صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
Vincuntur molli pectora dura prece.
Quod si vera canunt sacris oracula templis,
Haec illi nostro nomine dicta refer:
Hoc tibi coniugium promittit Delius ipse
Felix, hoc: alium desine velle virum."
Dixit, et ignavus defluxit corpore somnus.
A ego ne possim tanta videre mala!
Nec tibi crediderim votis contraria vota

Nec tantum crimen pectore inesse tuo:
Nam te nec vasti genuerunt aequora ponti
Nec flammam volvens ore Chimaera fero
Nec canis anguinea redimitus terga caterva,
Cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
Scyllaque virgineam canibus succincta figuram,
Nec te conceptam saeva leaena tulit,
Barbara nec Scythiae tellus horrendave Syrtis,
Sed culta et duris non habitanda domus
Et longe ante alias omnes mitissima mater
Isque pater quo non alter amabilior.
Haec deus in melius crudelia somnia vertat
Et iubeat tepidos irrita ferre Notos.

V.

Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
Vnda sub aestivum non adeunda Canem,
Nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
Cum se purpureo vere remittit humus:
At mihi Persephone nigram denuntiat horam:
Inmerito iuveni parce nocere, dea.
Non ego temptavi nulli temeranda virorum
Audax laudandae sacra docere deae,
Nec mea mortiferis infecit pocula sucis.

Dextera nec cuiquam trità venena dedit,
Nec nos sacrilegi templis admovimus ignes,
Nec cor sollicitant facta nefanda meum,
Nec nos insanae meditantes iurgia mentis

[blocks in formation]

Inpia in adversos solvimus ora deos:
15 Et nondum cani nigros laesere capillos,
Nec venit tardo curva senecta pede.
Natalem primo nostrum videre parentes,
Cum cecidit fato consul uterque pari.
Quid fraudare iuvat vitem crescentibus uvis
20 Et modo nata mala vellere poma manu?
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
Duraque sortiti tertia regna dei.

Elysios olim liceat cognoscere campos Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus, 25 Cum mea rugosa pallebunt ora senecta

30

Et referam pueris tempora prisca senex. Atque utinam vano nequiquam terrear aestu! Languent ter quinos sed mea membra dies. At vobis Tuscae celebrantur numina lymphae Et facilis lenta pellitur unda manu. Vivite felices, memores et vivite nostri, Sive erimus seu nos fata fuisse velint. Interea nigras pecudes promittite Diti Et nivei lactis pocula mixta mero.

VI.

Candide Liber, ades (sic sit tibi mystica vitis Semper, sic edera tempora vincta feras), Aufer et ipse meum patera medicante dolorem: Saepe tuo cecidit munere victus amor.

5 Care puer, madeant generoso pocula Baccho, Et nobis prona funde Falerna manu. Ite_procul durum curae genus, ite labores: Fulserit hic niveis Delius alitibus.

10

Vos modo proposito dulces faveatis amici,
Neve neget quisquam me duce se comitem:
Aut siquis vini certamen mite recusat,

Fallat eum tecto cara puella dolo.

Ille facit dites animos deus, ille ferocem
Contudit et dominae misit in arbitrium,

Armenias tigres et fulvas ille leaenas

Vicit et indomitis mollia corda dedit.
Haec Amor et maiora valet. sed poscite Bacchi
Munera: quem vestrum pocula sicca iuvant?
Convenit ex aequo nec torvus Liber in illis,
Qui se quique una vina iocosa colunt:
Convenit iratus nimium nimiumque severos:
Qui timet irati numina magna, bibat.
Quales his poenas qualis quantusque minetur,
Cadmeae matris praeda cruenta docet.

15

20

Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, siquast, 25
Quid valeat laesi sentiat ira dei.

Quid precor a, demens? venti temeraria vota,
Aeriae et nubes diripienda ferant.

Quamvis nulla mei superest tibi cura, Neaera,
Sis felix, et sint candida fata tua.
At nos securae reddamus tempora mensae:
Venit post multos una serena dies.
Ei mihi, difficilest imitari gaudia falsa,
Difficilest tristi fingere mente iocum,
Nec bene mendaci risus conponitur ore,
Nec bene sollicitis ebria verba sonant.
Quid queror infelix? turpes discedite curae:
Odit Lenaeus tristia verba pater.

[blocks in formation]

Gnosia, Theseae quondam periuria linguae
Flevisti ignoto sola relicta mari:

30

30

35

40

Sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus
Ingrati referens inpia facta viri.

Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore
Alterius disces posse cavere tuum.

Nec vos aut capiant pendentia brachia collo
Aut fallat blanda subdola lingua prece.

45

Etsi perque suos fallax iurabit ocellos

Iunonemque suam perque suam Venerem, Nulla fides inerit: periuria ridet amantum Iuppiter et ventos irrita ferre iubet.

50

Ergo quid totiens fallacis verba puellae Conqueror? ite a me, seria verba, procul. Quam vellem tecum longas requiescere noctes Et tecum longos pervigilare dies,

55 Perfida nec merito nobis inimica merenti, Perfida, sed, quamvis perfida, cara tamen! Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister? Temperet annosum Marcia lympha merum. Non ego, si fugiat nostrae convivia mensae Ignotum cupiens vana puella torum, Sollicitus repetam tota suspiria nocte.

60

Tu puer, i, liquidum fortius adde merum. Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo Debueram sertis inplicuisse comas.

[ocr errors]

ALBII TIBVLLI

LIBER QVARTVS.

INCERTI AVCTORIS PANEGYRICVS

MESSALLAE.

I.

5

10

Te, Messalla, canam; quamquam me cognita virtus Terret, ut infirmae valeant subsistere vires, Incipiam tamen. a meritis si carmina laudes, Deficiant: humilis tantis sim conditor actis, Nec tua praeterte chartis intexere quisquam Facta queat, dictis ut non maiora supersint. · Est nobis voluisse satis, nec munera parva Respueris. etiam Phoebo gratissima dona Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes Icarus, ut puro testantur sidera caelo Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas. Quin etiam Alcides, deus adscensurus Olympum, Laeta Molorcheis posuit vestigia tectis, Parvaque caelestes placavit mica, nec illis Semper inaurato taurus cadit hostia cornu. Hic quoque sit gratus parvos labor, ut tibi possim Inde alios aliosque memor conponere versus. Alter dicat opus magni mirabile mundi, Qualis in inmenso desederit aere tellus, Qualis et in curvum pontus confluxerit orbem, Et vagus, e terris qua surgere nititur, aer, Huic et contextus passim fluat igneus aether, Pendentique super claudantur ut omnia caelo: At, quodcumque meae poterunt audere Camenae, Seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra 25 Sive minus (certeque canent minus), omne vovemus Hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.

15

20

« السابقةمتابعة »