notis.
Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat
Nec vetat obscura surgere nocte timor.
En ego cum tenebris tota vagor anxius urbe,

25 Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro
Vulneret aut rapta praemia veste petat.
Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque
Qualibet: insidias non timuisse decet.

30

Non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis,
Non mihi, cum multa decidit imber aqua.
Non labor hic laedit, reseret modo Delia postes
Et vocet ad digiti me taciturna sonum.
Parcite luminibus, seu vir seu femina fiat
Obvia: celari volt sua furta Venus.

35 Neu strepitu terrete pedum, neu quaerite nomen,
Neu prope fulgenti lumina ferte face.
Siquis et inprudens aspexerit, occulat ille
Perque deos omnes se meminisse neget:
Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,
Is Venerem e rabido sentiet esse mari.
Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax
Pollicitast magico saga ministerio.

40

Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi,
Fluminis haec rapidi carmine vertit iter,

45 Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido devocat ossa rogo:

50

Iam tenet infernas magico stridore catervas, Iam iubet adspersas lacte referre pedem. Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo: Cum libet, aestivo convocat orbe nives. Sola tenere malas Medeae dicitur herbas, Sola feros Hecatae perdomuisse canes. Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses: Ter cane, ter dictis despue carminibus. 55 Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, Non sibi, si in molli viderit ipse toro.

Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
Omnia: de me uno sentiet ille nihil.

Quid credam? nempe haec eadem se dixit amores
Cantibus aut herbis solvere posse meos,

Et me lustravit taedis, et nocte serena
Concidit ad magicos hostia pulla deos.
Non ego totus abesset amor, sed mutuus esset,
Orabam, nec te posse carere velim.
Ferreus ille fuit, qui te cum posset habere,
Maluerit praedas stultus et arma sequi.
Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,
Ponat et in capto Martia castra solo,
Totus et argento contextus, totus et auro,
Insideat celeri conspiciendus equo,

Ipse boves mea si tecum modo Delia possim
Iungere et in solito pascere monte pecus:
Et te dum liceat teneris retinere lacertis,

Mollis et inculta sit mihi somnus humo.
Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo
Prodest, cum fletu nox vigilanda venit?
Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem
Nec sonitus placidae ducere posset aquae.
Num Veneris magnae violavi numina verbo,
Et mea nunc poenas inpia lingua luit?
Num feror incestus sedes adiisse deorum
Sertaque de sanctis deripuisse focis?

Non ego, si merui, dubitem procumbere templis
Et dare sacratis oscula liminibus,

Non ego tellurem genibus perrepere supplex
Et miserum sancto tundere poste caput.
At tu, qui laetus rides mala nostra, caveto
Mox tibi: non uni saeviet usque deus.

Vidi ego, qui iuvenum miseros lusisset amores,
Post Veneris vinclis subdere colla senem
Et sibi blanditias tremula conponere voce
Et manibus canas fingere velle comas:
Stare nec ante fores puduit caraeve puellae
Ancillam medio detinuisse foro.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »