صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

10

ALBII TIBVLLI

LIBER TERTIVS.

LYGDAMI ELEGIAE.

I.

Martis Romani festae venere kalendae (Exoriens nostris hinc fuit annus avis), Et vaga nunc certa discurrunt undique pompa Perque vias urbis munera perque domos: 5 Dicite, Pierides, quonam donetur honore

Seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen. Carmine formosae, pretio capiuntur avarae: Gaudeat, ut dignast, versibus illa meis. Lutea sed niveum involvat membrana libellum, Pumex et canas tondeat ante comas Summaque praetexat tenuis fastigia chartae, Indicet ut nomen littera facta meum, Atque inter geminas pingantur cornua frontes: Sic etenim comptum mittere oportet opus. 15 Per vos, auctores huius mihi carminis, oro Castaliamque umbram Pieriosque lacus, Ite domum cultumque illi donate libellum, Sicut erit: nullus defluat inde color. Illa mihi referet, si nostri mutua curast An minor, an toto pectore deciderim. Sed primum meritam larga donate salute Atque haec submisso dicite verba sono. "Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera Mittit et accipias munera parva rogat, 25 Teque suis iurat caram magis esse medullis, Sive sibi coniunx sive futura soror.

$20

Sed potius coniunx: huius spem nominis illi
Auferet extincto pallida Ditis aqua.'

II.

Qui primus caram iuveni carumque puellae
Eripuit iuvenem, ferreus ille fuit.

Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
Vivere et erepta coniuge qui potuit.

Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro 5
Ingenio: frangit fortía corda dolor:

10

Nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateri
Tot mala perpessae taedia nata meae.
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram
Candidaque ossa super nigra favilla teget,
Ante meum veniat longos incompta capillos
Et fleat ante meum maesta Neaera rogum.
Sed veniat carae matris † comitata dolore:
Maereat haec genero, maereat illa viro.
Praefatae ante meos Manes animamque precatae 15
Perfusaeque pias ante liquore manus,
Pars quae sola mei superabit corporis, ossa
Incinctae nigra candida veste legent,
Et primum annoso spargent collecta Lyaeo,
Mox etiam niveo fundere lacte parent,
Post haec carbaseis umorem tollere velis
Atque in marmorea ponere sicca domo.
Illic quas mittit dives Panchaia merces
Eoique Arabes, pinguis et Assyria,

Et nostri memores lacrimae fundantur eodem:
Sic ego conponi versus in ossa velim.
Sed tristem mortis demonstret littera causam
Atque haec in celebri carmina fronte notet.
Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae,
Coniugis ereptae, causa perire fuit.'

III.

Quid prodest caelum votis inplesse, Neaera,
Multaque cum blanda tura dedisse prece,
Non ut marmorei prodirem e limine tecti,

20

25

30

10

Insignis clara conspicuusque domo,
5 Aut ut multa mei renovarent iugera tauri
Et magnas messes terra benigna daret,
Sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae
Inque tuo caderet nostra senecta sinu,
Tum cum permenso defunctus tempore lucis
Nudus Lethaea cogerer ire rate?

Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri, Arvaque si findant pinguia mille boves?

Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis, Taenare sive tuis, sive Caryste tuis,

15 Et nemora in domibus sacros imitantia lucos Aurataeque trabes marmoreumque solum? Quidve in Erythraeo legitur quae litore concha Tinctaque Sidonio murice lana iuvat,

20

Et quae praeterea populus miratur? in illis
Invidiast: falso plurima volgus amat.

Non opibus mentes hominum curaeque levantur:
Nam Fortuna sua tempora lege regit.
Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera:
At sine te regum munera nulla volo.

25 O niveam, quae te poterit mihi reddere, lucem!
O mihi felicem terque quaterque diem!
At si, pro dulci reditu quaecumque voventur,
Audiat aversa non meus aure deus,

30

Nec me regna iuvant nec Lydius aurifer amnis
Nec quas terrarum sustinet orbis opes.
Haec alii cupiant, liceat mihi paupere cultu
Securo cara coniuge posse frui.

Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis,
Et faveas concha, Cypria, vecta tua.

35 Aut si fata negant reditum tristesque sorores,
Stamina quae ducunt quaeque futura neunt,
Me vocet in vastos amnes nigramque paludem
Ditis ab ignava luridus Orcus aqua.

IIII.

Di meliora ferant, nec sint insomnia vera,
Quae tulit extrema pessima nocte quies.
Ite procul, vanum falsumque avertite visum:
Desinite in nobis quaerere velle fidem.
Divi vera monent, venturae nuntia sortis
Vera monent Tuscis exta probata viris:
Somnia fallaci ludunt temeraria nocte

Et pavidas mentes falsa timere iubent.

Et natum in curas hominum genus omina noctis
Farre pio placant et saliente sale?

Set tamen, utcumquest, sive illi vera moneri,
Mendaci somno credere sive volent,
Efficiat vanos noctis Lucina tremores

Et frustra inmeritum pertimuisse velit,
Si mea nec turpi mens est obnoxia facto
Nec laesit magnos inpia lingua deos.
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis
Mundum caeruleo laverat amne rotas,
Nec me sopierat menti deus utilis aegrae:
Somnus sollicitas deficit ante domos.

Tandem, cum summa Phoebus prospexit ab Oeta,
Pressit languentis lumina sera quies.

Hic iuvenis casta redimitus tempora lauro
Est visus nostra ponere sede pedem.
Non illo quicquam formosius ulla priorum
Aetas, heroum nec tulit ulla domus.
Intonsi crines longa cervice fluebant,

Stillabat Syrio myrtea rore coma.

Candor erat, qualem praefert Latonia Luna,
Et color in niveo corpore purpureus,
Vt iuveni primum virgo deducta marito
Inficitur teneras ore rubente genas,
Et cum contexunt amarantis alba puellae
Lilia et autumno candida mala rubent.
Ima videbatur talis inludere palla:

Namque haec in nitido corpore vestis erat.

5

10

15

20

25

30

35

40

Artis opus rarae, fulgens testudine et auro
Pendebat laeva garrula parte lyra.

[ocr errors]

Hanc primum veniens plectro modulatus eburno,
Felices cantus ore sonante dedit:

Sed postquam fuerant digiti cum voce locuti,
Edidit haec dulci tristia verba modo.

Salve, cura deum: casto nam rite poetae

Phoebusque et Bacchus Pieridesque favent: 45 Sed proles Semeles Bacchus doctaeque sorores Dicere non norunt, quid ferat hora sequens: At mihi fatorum leges aevique futuri

50

Eventura pater posse videre dedit.

Quare ego quae dico non fallax accipe vates, Quodque deus vero Cynthius ore feram. Tantum cara tibi, quantum nec filia matri, Quantum nec cupido bella puella viro, Pro qua sollicitas caelestia numina votis, Quae tibi securos non sinit ire dies, 55 Et cum te fusco somnus velavit amictu, Vanum nocturnis fallit imaginibus, Carminibus celebrata tuis formosa Neaera Alterius mavolt esse puella viri, Diversasque suas agitat mens inpia curas, Nec gaudet casta nupta Neaera domo. A, crudele genus nec fidum femina nomen! A, pereat, didicit fallere siqua virum. Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis:

60

Tu modo cum multa brachia tende prece. 65 Saevus Amor docuit varios temptare labores, Saevus Amor docuit verbera posse pati. Me quondam Admeti niveas pavisse iuvencas Non est in vanum fabula ficta iocum: Tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora Nec similes chordis reddere voce sonos, Sed perlucenti cantus meditabar avena

70

Ille ego Latonae filius atque Iovis.

Nescis quid sit amor, iuvenis, si ferre recusas Inmitem dominam coniugiumque ferum.

« السابقةمتابعة »